Petronius

Portada
W. Heinemann, 1913 - 418 páginas
 

Otras ediciones - Ver todas

Pasajes populares

Página 252 - ... non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt1, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides ; tamquam si placet hie impetus, etiam si nondum recepit ultimam manum.
Página 4 - Thucydidis, quis Hyperidis ad famam processit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituit, sed omnia quasi eodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam invenit.
Página 250 - ... praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant. Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas.
Página 52 - Eheu nos miseros, quam totus homuncio nil est. Sic erimus cuncti, postquam nos auferet Orcus. Ergo vivamus, dum licet esse bene.
Página 118 - Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manueiolum de stramentis factum. Non cor habebat, non intestina, non quicquam : scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem. Rogo vos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae, sunt nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt. Ceterum baro ille longus post -hoc factum nunquam coloris sui fuit, immo post paucos dies phreneticus periit.
Página 394 - Nescio" inquis. Di tibi male faciant : adeo istuc turpius est, quod nescisti, quam quod occidisti. C. Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat ille socerum: hie et generum.
Página 66 - Dama itaque primus cum pataracina poposcisset, 'dies' inquit ' nihil est. Dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius, quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus 205 sum. Vinus mihi in cerebrum abiit.
Página 88 - Hannibal, homo vafer et magnus stelio,1 omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla et paropsides et statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in unum, nee hoc nee illud.
Página 138 - Et ideo ante omnia adici volo: 'hoc monumentum heredem non sequitur.'1 Ceterum erit mih icurae, ut testamento caveam, ne mortuus iniuriam accipiam. Praeponam enim unum ex libertis sepulcro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum currat.
Página 136 - Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in testamento meo manu mitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum.

Información bibliográfica