Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sanguine letifero totus miscebitur orbis,
Ni teneant rigidæ condita bella seræ.
Præsideo foribus cæli cum mitibus Horis;
It, redit officio Juppiter ipse meo.
Inde vocor Janus: cui cùm Cereale facerdos
Imponit libum, mixtaque farra sali,
Nomina ridebis: modò namque Patulcius idem,
Et modò facrifico Clusius ore vocor.
Scilicet alterno voluit rudis illa vetustas

125

130

134

140

Nomine diversas significare vices.
Vis mea narrata est: caufam nunc disce figuræ.
Jam tamen hanc aliquâ tu quoque parte vides.
Omnis habet geminas, hinc atque hinc, janua frontes;
E quibus hæc populum spectat, at illa Larem.
Utque, sedens vester primi quoque limina tefti,
Janitor egressus introïtusque videt ;
Sic ego profpicio, cœleftis janitor aulæ,
Eôas partes Hesperiasque simul.
Ora vides Hecates in tres vergentia partes,
Servet ut in ternas compita secta vias.
Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
Cernere, non moto corpore, bina licet.
Dixerat: & vultu, si plura requirere vellem,
Se mihi difficilem non fore, fassus erat.
Sumsi animum, gratesque Deo non territus egi :
Verbaque sum, spectans, pauca locutus, humum.
Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus ?
Qui melius per ver incipiendus erat ?
Omnia tunc florent : tunc est nova temporis ætas:
Et nova de gravido palmite gemma tumet.
Et modò formatis amicitur vitibus arbos,

Prodit & in fummum seminis herba folum :
Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent,
Ludit & in pratis, luxuriatque, pecus.
Tum blandi soles; ignotaque prodit hirundo,
Et luteum celsâ fub trabe fingit opus.

145

150

155

Tum patitur cultus ager, & renovatur aratro.
160 Hæc anni novitas jure vocanda fuit.
Quæsieram multis: non multis ille moratus,
Contulit in versus sic sua verba duos.
Bruma novi prima est, veterisque novissima Solis:
Principium capiunt Phœbus & annus idem.

165 Post ea mirabar, cur non sine litibus esset
Prima dies. Caufam percipe, Janus ait.
Tempora commisi nafcentia rebus agendis ;
Totus ab aufpicio ne foret annus iners.
Quisque fuas artes ob idem delibat agendo;
Nec plus quàm folitum teftificatur opus.
Mox ego; Cur, quamvis aliorum numina placem,
Jane, tibi primo tura merumque fero ?
Ut per me possis aditum, qui limina servo,
Ad quofcumque velim prorfus, habere Deos.

170

175 At cur læta tuis dicuntur verba kalendis ?
Et damus alternas, accipimusque, preces?
Tum Deus incumbens baculo, quem dextra gerebat;
Omina principiis, inquit, inesse solent.
Ad primam vocem timidas advertitis aures;
180 Et visam primum confulit augur avem.
Templa patent auresque Deûm: nec lingua caducas
Concipit ulla preces, dictaque pondus habent.
Desierat paucis: nec longa silentia feci;
Sed tetigi verbis ultima verba meis.

185 Quid vult palma sibi, rugofaque carica ? dixi,
Et data sub niveo candida mella favo?

190

Omen, ait, causa est; ut res sapor ille sequatur,
Et peragat cœptum dulcis ut annus iter.
Dulcia cur dentur, video: stipis adjice caufam,
Pars mihi de Festo ne labet ulla tuo.

Risit; &, O! quàm te fallunt tua secula! dixit,
Qui stipe mel sumtâ dulcius esse putes ?
Vix ego Saturno quemquam regnante videbam,
Cujus non animo dulcia lucra forent.

200

205

Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi. 195
Vix ultra, quò jam progrediatur, habet.
Pluris opes nunc funt, quàm prisci temporis annis ;
Dum populus pauper, dum nova Roma fuit ;
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Juppiter angustâ vix totus stabat in æde;
Inque Jovis dextrâ fictile fulmen erat.
Frondibus ornabant, quæ nunc Capitolia gemmis;
Pafcebatque fuas ipse senator oves.
Nec pudor, in stipula placidam cepiffe quietem,
Nec fænum capiti supposuisse, fuit.
Jura dabat populis posito modò consul aratro;
Et levis argenti lamina crimen erat.
At post quàm Fortuna loci caput extulit hujus,
Et tetigit summos vertice Roma Deos;
Creverunt & opes, & opum furiosa cupido;
Et, cùm possideant plurima, plura volunt.
Quærere ut absumant, absumta requirere, certant:
Atque ipfæ vitiis sunt alimenta vices.
Sic, quibus intumuit suffusâ venter ab unda,
Quo plus sunt potæ, plus sitiuntur aquæ.
In pretio pretium nunc est: dat cenfus honores,
Census amicitias: pauper ubique jacet.
Tu tamen aufpicium si sit stipis utile quæris,

210

215

Curque juvent nostras æra vetusta manus.
Æra dabant olim; melius nunc omen in auro eft;

220

Victaque concedit prisca moneta novæ.

Nos quoque templa juvant, quamvis antiqua probemus,

Aurea : majestas convenit ista Deo.

Laudamus veteres, sed nostris utimur annis.

225

Mos tamen est æquè dignus uterque coli. Finierat monitus : placidis ita rurfus, ut ante, Clavigerum verbis alloquor ipse Deum. Multa quidem didici: sed cur navalis in ære Altera signata est, altera forma biceps ?

130 Nofcere me duplici posses in imagine, dixit; Ni vetus ipsa dies extenuaret opus. Causa ratis superest: Thuscum rate venit in amnem, Ante pererrato, falcifer, orbe, Deus. 235 Hac ego Saturnum memini tellure receptum ; Cœlitibus regnis ab Jove pulfus erat. Inde diu genti mansit Saturnia nomen ; Dicta quoque est Latium terra, latente Deo. At bona posteritas puppim fervavit in ære, Hospitis adventum teftificata Dei. Ipse solum colui, cujus placidissima lævum Radit arenosi Tibridis unda latus. Hîc, ubi nunc Roma est, incædua silva virebat; Tantaque res paucis pascua bubus erat.

240

245 Arx mea collis erat, quem cultrix nomine nostro Nuncupat hæc ætas, Janiculumque vocat. Tunc ego regnabam, patiens cùm terra Deorum Effet, & humanis numina mixta locis. Nondum Justitiam facinus mortale fugârat. (Ultima de Superis illa reliquit humum.) Proque metu populum sine vi pudor ipfe regebat. Nullus erat, justis reddere jura, labor. Nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar; Et clavem oftendens, Hæc, ait, arma gero. 255 Presserat ora Deus: tunc sic nostra ora resolvo,

250

Voce meâ voces eliciente Dei.

Cùm tot sint Jani, cur stas facratus in uno,
Hic ubi juncta foris templa duobus habes?
Ille manu mulcens propexam ad pectora barbam,

260 Protinus Chalii retulit arma Titi.

Utque levis custos, armillis capta Sabinis,
Ad summæ Tatium duxerit arcis iter.
Inde, velut nunc est, per quem descenditis, inquit,
Arduus in valles & Fora clivus erat.

265 Et jam contigerat portam, Saturnia cujus
Demferat appositas insidiosa seras.

Cum tanto veritus committere numine pugnam,
Ipse meæ movi callidus artis opus.
Oraque, quâ pollens ope sum, fontana reclusi;
Sumque repentinas ejaculatus aquas.
Ante tamen gelidis subjeci sulfura venis,
Clauderet ut Tatio fervidus humor iter.
Cujus ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
Quæque fuit, tuto reddita forma loco est;
Ara mihi posita est, parvo conjuncta facello:
Hæc adolet flammis cum strue farra fuis.
At cur pace lates? motisque recluderis armis ?
Nec mora; quæsiti reddita causa mihi.
Ut populo reditus pateant ad bella profecto,
Tota patet demtâ janua nostra serâ.
Pace fores obdo, ne quâ discedere possit,
Cæfareoque diu nomine claufus ero.
Dixit; &, attollens oculos diversa tuentes,
Afpexit toto quicquid in orbe fuit.

270

275

280

Pax erat; & veftri, Germanice, causa triumphi, 285
Tradiderat famulas jam tibi Rhenus aquas.
Jane, face æternos Pacem, Pacisque ministros;
Neve fuum, præsta, deserat auctor opus.
Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere Fastis,

Sacravere Patres hac duo templa die.

290

Accepit Phœbo Nymphâque Coronide natum

Insula, dividuâ quam premit amnis aquâ. Juppiter in parte est: cepit locus unus utrumque;

Junctaque funt magno templa nepotis avo.

QUID vetat & ftellas, ut quæque oriturque caditque, 295

Dicere? promissi pars sit & ista mei.

Felices animos! quibus hæc cognofcere primis,

Inque domos superas scandere cura fuit.

Credibile est illos pariter vitiisque locisque

Altius humanis exferuiffe caput.

300

Non Venus & vinum fublimia pectora fregit;

Officiumve fori, militiæve labor.

« AnteriorContinuar »