Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco, Magnarumve fames folicitavit opum. 305 Admovêre oculis distantia sidera nostris, Ætheraque ingenio supposuere fuo. Sic petitur cœlum: non ut ferat Offsan Olympus, Summaque Peliacus sidera tangat apex. Nos quoque sub ducibus cœlum metabimur illis, Ponemusque suos ad stata signa dies. ERGO ubi nox aderit venturis tertia Nonis, Sparsaque cœlesti rore madebit humus, Oftipedis fruftra quæruntur brachia Cancri: Præceps occiduas ille subivit aquas.

310

315 INSTITERINT None: missi tibi nubibus atris Signa dabunt imbres, exoriente Lyrâ. QUATTUOR adde dies ductis ex ordine Nonis; Janus Agonali luce piandus erit.

320

330

Nominis effe potes succinctus causa minister,
Hostia Cælitibus, quo feriente, cadit.
Qui calido strictos tincturus sanguine cultros,
Semper, Agone? rogas, nec nisi jussus agis.
Pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu
Nomen Agonalem credit habere diem.

325 Pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum ;
Una sit ut proprio litera demta loco.
An, quia prævisos in aqua timet hoftia cultros,
A pecoris lux est ista notata metu?
Pars etiam, fieri solitis ætate priorum,
Nomina de ludis Graja tulisse diem.
Et pecus antiquus dicebat Agonia fermo;
Veraque judicio est ultima causa meo.
Utque ea nunc certa est, ita Rex placare facrorum
Numina lanigeræ conjuge debet ovis.
335 Victima, quæ dextrâ cecidit victrice, vocatur:
Hoftibus a motis hoftia nomen habet.
Ante, Deos homini quod conciliare valeret,
Far erat, & puri lucida mica salis.

Nondum

Nondum pertulerat lacrymatas cortice myrrhas
Acta per æquoreas hospita navis aquas.
Tura nec Euphrates, nec miserat India costum,
Nec fuerant rubri cognita fila croci.
Ara dabat fumos, herbis contenta Sabinis,
Et non exiguo laurus adusta sono.
Si quis erat, factis prati de flore coronis,
Qui posset violas addere, dives erat.
Hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,
In sacris nullum culter habebat opus.
Prima Ceres avidæ gavisa est sanguine porcæ,
Ulta fuas meritâ cæde nocentis opes.
Nam fata, vere novo teneris lactentia fulcis,
Eruta setigeræ comperit ore suis.
Sus dederat pænas. Exemplo territus hujus
Palmite debueras abstinuisse, caper.
Quem spectans aliquis dentes in vite prementem,

Talia non tacito dicta dolore dedit:

340

345

350

355

Rode, caper, vitem: tamen hinc, cùm stabis ad aranı,

In tua quod spargi cornua possit, erit. Verba fides sequitur: noxæ tibi deditus hoftis

Spargitur affuso cornua, Bacche, mero.

360

Culpa fui nocuit: nocuit quoque culpa capellæ.
Quid bos, quid placidæ commeruistis oves ?
Flebat Aristæus, quod apes cum stirpe necatas
Viderat inceptos destituisse favos.
Cærula quem genitrix ægre solata dolentem,

365

Addidit hæc dictis ultima verba fuis:

Siste, puer, lacrymas. Proteus tua damna levabit;

Quóque modo repares, quæ periere, dabit.

Decipiat ne te versis tamen ille figuris,

Impediant geminas vincula firma manus. Pervenit ad vatem juvenis: resolutaque somno

370

Alligat æquorei brachia capta Senis.
Ille suâ faciem transformis adulterat arte;

1

Mox domitus vinclis in sua membra redit.
Tomus III.

B

375 Oraque cæruleâ tollens rorantia barba;

Quâ, dixit, repares arte, requiris, apes ? Obrue mactati corpus tellure juvenci : Quod petis a nobis, obrutus ille dabit. Jussa facit paftor : fervent examina putri 380 De bove: mille animas una necata dedit. Poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit, Quas pia Dîs ruris ferre folebat anus. Quid tuti fuperest, animam cùm ponat in aris Lanigerumque pecus, ruricolæque boves? 385 Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri victima tarda Deo. Quod femel est triplici pro virgine cæsa Dianæ, Nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit. Exta canum vidi Triviæ libare Sabæos; Et quicumque tuas accolit, Hæme, nives. Cæditur & rigido Custodi ruris asellus : Causa pudenda quidem est, huic tamen apta Deo. Festa corymbiferi celebrabas, Græcia, Bacchi, Tertia quæ folito tempore bruma refert.

390

395 Dî quoque cultores gelidi venere Lyceiων
Et quicumque jocis non alienus erat:
Panes, & in Venerem Satyrorum prona juventus;
Quæque colunt amnes, solaque rura, Deæ.
Venerat & fenior pando Silenus afello,

400

Quique rubro pavidás inguine terret aves.
Dulcia qui dignum nemus in convivia nacti,
Gramine vestitis accubuere toris.

Vina dabat Liber: tulerat sibi quisque coronam.
Miscendas parcè rivus agebat aquas.

405 Naïdes, effusis aliæ sine pectinis ufu,

410

T

[ocr errors]

Pars aderant positis arte manuque, comis.
Illa fuper furas tunicam collecta ministrat;
Altera diffuto pectus aperta sinu.
Exferit hæc humerum, vestem trahit illa per herbas.
Impediunt teneros vincula nulla pedes.

Hinc aliæ Satyris incendia mitia præbent;
Pars tibi, qui pinu tempora nexa geris.
Te quoque, inexstinctæ Silene libidinis, urunt.
Nequitia est, quæ te non sinit esse senem.
At ruber, hortorum decus & tutela, Priapus
Omnibus ex illis Lotide captus erat.
Hanc cupit, hanc optat: sola suspirat in illa;
Signaque dat nutu, solicitatque notis.
Fastus ineft pulchris, sequiturque superbia formam.
Irrifum vultu despicit illa fuo.

Nox erat: &, vino somnum faciente, jacebant
Corpora, diversis victa sopore locis.
Lotis in herbosa, fub acernis ultima ramis,

Sicut erat lufu fessa, quievit humo.
Surgit amans: animamque tenens, vestigia furtim
Suspenso digitis fert taciturna gradu.
Ut tetigit niveæ secreta cubilia Nymphæ;
Ipsa sui flatûs ne fonet aura, cavet.
Et jam finitimâ corpus librabat in herba,
Illa tamen multi plena soporis erat.
Gaudet: &, a pedibus tracto velamine, vota
Ad fua felici cœperat ire viâ.
Ecce rudens rauco, Sileni vector, asellus
Intempestivos edidit ore fonos.

[ocr errors]

415

420

425

430

Territa confurgens Nymphe, manibusque Priapum 435
Rejicit, & fugiens concitat omne nemus.
At Deus, obscena nimium quoque parte paratus,

Omnibus ad Lune lumina rifus erat.

Morte dedit pænas auctor clamoris : & hinc eft

Hellespontiaco victima grata Deo. Intactæ fueratis aves, folatia ruris,

440

Assuetum silvis, innocuumque genus ; Quæ facitis nidos, quæ plumis ova fovetis,

Et facili dulces editis ore modos.

Sed nihil ista juvant, quia linguæ crimen habetis

[blocks in formation]

Dique putant mentes vos aperire suas.

450

Nec tamen id falsum: nam, Dis, ut proxima quæque,

Nunc pennâ veras, nunc datis ore, notas. Tuta diu volucrum proles, tum denique cæsa est : Juveruntque Deos indicis exta fui. Ergo fæpe, suo conjux abducta marito, Uritur in calidis alba columba focis. Nec defensa juvant Capitolia, quo minus anser Det jecur in lances, Inachi lauta, tuas. 455 Nocte Deæ Nocti cristatus cæditur ales, Quod tepidum vigili provocat ore diem. Interea Delphin clarum super æquora sidus Tollitur; & patriis exferit ora vadis. POSTERA lux hiemem medio discrimine signat;

460 Æquaque præteritæ, quæ fuperabit, erit.
PROXIMA profpiciet Tithono nupta relicto
Arcadiæ sacrum pontificale Deæ.

Te quoque lux eadem, Turni foror, æde recepit;
Hic ubi Virgineâ Campus obitur aquâ.

465 Unde petam caufas horum, moremque facrorum ?
Dirigat in medio quis mea vela freto ?
Ipsa mone, quæ nomen habes a carmine ductum,
Propositoque fave, ne tuus erret honos.
Orta prior Luna, de se si creditur ipsi,

470

A magno tellus Arcade nomen habet. Hic fuit Evander: qui, quamquam clarus utroque, Nobilior facræ sanguine matris erat. Quæ, simul æthereos animo conceperat ignes, Ore dabat vero carmina plena Dei. 475 Dixerat hæc nato motus instare, sibique, Multaque præterea: tempore nacta fidem. Nam juvenis, verâ nimium cum matre fugatus, Deferit Arcadiam Parrhasiumque larem. Cui genitrix flenti, Fortuna viriliter, inquit, 480 (Siste, puer, lacrymas) ista ferenda tibi est. Sic erat in fatis: nec te tua culpa fugavit,

Sed Deus: offenso, pulfus es urbe, Deo.

« AnteriorContinuar »