Imágenes de páginas
PDF
EPUB

20

15 In quibus est nemo, qui non coryton, & arcum,
Telaque vipereo lurida felle gerat.
Vox fera, trux vultus, verissima Martis imago:
Non coma, non ullâ barba resecta manu.
Dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,
Quem vinctum lateri barbarus omnis habet.
Vivit in his, eheu! tenerorum oblitus Amorum!
Hos videt, hos vates audit, amice, tuus!
Atque utinam vivat, fed non moriatur in illis !
Absit ab invisis & tamen umbra locis !
25 Carmina quod pleno saltari nostra Theatro,
Versibus & plaudi scribis, amice, meis.
Nil equidem feci, tu scis hoc ipfe, theatris;
Mufa nec in plaufus ambitiosa mea est.
Nec tamen ingratum eft, quodcumque oblivia nostri
Impedit, & profugi nomen in ora refert.
Quamvis interdum, quæ me læsisse recordor,
Carmina devoveo, Piëridasque meas:
Cùm bene devovi, nequeo tamen esse sine illis :
Vulneribusque meis tela cruenta sequor.

30

35 Quæque modò Euboïcis lacerata est fluctibus; audet
Graja Capharêam currere puppis aquam.
Nec tamen ut lauder, vigilo, curamque futuri
Nominis, utilius quod latuisset, ago.
Detineo studiis animum, falloque dolores:
Experior curis & dare verba meis.
Quid potius faciam defertis folus in oris ?

40

Quamve malis aliam quærere coner opem ? Sive locum specto, locus est inamabilis ; & quo Esse nihil toto tristius orbe poteft.

45 Sive homines, vix funt homines hoc nomine digni: Quámque lupi, sævæ plus feritatis habent. Non metuunt leges, fed cedit viribus æquum ; Victaque pugnaci jura fub enfe jacent. Pellibus & laxis arcent malè frigora braccis; Oraque funt longis horrida tecta comis.

50

In paucis remanent Grajæ vestigia linguæ :
Hæc quoque jam Getico barbara facta sono.
Ullus in hoc vix est populo, qui forte Latinè
Quælibet e medio reddere verba queat.
Ille ego Romanus vates, ignoscite, Musæ,
Sarmatico cogor plurima more loqui.
En pudet, & fateor; jam defuetudine longâ
Vix fubeunt ipsi verba Latina mihi.
Nec dubito, quin sint & in hoc non pauca libello
Barbara: non hominis culpa, fed ista loci.
Ne tamen Aufoniæ perdam commercia linguæ,
Et fiat patrio vox mea muta sono ;

Ipse loquor mecum, desuetaque verba retracto,
Et studii repeto signa sinistra mei.
Sic animum tempusque traho: meque ipse reduco
A contemplatu, submoveoque, mali.
Carminibus quæro miferarum oblivia rerum :
Præmia si studio confequor ista, sat eft.

N

ELEGIA VIII.

ON adeo cecidi, quamvis dejectus, ut infra
Te quoque sim: inferius quo nihil effe poteft.
Quæ tibi res animos in me facit, improbe? curve
Casibus insultas, quos potes ipse pati?
Nec mala te reddunt mitem placidumve jacenti
Noftra, quibus possint illacrymare feræ ?
Nec metuis dubio Fortunæ stantis in orbe

[blocks in formation]

5

Numen, & exosæ verba fuperba Deæ ? Exiget, ah! dignas ultrix Rhamnusia pænas :

Imposito calcas quid mea fata pede ?
Vidi ego, navifragum qui riserat, æquore mergi :
Et, Numquam, dixi, justior unda fuit.

10

Vilia qui quondam miseris alimenta negarat,

Nunc mendicato pascitur ipse cibo.

15 Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat,
Et manet in nullo certa tenaxque loco.
Sed modò læta favet, vultus modò fumit acerbos;
Et tantùm constans in levitate fuâ est.

20

Nos quoque floruimus, fed flos erat ille caducus; Flammaque de stipula nostra brevisque fuit. Neve tamen totâ capias fera gaudia mente, Non est placandi spes mihi nulla Dei. Vel quia peccavi citra scelus; utque pudore Non caret, invidia sic mea culpa caret: 25 Vel quia nil ingens ad finem Solis ab ortu, Illo, cui paret, mitius orbis habet. Scilicet ut non est per vim fuperabilis ulli, Molle cor ad timidas sic habet ille preces. Exemploque Deûm, quibus accessurus & ipfe eft, Cùm pœnæ veniâ plura roganda petam. Si numeres anno Soles & nubila toto, Invenies nitidum fæpius îsse diem. Ergo, ne nostrâ nimium lætere ruinâ : Restitui quondam me quoque posse puta. 35 Poffe puta fieri, lenito Principe, vultus Ut videas media triftis in Urbe meos: Utque ego te videam causâ graviore fugatum. Hæc funt a primis proxima vota mihi.

30

ELEGIΑ ΙΧ.

! TUA si sineres in noftris nomina poni Carminibus, positus quam mihi fæpe fores! Te folum meriti canerem memor; inque libellis Creviffet sine te pagina nulla meis. 5 Quid tibi deberem totâ fciretur in Urbe: Exful in amissa si tamen Urbe legor. Te præsens mitem, te nosset serior ætas : Scripta vetuftatem si modò nostra ferent.

Nec tibi cessaret doctus bene dicere lector :
Hic tibi, servato vate, maneret honor.
Cæfaris est primum munus, quod ducimus auras :
Gratia post magnos est tibi habenda Deos.
Ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris:
Et facis accepto munere posse frui.
Cúmque perhorruerit cafus pars maxima nostros
Pars etiam credi pertimuisse velit,
Naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto,
Nec dederit nanti per freta sæva manum ;

Seminecem Stygiâ revocasti solus ab unda.

10

15

Hoc quoque quod memores possumus esse, tuum est. 20
Dî tibi se tribuant cum Cæfare semper amicos :
Non potuit votum plenius esse meum.

Hæc meus argutis, si tu paterere, libellis
Poneret in multa luce videnda labor

Se quoque nunc, quamvis est jussa quiefcere, quinte 25
Nominet invitum, vix mea Mufa tener.
Utque canem, pavidæ nactum vestigia cervæ,
Luctantem fruftra copula dura tenet :

Utque fores nondum referati carceris acer

Nunc pede, nunc ipsâ fronte, lacessit equus; 30 Sic mea, lege datâ vincta atque inclufa, Thalia

Per titulum vetiti nominis ire cupit.
Ne tamen officio memoris lædaris amici,

Parebo jussis, parce timere, tuis.

At non parêrem, nisi si meminiffe putares.
Hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.
Dumque, quod o breve sit ! lumen solare videbo,
Serviet officio fpiritus ifte tuo.

35

10

20

ELEGIΑ Χ.

T fumus in Ponto, ter frigore conftitit Ifter,
Facta est Euxini dura ter unda maris.
At mihi jam videor patriâ procul esse tot annis,
Dardana quot Grajo Troja fub hofte fuit.
5 Stare putes, adeò procedunt tempora tardè:
Et peragit lentis passibus annus iter.
Nec mihi solstitium quiddam de noctibus aufert:
Efficit anguftos nec mihi bruma dies.
Scilicet in nobis rerum natura novata est,
Cumque meis curis omnia longa facit.
Num peragunt folitos communia tempora motus,
Suntque magis vitæ tempora dura meæ?
Quem tenet Euxini mendax cognomine litus,
Et Scythici verè terra sinistra freti.

15 Innumeræ circa gentes fera bella minantur,
Quæ sibi non rapto vivere turpe putant.
Nil extra tutum eft: tumulus defenditur ægrè
Mænibus exiguis, ingenioque loci.
Cùm minimè credas, ut aves, densissimus hoftis
Advolat, & prædam vix bene visus agit.
Sæpe, intra muros, clausis venientia portis
Per medias legimus noxia tela vias.
Est igitur rarus, qui rus colere audeat : isque
Hac arat infelix, hac tenet arma manu.
25 Sub galea pastor junctis pice cantat avenis;
Proque lupo pavidæ bella verentur oves.
Vix ope castelli defendimur: & tamen intus
Mixta facit Grajis barbara turba metum.
Quippe simul nobis habitat, discrimine nullo,
Barbarus: & tecti plus quoque parte tenet.
Quos ut non timeas, possis odisse, videndo
Pellibus & longâ tempora tecta coma.

30

« AnteriorContinuar »