Imágenes de páginas
PDF
EPUB

25

Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit,
Pro tam manfueto pectore semper agam..
Audiet hæc Pontus: faciat quoque forsitan idem,

Terra sit ut propior teftificanda mihi.
At tibi, calcasti qui me, violente, jacentem,
Quamlibet & mifero debitus hoftis ero.
Desinet esse priùs contrarius ignibus humor;
Junctaque cum Luna sidera Solis erunt ;
Parsque eadem cœli Zephyros emittet & Euros ;
Et tepidus gelido flabit ab axe Notus;
Et nova fraterno veniet concordia fumo,

30

35

40

Quem vetus accensâ separat ira pyra;
Et Ver Autumno, Brumæ miscebitur Æstas;
Atque eadem regio Vesper & Ortus erunt :
Quàm mihi sit tecum, positis quæ sumsimus armis,
Gratia, commissis, improbe, rupta tuis.
Pax erit hæc nobis, donec mihi vita manebit,
Cum pecore infirmo quæ folet effe lupis.
Prima quidem cœpto committam prælia versu,
Non foleant quamvis hoc pede bella geri.
Utque petit primò plenum flaventis arenæ
Nondum calfacti velitis hasta solum;
Sic ego te ferro nondum jaculabor acuto,
Protinus invisum nec petet hasta caput.
Et neque nomen in hoc, nec dicam facta libello :
Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam.
Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus
Tincta Lycambêo sanguine tela dabit.
Nunc, quo Battiades inimicum devovet Ibin,
Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
Utque ille, historiis involvam carmina cæcis :
Non foleam quamvis hoc genus ipse sequi.
Illius ambages imitatus in Ibide dicar,

Oblitus moris judiciique mei.

45

50

55

Et quoniam, qui sis, nondum quærentibus edo,...
Ibidis interea tu quoque nomen habe.

60

Utque mei verfus aliquantum noctis habebunt, Sic vitæ series tota sit atra tuæ. Hæc tibi natali, faxo, Janique Kalendis, Non mentituro quilibet ore legat. 65 Dî maris & terræ, quique his meliora tenetis Inter diverfos cum Jove regna polos; Huc precor, huc vestras omnes advertite mentes, Et sinite optatis pondus inesse meis. Ipsaque tu, Tellus, ipfum cum fluctibus Equor, Ipse meas Æther accipe summe preces : Sideraque, & radiis circumdata Solis imago; Lunaque, quæ numquam, quo priùs, ore micas; Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum; Quæque ratum triplici pollice netis opus; 75 Quique per infernas horrendo murmure valles Imperjuratæ laberis amnis aquæ ; Quasque ferunt torto vittatis angue capillis Carceris obfcuras ante sedere fores,

70

80

Vos quoque, plebs Superûm, Fauni, Satyrique, Laresque, Fluminaque, & Nymphæ, Semideûmque genus. Denique ab antiquo Divi veteresque novique, In noftrum cuncti tempus adeste, Chao. Carmina dum capiti malefido dira canuntur, Et peragunt partes ira dolorque suas, 85 Annuite optatis omnes ex ordine noftris, Et pars sit voti nulla caduca mei. Quæque precor, fiant: ut non mea dicta, fed illa Pasiphaës generi verba fuiffe putet. Quasque ego transiero pœnas, patiatur & illas. Pleniùs ingenio sit mifer ille meo. Neve: minùs valeant fictum exsecrantia nomen

[ocr errors]

Vota, minus magnos commoveantve Deos. Illum ego devoveo, quem mens intelligit, Ibin; Qui se scit factis has meruisse preces.

95 Nulla mora est in me: peragam rata vota facerdos. Quisquis ades facris, ore favete, meis.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Quisquis ades sacris, lugubria dicite verba;
Et fletu madidis Ibin adite genis :

Ominibusque malis, pedibusque occurrite lævis :
Et nigræ vestes corpora vestra tegant.
Tu quoque, quid dubitas ferales fumere vittas ?
Jam ftat, ut ipse vides, funeris ara tui.
Pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit.
Da jugulum cultris, hoftia dira, meis.
Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas:
Deneget afflatus ventus & aura fuos.
Nec tibi Sol clarus, nec sit tibi lucida Phœbe:
Destituant oculos Sidera cuncta tuos.
Nec se Vulcanus, nec se tibi præbeat Aër:
Nec tibi det Tellus, nec tibi Pontus iter.
Exful, inops erres, alienaque limina lustres :
Exiguumque petas ore tremente cibum.
Nec corpus querulo, nec mens vacet ægra, dolore :
Noxque die gravior sit tibi, nocte dies.
Sisque miser semper, nec sis miferabilis ulli :
Gaudeat adversis femina virque tuis.
Accedat lacrymis odium, dignusque putere,
Qui mala cum tuleris plurima, plura feras.
Sitque, quod est rarum, folito defecta favore,

Ærumnæ facies invidiosa tuæ.

Causaque non desit, desit tibi copia mortis.
Optatam fugiat vita coacta necem.
Lucratusque diu cruciatos spiritus artus

100

105

[ocr errors]

115

120

Deferat; & longâ torqueat ante morâ.
Evenient: dedit ipse mihi modò signa futuri

125

Phœbus: & a læva mæsta volavit avis.
Certè ego, quæ voveo, Superos motura putabo :

Speque tuæ mortis, perfide, semper alar.
Finiet illa dies, quæ te mihi fubtrahet olim :

Finiet illa dies, quæ mihi tarda venit.
Et priùs hanc animam, nimium tibi fæpe petitam,
Auferet illa dies, quæ mihi sera venit;

130 140

Quàm dolor hic umquam spatio evanefcere possit, Leniat aut odium tempus & hora meum. 135 Pugnabunt jaculis dum Thraces, lazyges arcu, Dum tepidus Ganges, frigidus Ifter erit; Robora dum montes, dum pabula mollia campi, Dum Tiberis flavas Tuscus habebit aquas, Bella geram tecum: nec mors mihi finiet iras, Sæva sed in Manes Manibus arma dabit. Tum quoque, cùm vacuas fuero dilapfus in auras, Exanimis mores oderit umbra tuos. Tum quoque factorum veniam memor umbra tuorum : Insequar & vultus ossea larva tuos. 145 Sive ego, quod nolim, longis consumtus ab annis ; Sive, manu factâ morte, folutus ero: Sive per immenfas jactabor naufragus undas, Nostraque longinquus vifcera piscis edet; Sive peregrinæ carpent mea membra volucres ; Sive meo tingent fanguine rostra lupi; Sive aliquis dignatus erit fupponere terræ, Aut dare plebejo corpus inane rogo: Quicquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris, Et tendam gelidas ultor in ora manus. 155 Me vigilans cernes : tacitis ego noctis in umbris Excutiam fomnos, vifus adesse, tuos. Denique quicquid ages, ante os oculosque volabo, Et querar, & nulla sede quietus eris; Verbera torta dabunt fonitum; nexæque colubris Confcia fumabunt femper ad ora faces. His vivus Furiis agitabere: mortuus îsdem. Et brevior pœnâ vita futura tuâ est. Nec tibi contingent funus lacrymæque tuorum: Indeploratum projiciere caput.

150

160

165 Carnificisque manu, populo plaudente, traheris;

Infixusque tuis ossibus uncus erit.
Ipfæ te fugient, quæ corpunt omnia, flamme:
Respuet invifum justa cadaver humus.

Unguibus & rostro tardus trahet ilia vultur,
Et scindent avidæ perfida corda canes.
Deque tuo fiet, licet hac sis laude superbus,
Insatiabilibus corpore rixa lupis.

In loca ab Elysiis diversa fugabere campis ;
Quasque tenent sedes noxia turba, coles.
Sisyphus est illic faxum volvensque petensque ;
Quique agitur rapidæ vinctus ab orbe rotæ :
Quæque gerunt humeris perituras Belides undas,
Exsulis Ægypti, turba cruenta, nurus.
Poma pater Pelopis præsentia quærit, & idem
Semper eget: liquidis semper abundat aquis;
Jugeribusque novem qui summus distat ab imo,
Visceraque assiduæ debita præbet avi.
Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello,
Ut fceleris numeros confiteare tui.
Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus:
Tertia fumantes incoquet igne genas.
Noxia mille modis lacerabitur umbra; tuasque
Eacus in pænas ingeniofus erit.

In te tranfcribet veterum tormenta reorum :
Manibus antiquis causa quietis eris.
Sisyphe, cui tradas revolubile pondus, habebis:
Versabunt celeres nunc nova membra rotæ.
Hic erit, & ramos fruftra qui captet & undas:
Hic inconfumto viscere pascet avem.
Nec mortis pœnas mors altera finiet hujus :

170

175

180

185

190

195

Horaque erit tantis ultima nulla malis.
Inde ego pauca canam; frondes ut si quis ab Ida,
Aut fummam Libyco de mare carpat aquam.
Nam neque quot flores Sicula nafcantur in Hybla,
Quotve ferat, dicam, terra Ciliffa crocos.
Nec, cùm tristis hiems Aquilonis inhorruit alis,
Quàm multâ fiat grandine canus Athos.
Nec mala voce meâ possint tua cuncta referri;
Ora licet tribuas multiplicata mihi.

200

« AnteriorContinuar »