Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Junt nonaginta, aut paulò plus eo: in decem celeres naves, talenta quadraginta: vicena mina in navim fingulis menfibus: totidem alia talenta duobus militum millibus dene fingulis militibus in menfem drachma pro cibariis: ducentis equitibus talenta duodecim : & tricena fingulis in menfem drachma.

:

29. Quòd fi quis fortè putet leve momentum in militum commeatu esse, era rat. Pro certo enim habeo, fi modò victus illis fuppeditetur, eos reliquam ftipendiorum & mercedis partem fibi ex ipfo bello, fine ullâ vel Græcorum, veľ fociorum injuria,paraturos. Ego cum illis med voluntate navigabo, quidlibet perferre ac pati certus, fi aliter atque dico res eveniat. Age nunc, unde tandem pecunia, quam à vobis requiro, comparabitur? Accipite.

Ratio certa pecuniæ ad militarem commeatum inveniendæ.

30. Ea funt, ATHENIENSES, que nobis in mentem venêre. Vos, ubi fententias rogaveritis, quæcumque vifa vobis fuerint, rata effe, inque opus con୧

tinuò deduci, jubetote : ne litteris tanā tum ac decretis, fed rebus ipfis, bellum geratis cum Philippo. Mihi verd ad belli totius & militaris apparatûs rationem tutò ineundam, nihil videtur effe opportunius, quàm fi regionis in quam eftis bellum deportaturi, fituna diligenter exploratum habeatis.

31. Captat Philippus ventorum ac tempeftatum anni opportunitatem, eafque multò antè profpiciens ac pracipiens, è fententia rem gerit. Etefias, hybernumque tempus obfervans, tum nos invadit cùm ad eum per ventos nobis afpirare non licet. Quamobrem convenit vos non collectis raptim navibus & auxiliis, que nunquam tempori adfunt, bellare, fed paratas femper in omnem eventum habere copias, quarum hyberna ftatio erit Lemnus, Thafus, Sciathus, aliaque in eadem ora infula, portubus, frumento cateroque commeatu abundantes.

32. Quo verò anni tempore illinc prodeundum, quando molles ad terram acceffus, quibus fidendum ventis, cognofcere nullo negotio licebit. Erit illius cui fummam rerum mandaveritis, providere quibus copiis, quàm tempeftivè

utatur: veftrum nunc eft ea que funt vobis jam recitata, prastare. 33. Quòd fi primùm, quas dico › pea cunias fuppeditaveritis ; deinde milites, triremes, equites, aliaque id genus omnia comparaveritis; tum lege latâ quemquam à militia difcedere vetueritis; ipfi colligenda, dividendaque pecunia curam in vobis fufceperitis; denique rationem adminiftrati belli, ab imperatore veftro repetatis; illucesset illa dies, que moleftis & inutilibus veftris confultationibus finem aliquando imponat.

34. Accedit illa quoque utilitas,quòd hoftem maximâ fuorum proventuum parte fpoliabitis: quo tandem pacto? Nimirùm ille pradâ, quam fociis veftris aufert, quorum naves toto mari fpoliat, rapit. que, dives habet unde belli contra vos gerendi fumptus alat.

35. Quid erit prætereà commodi? Illud longè maximum, quòd ab ejus incurfionibus damnoque capiendo procul fitis; non jam ille ut nuper impetum in Lemnum, in Imbrum fecit, indeque cives veftros captivos afportavit, verùm etiam abactis ad Geraftum navibus, immenfam pecunia vim collegit ; ac de

colle

mùm in Marathonem exfcendens, inde Sacram triremem abduxit. Qua dedecora & detrimenta, neque vos impedire, nec in tempore, ut maximè ftatueratis, adeffe potuiftis.

[ocr errors]

36. Age verò, quid effe caufa cena fetis, ATHENIENSES, cur Panathenaorum, cur Bacchanalium fefti dies femper indicto & fuo tempore celebrentur ? five principes civitatis, & rerum iftarum gnari, five privati ac imperiti curam illorum fortiantur; ac fumptus quidem in illas ferias tanti fiant, quantos una claffis adornanda poftularet; tantâ porro mole, tanto apparatu res geritur quantum in Grecia reliquâ videre non eft. At verò cùm claffes aliquem in locum deftinamus, nulla tempori venit non Methonem, non Pegafas, non Potidaam. Nimirùm quia ifta quidem, que ad feftorum apparatum pertinent, omnia fancita legibus ac definita funt : multo ante unufquifque novit, quis in qua tribu, Chori, & Mufica, quis gladiaterum & pugilum curam fit habiturus quid à quo, & quando fumendum fit. Nihil non expenfum, nihil non conftitutum eft, neglectum nihil, aut omissum.

[ocr errors]

37. Qua verò ad bellicam rem & apparatum fpectant,incompofita,indefinita omnia, nullis legibus certis, regulif que funt fixa. Itaque fimul atque increpuit aliquid, magiftros navium creamus, &facultatem iis damus oneris iftius in alium rejiciendi: tum de comparanda pecunia ratione deliberamus. Sub bac > placet in naves imponi nefcio quos quà recèns in urbe, quà foris extra urbem habitantes; mox cives fuccenturiari, ad illos fupplendos navigare decer

nimus.

38. Dum hac geruntur, caufa interim, cur navigetur, eft nulla tempus rei gerenda in apparando confumptum eft; avolat illa gubernatrix rerum, occafio, tarditatemque noftram & fegnitiem non expectat. Quas verò paratas fore putabamus, nihil moliri poffunt copie; elapsa opportunitate jacent. Hoc animos addit Philippo fcilicet, cujus ha ad Euboos, plena conviciorum, & &infolentiffimi faftus, litera funt.

EPISTOLA.

39. Ea que audiviftis, ATHENIEN

« AnteriorContinuar »