L. Annaei Senecae opera qvae svpersvnt ...: fasc. I. Dialogorvm libros XII edidit E. Hermes. 1905. fasc. II. De beneficiis libri VII, De elementia libri II, edidit A. Hosivs. 1914. vol. II. Naturalium quaestionum libros VIII edidit A. Gercke. 1907

Portada
in aedibvs B. G. Tevbneri, 1905
 

Páginas seleccionadas

Contenido

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 199 - ... cui vera voluptas erit voluptatum contemptio. Licet, si evagari velis, idem in aliarti atque aliam faciem salva et integra potestate transferre; quid enim prohibet nos beatam vitam dicere liberum animum et erectum et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum, cui unum bonum sit honestas, unum malum turpitudo, cetera vilis turba rerum nee detrahens quicquam beatae vitae nee adiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens?
Página 78 - Numquam irasci desinet sapiens, si semel coeperit. Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt ; plus committitur quam quod possit coercitione sanari.
Página 180 - Mors nee bonum nee malum est ; id enim potest aut bonum aut malum esse, quod aliquid est ; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit ; mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam.
Página 79 - Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti ; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos.
Página 35 - ... 3 — eadem causa est, cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum audacia ita demum sibi in convivas ius facit, si coepit a domino; et ut quisque contemptissimus et vel ludibrium est, ita solutissimae linguae est.
Página 199 - Summum bonum est animus fortuita despiciens, virtute laetus" aut "invicta vis animi, perita rerum, placida in actu cum humanitate multa et conversantium cura".
Página 68 - ... nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ; revocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur...
Página 295 - Qui non sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute ? Qui non comptior esse malit quam honestior ? Hos tu otiosos vocas inter pectinem speculumque...
Página 235 - Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, paucis, si minus, proximis, si minus, sibi. Nam cum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium.
Página 17 - Medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre 65 fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. Ultima prona via est et eget moderamine certo ; tune etiam, quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.

Información bibliográfica