Studies in Magic from Latin Literature

Portada
Columbia University Press, 1916 - 155 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 11 - Nam qui totos dies precabantur et immolabant ut sibi sui liberi superstites essent superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius...
Página 14 - Nostrae, inquit, con- 15 tra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri.
Página 38 - Ut pueri infantes credunt signa omnia aena vivere et esse homines, sic isti somnia ficta vera putant, credunt signis cor inesse in aenis. Pergula fictorum veri nihil, omnia ficta.
Página 64 - Noctis aves, extis puerilibus, inquit, Parcite: pro parvo victima parva cadit. Cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras. Hanc animam vobis pro meliore damus.
Página 58 - Ex homine remediorum primum maximae quaestionis et semper incertae est, polleantne 3 aliquid verba et incantamenta carminum. quod si verum est, homini acceptum fieri oportere conveniat, sed viritim sapientissimi cuiusque respuit fides, in universum vero omnibus horis credit vita nee sentit.
Página 63 - Assidere gravidis, vel quum remedium alicui adhibeatur, digitis pectinatim inter se implexis veneficium est, idque compertum tradunt Alcmena Herculem pariente. Peius, si circa unum ambove genua. Item poplites alternis genibus imponi. Ideo haec in conciliis ducum potestatumque fieri vetuere maiores velut omnem actum impedientia. Vetuere et sacris votisve simili modo interesse.
Página 34 - Venerem e rapido sentiet esse mari. 40 nee tamen huic credet coniunx tuus, ut mihi verax pollicita est magico saga ministerio. hanc ego de caelo ducentem sidera vidi ; fluminis haec rapidi carmine vertit iter. haec cantu finditque solum manesque sepulcris elicit et tepido devocat ossa rogo ; iam tenet infernas magico stridore catervas, iam iubet aspersas lacte referre pedem. cum libet, haec tristi depellit nubila caelo : cum libet, aestivo convocat orbe nives.
Página 58 - Omnium vero in primis ieiunam salivam contra serpentes praesidio esse docuimus, sed et alios efficaces eius usus recognoscat vita, despuimus comitiales morbos, hoc est contagia regerimus. simili modo et fascinationes repercutimus dextraeque 36 clauditatis occursum.
Página 33 - ... unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. dein, cum milia multa fecerimus, 10 conturbabimus ilia, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit, cum tantum sciat esse basiorum.
Página 22 - Gallias utique possedit, et quidem ad nostram memoriam. namque Tiberii Caesaris principatus sustulit Druidas eorum et hoc genus vatum medicorumque. sed 1 quid ego haec commemorem in arte oceanum quoque transgressa et ad naturae inane pervecta? Britannia hodieque earn adtonita celebrat tantis caerimoniis ut dedisse Persis videri possit.

Referencias a este libro

Actes: Proceedings

Vista de fragmentos - 1975

Información bibliográfica