Opera, Volumen2

Portada
impensis Talboys et Wheeler, 1825

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 151 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Página 154 - Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse 55 indulgens animo pes mihi tardus erat. Saepe 'vale' dicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa dedi. Saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, respiciens oculis pignora cara meis. 60 Denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam, 'Roma relinquenda est.
Página 299 - Carmina cum primum populo juvenilia legi, Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per Urbem Nomine non vero dicta Corinna mihi.
Página 257 - Herbaque, quae latuit Cerealibus obruta sulcis, Exserit e tepida molle cacumen humo. Quoque loco est vitis, de palmite gemma movetur : Nam procul a Getico litore vitis abest. Quoque loco est arbor, turgescit in arbore ramus : 15 Nam procul a Geticis finibus arbor abest.
Página 297 - Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, Sollicitaeque fugax ambitionis eram. Et petere Aoniae suadebant tuta sorores Otia, judicio semper amata meo.
Página 79 - Est prope purpureos colles florentis Hymetti Fons sacer, et viridi cespite mollis humus. Silva nemus non alta facit ; tegit arbutus herbam : Ros maris, et lauri, nigraque myrtus olent. 690 Nee densae foliis buxi, fragilesque myricae, Nee tenues cytisi, cultaque pinus abest. Lenibus impulsae Zephyris, auraque salubri, Tot generum frondes, herbaque summa tremunt.
Página 362 - ... non est in medico semper relevetur ut aeger : interdum docta plus valet arte malum.
Página 515 - Nee potes in versum Tuticani more venire, Fiat ut e longa syllaba prima brevis. Aut producatur, quae nunc correptius exit, Et sit porrecta longa secunda mora. His ego si vitiis ausim corrumpere nomen, 15 Ridear, et merito pectus habere neger.
Página 208 - Lucretius ignis, casurumque triplex vaticinatur opus, sic sua lascivo cantata est saepe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat; nec contentus ea, mullos vulgavit amores, in quibus ipse suum fassus adulterium est.
Página 298 - Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; quartus ab his serie temporis ipse fui.

Información bibliográfica