Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Intumuere Cures et, quos dolor attigit idem;
Tum primum generis intulit arma socer.

35 Iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
Tractaque erant longa bella propinqua mora,
Conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,

40

[ocr errors]

Quas inter mea sic est nurus orsa loqui:

O pariter raptae (quoniam hoc commune tenemus),
Non ultra lentae possumus esse pie.

Stant acies. Sed utra di sint pro parte rogandi,

Eligite! Hinc coniunx, hinc pater arma tenet.
Quaerendum est, viduae fieri malimus an orbae.
Consilium vobis forte piumque dabo."

45 Consilium dederat. Parent crinesque resolvunt
Maestaque funerea corpora veste tegunt.
Iam stabant acies ferro mortique paratae,

50

Iam lituus pugnae signa daturus erat:
Cum raptae veniunt inter patresque virosque
Inque sinu natos, pignora cara, tenent.
Ut medium campi passis tetigere capillis,

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

In terram posito procubuere genu,
Et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
Tendebant ad avos bracchia parva suos.
55 Tela viris animique cadunt, gladiisque remotis
Dant soceri generis accipiuntque manus
Laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
Fert avus; hic scuti dulcior usus erat.

60

Inde diem, quae prima mea est, celebrare, Kalendas,
Oebaliae matres non leve munus habent.'

37. Das Ende des Romulus.

(Fast. II, 481 sqq.)

1 En, pater armipotens postquam nova moenia vidit
Multaque Romulea bella peracta manu,
Iuppiter,' inquit habet Romana potentia vires;
Sanguinis officio non eget illa mei.

5 Redde patri natum! quamvis intercidit alter,
Pro se proque Remo, qui mihi restat, erit.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

10

15

20

,,Unus erit, quem tu toiles in caerula caeli"
Tu mihi dixisti. Sint rata dicta Iovis!'
Iuppiter adnuerat. Nutu tremefactus uterque
Est polus, et caeli pondera sensit Atlas.
Est locus, antiqui Capreae dixere paludem;

Forte tuis illic, Romule, iura dabas.

Sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,
Et gravis effusis decidit imber aquis.

Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether.
Fit fuga; rex patriis astra petebat equis.
Luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis;
Haesissetque animis forsitan illa fides.

Sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba

(Lunaque fulgebat, nec facis usus erat), Cum subito motu saepes tremuere sinistrae; Rettulit ille gradus, horrueruntque comae.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

25

30

Pulcher et humano maior trabeaque decorus

Romulus in media visus adesse via

Et dixisse simul: Prohibe lugere Quirites,

Nec violent lacrimis numina nostra suis!
Tura ferant placentque novum pia turba Quirinum
Et patrias artes militiamque colant!'

Iussit et in tenues oculis evanuit auras.

Convocat hic populos iussaque verba refert.
Templa deo fiunt; collis quoque dictus ab illo est,
Et referunt certi sacra paterna dies.

38. Wie man das Alter ehrte.

(Fast. V, 57 sqq.)

Magna fuit quondam capitis reverentia cani,
Inque suo pretio ruga senilis erat.
Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant
Et pro dis aderant in statione suis.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

5 Viribus illa minor nec habendis utilis armis
Consilio patriae saepe ferebat opem.
Nec nisi post annos patuit tunc curia seros,
Nomen et aetatis mite senatus erat.
Iura dabat populo senior; finitaque certis
Legibus est aetas, unde petatur honor.
Et medius iuvenum, non indignantibus ipsis,

10

Ibat et interior, si comes unus erat.
Verba quis auderet coram sene digna rubore
Dicere? Censuram longa senecta dabat.
15 Romulus hoc vidit selectaque pectora patres
Dixit; ad hos urbis summa relata novae.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »