Imágenes de páginas
PDF
EPUB

39. Egeria, die Beraterin des Numa.
(Fast. III, 263 sqq.)

1 Vallis Aricinae silva praecinctus opaca
Est lacus, antiqua religione sacer.
Defluit incerto lapidosus murmure rivus;

10

Saepe, sed exiguis haustibus inde bibi.

5 Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis.
Illa Numae coniunx consiliumque fuit.
Principio nimium promptos ad bella Quirites
Molliri placuit iure deumque metu.

Inde datae leges, ne firmior omnia posset,

Coeptaque sunt pure tradita sacra coli.
Exuitur feritas, armisque potentius aequum est,

Et cum cive pudet conseruisse manus.
Atque aliquis modo trux visa iam vertitur ara,
Vinaque dat tepidis salsaque farra focis.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

1

40. Die Ermordung des Servius Tullius.
(Fast. VI, 587 sqq.)

Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto

с

His solita est dictis exstimulare virum:
Quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis
Meque tui fratris, si pia vita placet?

5 Vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,
Si nullum ausuri maius eramus opus.
Et caput et regnum facio dotale parentis.
Si vir es, i, dictas exige dotis opes!
Regia res scelus est. Socero cape regna necato
Et nostras patrio sanguine tinge manus!'
Talibus instinctus solio privatus in alto

10

Sederat. Attonitum vulgus ad arma ruit.
Hinc cruor, hinc caedes; infirmaque vincitur aetas.
Sceptra gener socero rapta Superbus habet.
15 Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus
Concidit in dura sanguinulentus humo.
Filia, carpento patrios initura penates,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

20

10

Ibat per medias alta feroxque vias.
Corpus ut adspexit, lacrimis auriga profusis
Restitit. Hunc tali corripit illa sono:
Vadis? an expectas pretium pietatis amarum ?
Duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas!'
Certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa
Vicus, et aeterna res ea pressa nota.

41. Die Einnahme von Gabii.

(Fast. II, 687 sqq.)

1 Ultima Tarquinius Romanae gentis habebat Regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen. Ceperat hic alias, alias everterat urbes,

Et Gabios turpi reddidit arte suos.

5 Namque trium minimus, proles manifesta Superbi, In medios hostes nocte silente venit. Nudarant gladios. Occidite' dixit inermem!

[ocr errors]
[ocr errors]

Hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,
Qui mea crudeli laceravit verbere terga.
Dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
Luna fuit. Spectant iuvenem gladiosque recondunt

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

et],, und so". aeterna nota pres- nigs hiefs Sextus, seine Brüder Titus

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Tergaque, deducta veste, notata vident.

Flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur;
Callidus ignaris adnuit ille viris.

15 Iamque potens, misso genitorem appellat amico,
Perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
Hortus odoratis suberat cultissimus herbis,

20

Sectus humum rivo lene sonantis aquae.
Illic Tarquinius mandata latentia nati

Accipit et virga lilia summa metit.
Nuntius ut rediit decussaque lilia dixit,

Filius Agnosco iussa parentis' ait.
Nec mora; principibus caesis ex urbe Gabina
Traduntur ducibus moenia nuda suis.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

suis] A. B. 18. nuda] nudata, privata; regiert den Abl. duc. s.

42. Vgl. Liv. I, 57. Ardea hatte, wie Gabii, sich geweigert dem latinischen Bunde unter Roms Führung sich anzuschliefsen, und sollte durch Waffengewalt dazu gezwungen werden. Während der langwierigen Belagerung machte sich Sextus Tarquinius des Frevels an der Gemahlin des Collatinus, Lucretia, schuldig, welcher Anlafs zur Vertreibung der Tarquinier wurde. Bekannt wurde Sextus T. mit Lucretia durch einen Besuch vom Lager vor Ardea aus, der in vorliegenden Versen erzählt wird.

1. interea] Ovid hat vorher die bekannte Geschichte von dem delphischen Orakel und dessen glücklicher Deutung durch Brutus erzählt. Ardea] „Arděam Rutuli habebant, . . . gens divitiis praepollens." Liv. signis] Feldzeichen,,,Kriegsmacht". - 2. patitur

Dum vacat et metuunt hostes committere pugnam,
Luditur in castris, otia miles agit.

5 Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque

10

[ocr errors]

15

[ocr errors]

Accipit. Ex illis rege creatus ait:

Dum nos difficilis pigro tenet Ardea bello

Nec sinit ad patrios arma referre deos,
Ecquid in officio torus est socialis? et ecquid
Coniugibus nostris mutua cura sumus?'
Quisque suam laudat. Studiis certamina crescunt,
Et fervent multo linguaque corque mero.
Surgit, cui dederat clarum Collatia nomen,
Non opus est verbis, credite rebus!' ait.

[ocr errors]

Nox superest. Tollamur equis urbemque petamus!"
Dicta placent, frenis impediuntur equi.
Pertulerant dominos. Regalia protinus illi

Tecta petunt; custos in fore nullus erat.
Ecce nurus regis fusis per colla coronis

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« AnteriorContinuar »