Imágenes de páginas
PDF
EPUB

vocábulo Saül, electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel mélior illo. Ab húmero et sursum eminébat super omnem pópulum. Períerant autem ásina Cis patris Saül. Et dixit Cis ad Saül fílium suum : Tolle tecum unum de púeris, et consurgens vade, et quære ásinas. Qui cùm transissent per montem Ephraïm, et per terram Sálisa, et non invenissent, transiérunt étiam per terram Salim, et non erant; sed et per terram Jémini, et mínimè reperérunt. Cùm autem venissent in terram Suph, dixit Saül ad púerum qui erat cum eo: Veni, et revertámur, ne fortè dimíserit pater meus ásinas, et sollicitus sit pro nobis. Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitáte hac, vir nóbilis; omne quod loquitur,sine ambiguitáte venit. Nunc ergo eámus illuc, si fortè índicet nobis de via nostra, propter quam vénimus.

B. Dixit, sine Glória, 190.

LECTIO II.

Sermo sancti Joannis
Chrysostomi.

(Hom. 82, al. 83, in Matth.) CUIQUE fidéli per hoc mystérium Christus se conjungit; et quos génuit, per se nutrit, neque álii tradit: hocque tibi modo probat se carnem accepisse tuam. Ne ítaque segnes simus tantâ di

gnáti caritáte et tanto honóre. Non vidétis quanto ímpetu infantes lábia sua mamillæ admóveant? Cum eódem stúdio nos ad hanc accedamus mensam, et ad mamillam spirituális póculi; imò verò majóre cum stúdio ut lactentes púeri grátiam Spíritûs attrahámus : unusque nobis sit dolor, si hoc spirituáli alimento privémur. Non sunt humánæ virtútis hæc ópera. Is qui tunc in illa cœna hæc confécit, et nunc étiam operátur. Nos ministrórum habémus órdinem: qui verò illa sanctíficat et transmútat, ipse est. Nullus ergo Judas adsit, nullus avárus : si quis discípulus non est, recédat: non récipit hæc mensa eos qui tales non sunt. Cum discípulis, inquit, meis fácio Pascha.

B. Conántibus discípulis, sine Glória, 191.

LECTIO III.

(Homil. 46, aliàs 45, in Joan.) AB illa mensa recedamus tanquam leónes ignem spirantes,diábolo terribiles, cogitantes quod sit caput nostrum, et quantam nobis dilectiónem exhibuerit. Atten

dámus igitur nobis ipsis, directi, cùm tantis fruámur bonis et cùm turpe quidpiam loqui subit ánimum vel quando irà, vel pravo quópiam affectu nos córripi cérnimus, nobiscum reputé,

mus quibus dignáti simus beneficiis, quem Spíritum acceperimus. Hæc cogitátio nostros temperábit affectus. Quousque enim rebus præséntibus hærébimus? quousque non excitábimur? quousque nullam salútis nostræ curam habébimus? Cogité mus quibusnam nos Deus dignátus sit, grátias agámus, gloriam referamus, non modò per fidem, sed étiam per ópera, ut futúra consequámur bona, grátià et benignitáte Dómini nostri Jesu Christi, quicum Patri glória, unà cum Sancto Spíritu, nunc et semper, et in sécula seculórum. Amen.

Tu autem.

R. Accipiens Jesus, et non repcl. ab initio post Glória, 191.

Ad Bened. Ant. 8. G. Omnis homo qui accésserit ad ea quæ consecráta sunt, in quo est immundítia, períbit coram Dómino. Levit. 22.

Ad Magníficat, Ant. J. Quicumque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indignè, reus erit córporis et sánguinis Dómini. 1. Cor. 11.

FERIA QUARTA. Tres Ant. è III. Nocturno Dominicæ præcedentis.

LECTIO I.

De libro primo Regum. (Cap. 9.)

vitátis, invenérunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixérunt eis: Num hic est Videns? Quæ respondentes, dixérunt illis: Hic est ecce ante te, festína nunc; hodiè enim venit in civitátem, quia sacrificium est hódiè pópuli in excelso. *Ingredientes urbem, statim inveniétis eum antequàm ascendat excelsum ad vescendum. Neque enim comestúrus est pópulus, donec ille véniat; quia ipse benedícit hóstiæ, et deinceps cómedunt qui vocáti sunt. Nunc ergo conscéndite, quia hodiè reperiétis eum. ** Et ascendérunt in civitátem. Cùmqueilli ambulárent in médio urbis, apparuitSámuel egrédiens obviam eis, ut ascénderetin excelsum. Dóminus autem reveláverat aurículam Samuélis ante unam diem quàm veníret Saül, dicens: Hâc ipsâ horà quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Bénjamin,et unges eum ducem super pópulummeum Israel: et salvábit pópulum meum de manu Philisthinórum, quia respexi pópulum meum; venit enim clamor eórum ad me. Cùmque aspexisset Sámuel Saúlem, Dóminus dixit ei: Ecce vir quem díxeram tibi; iste dominábitur pópulo meo.

Tu autem.

B. Caro mea verè est cibus, et sanguis meus, sine

CUM ascenderent clivum ci- Glória, 192.

LECTIO II.

Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi, de Mystériis.

(Cap. 9.)

FORTE dicas: Aliud vídeo; quómodò tu mihi ásseris quòd Christi corpus accípiam? Probémus non hoc esse quod natúra formávit, sed quod benedíctio consecrávit, majoremque vim esse benedictiónis quàm natúræ; quia benedictióne étiam natúra ipsa mutátur. Virgam tenébatMóyses; projécit eam, et facta est serpens. Rursus prehendit caudam serpentis, et in virga natúram revertit. Vides ígitur prophéticâ grátià bis mutá

tam esse natúram et

serpen

tis et virge? Quòd si tantùm valuit humána benedíctio, ut natúram convérteret; quid dicimus de ipsa consecratióne divína, ubi verba ipsa Dómini salvatóris operantur? Nam sacramentum illud quod áccipis, Christi sermóne conficitur. B. Sicut misit me, sine Glória, 192.

[blocks in formation]

táre quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare, quàm mutáre natúras. Sed quid argumentis útimur? Suis utámur exemplis, incarnationisque exemplo astruámus mystérii veritátem. Numquid natúræ usus præcessit, cùm Jesus Dóminus ex María nascerétur? Liquet igitur quòd præter natúræ órdinem Virgo generávit; et hoc quod confícimus corpus, ex Vírgine est. Quid hic quæris natúræ órdinem in Christi córpore, cùm præter natúram sit ipse Dóminus Jesus partus ex Vírgine? Vera útique caro Christi, quæ crucifixa est, quæ sepulta est: verè ergo carnis illíus sacramentum est. Ipse clamat Dóminus Jesus, Hoc est corpus meum. Ante benedictiónen verborum cœléstium ália spécies nominátur; post consecrationem corpus Christi significátur. Ipse dicit sánguinem suum. Ante consecratiónem áliud dícitur, post consecratiónem sanguis nuncupatur. Et tu dicis, Amen; hoc est, Verum est. Quod os lóquitur, mens interna fateátur; quod

sermo sonat, affectus séntiat.

R. Unus panis, et non repetitur ab initio post Glória, 193.

Ad Benedictus, Ant. 6. F. Beátus qui manducabit panem in regno Dei. Luc. 14.

CORPORIS CHRISTI,

ET FESTUM

SACERDOTII EJUSDEM D. N. J. C.

SOLEMNE-MINUS.

[blocks in formation]

Jam Póntifex fit Numen ip

sum;

Seque sibi Deus Agnus offert.

VITAM cruentus qui semel
óbtulit,

Se non cruentum júgiter ím-
molat,
Mactátus, aris et renascens
Perpétuò moriendo vivit.
AD grande munus
Deus érigit,

nos

Quos ungit intùs sacríficos sibi;

Pondus cadúci sustinémus Angélicis húmeris tremendum.

O QUAM stupendæ, quas ágimus vices! Quem prona cœli cúria súspicit,

Sacras ad aras imperantes Nos dócilis Deus ipse sentit. CHRISTUM, Sacerdos, cœlitus évocas, Per te creátur, qui creat ómnia; Immótus orbem qui guber

nat,

Se tibi dat fácilem movéri. NoN impotenti, críminis árbiter,

Verbo resolvis férrea vín

cula:

Quas fers magistrâ voce,
Numen

Ecce sibi putat esse leges.
LAUS summa Patri, sum-
maque Fílio,
Qui se parenti consecrat
Hóstiam:

Sacro Ministri quo dicantur
Chrismate, laus tibi, flamen

almum. Amen.

. Israel,non accípiam de domo tua vítulos; R. Neque de grégibus tuis hircos. Ps. 49.

Ad Magníficat, Ant. 8. G. Duplicanda. Reprobátio fit præcedentis mandáti, propter infirmitátem ejus et inutilitátem melioris testamenti sponsor factus est Jesus. Hebr. 7. Collecta, ut infrà ad Lau

des.

[blocks in formation]

TENTATUS est per ómnia,
Promptusque nobis cóm-
pati,
Nos præliantes ádjuvat,
Et cùm jacémus érigit.

DEO per ipsum nos decet,
Offerre laudis hóstiam ;
Hæc grata laus, quam pár-

turit

Quà Christus ardet cáritas.
Novi Sacerdos fœderis,
Tuos ministros réspice;
Ut consecráti spíritu,
In spíritu desérviant.

ALTARE fac per ámplius,
In quo te litas Póntifex,
Nos sancta tecum tángere,
Et intuéri límina.

PLACARE quam non dé-
sinit

Christus suam per hóstiam,
Sit Trinitáti glória,
Nunc et per omne séculum
Amen.

IN I. NOCTURNO.
In Ps. 15. Conserva me,
86.

rex Salem, Sacerdos Dei Ant. 2. D. Melchisedech summi obviávit Abrahæ, et benedixit ei. Hebr. 7.

In Ps. 22. Dóminus regit me, 99.

Ant. 1. a. Intuémini quantus sit hic, cuí décimas dedit Abraham Patriarcha. Hebr. 7.

In Ps. 25. Júdica me, Dómine, quóniam, 57..

Ant. 4. f. Per Abraham et Levi, qui décimas accépit, decimátus est: adhuc enim in lumbis Patris erat, quan

« AnteriorContinuar »