Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ubi autem est humilitas, ibi et sapiéntia. * Non. Luc. 14.

Prov. 11.

LECTIO VIII.

(Homil. 7, in Evang. n. 4.)

RESTAT ergo ut in omne quod scit, sese mens déprimat; ne quod virtus sciéntiæ cóngregat, ventus elatiónis tollat. Cùm bona, fratres, ágitis, semper ad memóriam male acta revocáte; ut dùm cautè culpa conspícitur, nunquam de bono ópere incaute ánimus lætétur. Superiores invicem, eos máxime qui vobis commissi non sunt, próximos vestros atténdite; quia et quos ágere áliqua prava conspicitis, quæ in eis láteant bona nescitis. Magnus ergo unusquisque esse stúdeat, sed tamen áliquo modo esse se nésciat; ne dum sibi magnitúdinem arroganter tribuit, amittat. Hinc étenim per Prophétam dícitur : Væ qui sapientes estis in óculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Hinc Paulus ait: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos. Hinc contra superbientem Saül dícitur: Cùm esses párvulus in óculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Ac si apertè dicerétur: Cùm tu te párvulum conspiceres, ego te præ céteris magnum feci. Quia verò tu te magnum cónspicis, à me parvus æstimáris.

[blocks in formation]

Si ergo sancti viri, étiam cùm agunt fórtia, de semetipsis vília séntiunt ; quid in sua excusatióne dictúri sunt qui sine ópere virtútis intumescunt? Sed etsi quælibet bona adsint ópera, nulla sunt, nisi ex humilitáte condiantur. Miranda quippe áctio cum elatióne non élevat, sed gravat. Qui enim sine humilitáte virtútes cóngregat, in ventum púlverem portat; et unde áliquid ferre céinitur, inde detériùs cœcátur. In cunctis ergo quæ ágitis, fratres mei, radícem boni óperis humilitátem tenéte; nec quibus jam superióres, sed quibus adhuc inferióres estis aspícite; ut dum meliórum vobis exempla propónitis, ad majóra semper ascendere ex humilitáte valeátis.

B. Superbum séquitur humilitas; *Et + Humilem spíritu suscípiet glória. F. Qui potens est, dispersit superbos, et exaltávit húmiles; Et húmilem spíritu suscípiet glória. Glória Patri. †

*

[blocks in formation]

ter sábbata, et neoménias, et festa domûs Israel. Erat autem eleganti aspectu nimis; cui vir suas relíquerat divítias multas, et famíliam copiósam, ac possessiónes armentis boum et grégibus ovium plenas. Et erat hæc in ómnibus famosíssima, quóniam timébat Dóminum valde; nec erat qui loquerétur de illa verbum malum. B. Scitóte, 379.

LECTIO II.

(Cap. 10.)

FACTUM est autem cùm descénderet montem circa ortum diéi, occurrérunt ei exploratóres Assyriórum, et tenuerunt eam, dicentes : Unde venis? aut quò vadis? Quæ respondit: Fília sum Hebræórum; ideò ego fugi à fácie eórum, quóniam futúrum agnóvi quòd dentur vobis in deprædatiónem; pro eo quòd contemnentes vos, noluérunt ultro trádere seipsos, ut invenirent misericórdiam in conspectu vestro. Hac de causa cogitávi mecum dicens: Vadam ad fáciem príncipis Holofernis, ut índicem illi secréta illórum, et ostendam illi quo áditu possit obtinére eos, ita ut non cadat vir unus de exércitu ejus. Et cùm audissent viri illi verba ejus, considerábant fáciem ejus et erat in óculis eórum stupor, quóniam pulchritúdinem

ejus mirabantur nimis. Et dixérunt ad eam: Conservasti ánimam tuam, eò quòd tale reperisti consilium, ut descénderes ad dóminum nostrum. Hoc autem scias, quóniam cùm stéteris in conspectu ejus, bene tibi fáciet, et eris gratíssima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernáculum Holofernis, annuntiantes eam. Cùmque intrasset ante fáciem ejus, statim captus est in suis óculis Holofernes. B. Judith vídua, 380.

LECTIO III.

(Cap. 13.)

ERAT Judith sola in cubículo. Porrò Holofernes jacébat in lecto nímià ebrietáte sopítus. Dixitque Judith puellæ suæ, ut staret foris ante cubiculum, et observáret Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrymis, et labiórum motu in siléntio, dicens: Confirma me, Dómine Deus Israel, et réspice in hac hora ad ópera mánuum meárum; ut, sicut promisisti, Jerúsalem civitátem tuam érigas; et hoc quod credens per te posse fíeri cogitávi, perfíciam. Et cùm hæc dixisset, accessit ad columnam quæ erat ad caput léctuli ejus; et pugiónem ejus, qui in ea ligátus pendébat, exolvit. Cùmque evaginasset illum, apprehendit comam cápitis ejus, et ait:

FOROJ. ESTIVA.

Confirma me, Dómine Deus, in hac hora. Et percussit bis in cervícem ejus; et abscídit caput ejus.

R. Equo ánimo, 380.

FERIA TERTIA.

LECTIO I.

De libro Judith.

(Cap. 15.)

Cum omnis exércitus decollátum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremóre et metu agitáti, fugæ præsidium sumunt; ita ut nullus loquerétur cum próximo suo : sed inclináto cápite, relictis ómnibus, evadere festinábant Hebræos, quos armátos super se veníre audiébant, fugientes per vias campórum et sémitas cóllium. Videntes ítaque filii Israel fugientes, secúti sunt illos; descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. Et quóniam Assyrii non adunáti, in fugam ibant præcipites; fílii autem Israel uno ágmine persequentes, debilitábant omnes quos inveníre potuissent.

1. Reputantes peccátis nostris, 381.

LECTIO II.

JoACIM autem summus pórtifex de Jerúsalem venit in Bethúliam cum universis presbyteris suis, ut vidéret Judith. Quæ cùm exisset ad

33

illum, benedixérunt eam omnes, unâ voce dicentes: Tu glória Jerúsalem, tu lætítia Israel, tu honorificéntia pópuli nostri; quia fecisti viriliter, et confortátum est cor tuum; eò quòd castitátem amáveris, et post virum tuum, álterum nescíeris ídeò et manus Dómini confortávit te, et ideò eris benedicta in æternum. Et dixit omnis pópulus: Fiat, fiat. Per dies autem triginta vix collecta sunt spólia Assyriórum à pópulo Israel. B. Quia pátiens Dóminus est,

:

381.

LECTIO III.

(Cap. 16.)

Er factum est post hæc, omnis pópulas post victóriam venit in Jerúsalem adoráre Dóminum : et mox ut purificáti sunt, obtulérunt omnes holocausta, et vota, et repromissiónes suas. Porrò Judith universa

vasa béllica Holofernis quæ dedit illi pópulus, et conopéum quod ipsa sustúlerat de cubíli ipsíus, óbtulit in anáthema obliviónis. Erat autem pópulus jucundus secundùm fáciem sanctorum, et per tres menses gaudium hujus victória celebrátum est cum Judith. Post dies autem illos unusquisque rédiit in domum suam ; et Judith magna facta est in Bethúlia, et præclárior erat universæ terræ Israel. Erat étiam virtúti cástitas ad

juncta, ita ut non cognosce

ret virum ómnibus diébus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. Erat autem diébus festis procedens cum magna glória. Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimísit abram suam líberam, et defuncta est, ac sepulta cum viro suo in Bethúlia. Luxitque illam omnis pópulus diébus septem.

R. Non in multitúdine,382.

PARS AESTIVA.

DIE XIX MAII.

S. COELESTINI, PAPÆ. Semiduplex.

Pridie AD VESPERAS, Ant. sola. Suscitábo, ut in Communi Pontificum. Collecta, Deus, qui beátum, infrà.

Fit Commem. sancti Yoonis, Presbyteri. Ant. Quasi thus. . Stábit, XXXVI. Collecta, Deus, qui beátum Yvonem, infrà.

AD NOCT. Lectio prima de Scriptura occurrente; è tribus fit una. Et sic in omnibus semiduplicibus.

LECTIO II.

CELESTINUS quintus, Petrus de Muróne ante Pontificátum appellátus, piis paréntibus ex Apúlia oriundus, à téneris annis deserta pétiit. Tanta fuit ejus vitæ aspéritas, ut dies ferè noctesque ánimum oratióni et legendo Psaltério inténderet; et jejúniis, labóre mánuum ac cilício, adhíbità étiam caténâ férreâ, corpus domáret. Cùmque multi ad eum,

tantæ sanctitátis famâ permóti, conflúerent, Congregatiónem Gœlestinórum sub régula sancti Benedicti instítuit, ádditis étiam sta

tútis arctióribus. Post mortem Nicolái quarti, cùm Sedes Apostólica biennio et ámpliùs vacasset, ad Pontificátum promótus est; cui se dignitáti ímparem exístimans, post sex círciter menses eam abdicávit, ut rerum divinárum contemplatióni libériùs vacáret. Cùmque deserta repéteret, detentus et in custódiam missus, patiéntiæ corónam felíci morte proméruit, anno ætatis octogésimo quarto,quem miráculis conspicuum Clemens quintus sanctórum número ascripsit.

De sancto Yvone.

LECTIO III.

Yvo in Diocési Trecorensi nobílibus paréntibus natus, Lutétia Parisiórum, deindè Auréliæ lítteris óperam dedit. Ibi, ut inter lúbricos adolescéntiæ ímpetus, castam in casto córpore mentem serváret, à vino et cárnibus cœpit abstinére, idque per totum vitæ tempus, pane sæpiùs et aquâ contentus, observávit. Judex Ecclesiásticus ab Archidiácono Rhedonensi primùm ; tùm à duóbus Epíscopis Trecorensibus constitútus, ut spirituálibus exercítiis, et cari

« AnteriorContinuar »