Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sententiam per exceptórem, dicens sic: Sperátum, Nárzalem, Cittínum, Vetúrium, Felícem, Acyllínum, Lætántium, Januáriam, Generósam, Vestínam, Donátam et Secundam, Christiános se esse confitentes, et Imperatóri honórem dare recusantes, cápite truncári præcípimus. Hæc cùm essent ex tabella recitáta, Sperátus et qui cum eo erant omnes, dixérunt: Deo grátias conférimus. His dictis, truncáta sunt singulórum cápita mense Júlio, die décimo séptimo. Beáti Speráti membra Lugdúnum ex Africa Cároli Magni témpore deláta sanctus Ado in Martyrológio testátur.

VESPERE de festo sequenti.

DIE XVIII.

tráditur. Inde Neapolim studiórum causâ missus, anno ætátis décimo-octávo, sancti Domínici Ordinem ingressus est. Quod cùm parentes indignè ferrent, Lutétiam Parisiórum mittitur. Verùm in itinere jussu fratrum per vim raptus, in castrum paternæ ditiónis deductus est. Ibi cùm à frátribus, tum à soróribus váriè exagitátus, quò sanctum mutáret propósitum, eárum álteri persuásit, ut, contemptis séculi pompis, sacris se virgínibus adjúngeret. Mulierem quoque impudícam, quæ ad labefactandam ejus castitátem introducta fúerat, titióne fugávit. E castro per fenestram post biennium ferè íntegrum emissus, Neapolim redúcitur: unde Romam, pósteà Parísios à Joanne

S, THOME AQUINATIS, Teutoníco Ordinis Gene

ECCLESIÆ DOCTORIS.

Duplex-minus.

Omnia de Communi Doctorum, XXVIII, additis quæ sequuntur. Oratio, Deus, qui Écclésiam tuam, infrà, 487.

Lect. I. de Scriptura occurrente, tribus in unam junctis.

LECTIO IV.

THOMAS, Landulfo Cómite Aquináte, ac Theodórâ Cómitis Theatíni fílià natus, quintum annum agens, Cassinátibus Mónachis pietáte et litteris imbuendus

ráli ductus, tùm Colóniam Agrippínam missus est, ut Alberto Magno doctóre uterétur. Parísios revocátus, post prælectas Petri Lombardi senténtias, gradum Magistérii obtinuit.

LECTIO III.

SUMMA eruditióni accessit

summa vitæ sánctitas. Nunquam se lectióni aut scriptióni dabat, nisi post oratiónem, ad quam in exponendis difficilióribus Scrip túræ locis jejúnium adhibebat; dícere sólitus, quidquid sciret non tam se stúdio et

labóre suo reperisse, quàm divinitùs tráditum accepisse. Nullum penè fuit scriptórum genus, in quo non esset diligentíssimè versátus : ac ne ex rerum subtiliórum inquisitióne caritátis ardor tepésceret, collatiónes Patrum assídue pervolvébat. Scripta ejus, et multitúdine, et varietáte, ac in rebus étiam intricatíssimis perspicuitáte ádeò excellunt, ut eam ob causam Doctóris Angélici nomen adeptus sit. De sacrosancto potíssimùm Eucharistiæ sacramento multa piè non minùs quàm scitè conscripsit, ac præter cétera illud célebre Officium, quod jussu Urbáni quarti ordinávit. Delátum sibi à Cle

nono, Christi verò millésimo ducentésimo septuagésimo quarto. Clarus miráculis, à Joanne vigésimo secundo Sanctis ascriptus est.

COLLECTA. Orémus.

DEUS, qui Ecclésiam tuam beáti Thomæ doctóris mirà cruditióne claríficas, et sanctâ operatióne fœcundas: da nobis, quæsumus, et quæ dócuit intellectu conspicere, et quæ egit imitatióne complére: Per Dóminum.

AD VESPERAS, fit à Capitulo de sequenti, cum Commem. præcedentis. Ant. Qui docti. V. Beátus, xxxv. Collecta, Deus, qui, ut suprà.

DIE XIX.

mente quarto Archiepisco- S. VINCENTII A PAULO,

pátum Neapolitánum constanter recusávit. Missus à Gregório décimo ad Concílium Lugdunense, in itínere morbo correptus, divertit in monastérium Fossanovense Ordinis Cisterciensis in dicecési Terracinensi ; et in ipso ingressu mortem præséntiens, ait: Hæc réquies mea in séculum séculi; hic habitábo, quóniam elégi eam. Tum rogátus à frátribus, expósuit Cántica Canticórum. Deficiéntibus víribus, exhibéri sibi pétiit Ecclésia sacramenta quibus débità veneratióne cum lacrymárum effusióne susceptis, tértio die obdormívit in Dómino, anno ætátis quadragésimo

PRESBYTERI.

Duplex-minus.

Omnia de Communi Presbyterorum.

AD NOCT. Lectio I de Scriptura occurrente, è tribus fil una.

LECTIO II.

VINCENTIUS à Paulo Pódii non procul ab Aquis Tarbellis in Aquitánia natus, à púero exímià in pauperes caritáte enítuit. A custódia paterni gregis ad lítteras evocátus, humánas Aquis, divínas tùm Tolósæ, tum Cæsaraugusta dídicit. Sacerdótio initiátus, et Theológiæ láureâ insignítus, cùm

Angelis versabátur, et prióris vitæ delícias arctióris vitæ austeritáte, jejúniis, et contínuis lacrymis expiábat. His se verbis semper interpellábat Arséni, ad quid venisti? Locútum me fuisse, inquiébat, sæpè pœnítuit, tacuisse nunquam. Anuum agens nonagésimum quintum, cùm jam in extrémis pósitus fleret, ipsum interrogavérunt duo, quos habébat, discípuli, utrùm mortem formidáret? Et ille Verè, inquit, et valdè formído; neque unquam, ex quo mónachum índui, hic à me abscessit timor. Sic néritis plenus et annis, vi'vendi finem fecit.

Collecta, Omnipotens, LXI. Pro Commem. S. Arsenii, Ant. Pars mea. . Clamávi. Collecta, Quæréntium, te Domine, XLVII.

VESPERA à Capitulo de Sequenti, cum Commem. præcedentis.

DIE XXI.

SANCTI VICTORIS,

MARTYRIS.

Semiduplex.

De Communi unius Mart. Collecta, Cóntere, infrà.

LECTIO II.

VICTOR ICTOR miles, in persecutióne Diocletiani et Maximiáni cùm idólis sacrificáre nollet, Præfectórum tribu

nálibus oblátus est; ibique Christum liberè confessus, quia vir nóbilis erat, Maximiniáni Imperatoris audiéntiæ reservátus est. Hic, frustrà tam blanditiis quàm terróribus adhibitis, ut eum ad sacrificia perurgéret, loris ligátum, retortis bráchiis, et pedes fune constrictum, per médiam civitátem trahi præcepit. Tum ad tribunália Præfectórum reductus, dum alter álterum crudelitáte víncere nítitur, recedente Eutychio qui primus aggressus Mártyrem fúerat, Astérii jussu, cujus tandem est potestati tráditus, fústibus crudelissime casus, deinde suspensus, et táureis cruciátus est. Denique cùm exhibitam sibi aram in qua sacrificáret, calce excussisset, pedem ei Præses abscindi jussit. Cùm autem in confessióne constans permaneret, subjectas mola pistrináriæ, atque ita contrítus, martyrium consummávit.

[blocks in formation]

nem beáti Mártyris, gládio juguláti. Quorum córpora unà cum beáti Victóris córpore in mare demersa líttori réddita sunt, et à Christiánis sepulta. Eo in loco Cassiánus sancti Chrysostomi discípulus, duo Monastéria, unum virórum, mulíerum álterum, sancti Victóris nómine construxit.

COLLECTA. Orémus.

CONTERE, Dómine, sátanam sub pédibus nostris, qui beáto Victóri Mártyri tuo in confessióne tui nóminis cultum dæmoniórum calcáre tribuisti; Per Dóminum nostrum.

VESPERA de Sequenti.

DIE XXII.

SANCTE MARIE

MAGDALENES.

Duplex-majus.

IN I. VESPERIS.

Psalmi de Feria; et sic in toto Officio.

Ant. 4. E. Jesus iter faciébat per civitátes et castella, prædicans et evangelízans regnum Dei; et duódecim cum illo. Luc. 8.

Ant. 2. D. Mulieres, inter quas erat María Magdaléne, cùm esset Jesus in Galilæa, sequebantur eum. Marc. 15.

Ant. 7. d. Erant curátæ à spiritibus malignis et infirmitátibus; et ministrábant

ei de facultatibus suis. Luc. 8.

Ant. 1. D. De María Magdaléne Jesus ejecerat septem dæmónia. Marc. 16.

Ant. 8. G. Ejiciébat spíritus verbo, ut adimplerétur quod dictum est: Ipse infirmitátes nostras accepit, et ægrotatiónes nostras portávit. Matth. 8.

Capitulum. (Tob. 11.) BENEDICO te, Dómine, Deus Israel, quia tu castigasti me,

et tu salvasti me.

B. Egressus es in salútem pópuli tui; * Egressus es in salútem cum Christo tuo, Dómine:+Maledixisti veniéntibus ut turbo, ad disper-. gendum me. V. In hoc appáruit Filius Dei, ut dissolvat ópera diáboli. * Egressus es. Glória. Maledixisti. Ha

bac. 3. 1. Joan. 3.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

HYMNUS.

PLAGIS Magistri sáucia
Dum mæsta largos fúnderet
María fletus, ácrior
Revixit in pœnis amor.
NON turba, non vetat cru-
cis
Mortisque diræ scándalum,
Inter furentes quærere
Ligno peremptum mílites.

QUIS tantus ignáram labor
Exercet? Extinctam doles
In morte vitam : quid ge-
mis,

Mors ipsa cùm victrix cadit:

EN ille quem luges amans, Præsens resumpto córpore, Notis amantem te redux Primam salútat vócibus.

O si beátos tángere O si tenére fas pedes! Sed hic perennis non datur Gustáre vitæ gáudia.

IMPLETA nunc Apóstolam Promissa te primam choro Apostolórum grándia Jubent referre núntia.

DEO Patri sit glória, Ejusque soli Filio, Sancto simul cum Spíritu, Nunc, et per omne séculum. Amen.

IN I. NOCTURNO. Anl. 2. D. Sicut malus inter ligna sylvárum, sic dilectus meus inter filios, Cant. 2.

Ant. 3. a. Sub umbra illius quem desideráveram sedi, et fructus ejus dulcis gútturi meo. Cant. 2.

« AnteriorContinuar »