Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Jacóbum, et fratrem ejus Joannem, et conscenso cum eis seorsum monte præcelso, claritátem illis suæ glóriæ demonstrávit : quia licèt intellexissent in eo majestátem Dei, ipsíus tamen córporis, quo Divínitas tegebátur, poténtiam nesciébant. Et ideò próprié signanterque promíserat quosdam de astántibus discípulis non priùs gustáre mortem, quàm vidérent Fílium hóminis venientem in regno suo, id est, régià claritáte, quam spiritáliter ad natúram suscepti hóminis pertinentem, his tribus viris vóluit esse conspícuam, Nam illam ipsius Deitátis ineffábilem et inaccessibilem visiónem, quæ in æternam vitam mundis corde servátur, nullo modo mortáli adhuc carne circúmdati intuéri poterant et vidére.

Lectio III, de sancta Clara.
VESPERA de die Oct. ut in

I Vesp. Festi, cum Commem.

sanctæ Radegundis, et sanclæ Clara.

DIE XIII.

OCTAVA

TRANSFIGURATIONIS

DOMINI

Duplex-majus

Omnia ut in die servato ritu Duplici-majori.

IN I. NOCT. Lectiones de Scriptura occurrente.

IN II. NOCTURNO.

LECTIO IV.

Sermo Venerábilis Bedæ Presbyteri.

(Unde suprà.) QUIA Dóminus ac Redemptor noster electos suos per hujus vitæ labóres, ad illam, quæ labórem nescit vitam futúræ beatitúdinis introdúcere dispósuit, modò per Evangélium suum sudores certaminum temporalium, modò æternórum descríbit palmam præmiórum : ut audítis vidélicet agónum necessitatibus, memínerent sibi réquiem in hac vita nequáquàm esse petendam: audítâ rursùm dulcédine futúræ retributiónis, lévius ferant mala transeúntia, quæ bonis speraverint remuneranda perpétuis.

LECTIO V.

OSTENSURUS glóriam suam

discípulis, in montem eos ducit excelsum: ut doceat omnes qui hanc vidére desíderant, non in ínfimis jacére voluptatibus, non illécebris servíre carnalibus, non cupiditatibus adhæréscere terrénis, sed æternórum amóre ad superna semper érigi. Transfigurátus ante discípulos Dóminus eţ sui córporis glóriam, quâ per resurrectiónem erat illustrandus, signíficat; et electórum ómnium quantæ cla

ritátis post resurrectiónem cœlo signa poscéntibus, dare

sint córpora futúra mani

festat.

LECTIO VI.

QUOD si beátas Petrus glorificátam Christi humanitátem contemplátus, tanto affícitur gáudio; quis sermo explicáre, quis sensus valet comprehendere quanta sint gáudia justórum, cùm accésserint ad Sion montem, et ad civitátem Dei viventis Jerúsalem, et multórum míllium Angelórum frequéntiam, ipsumque civitátis ejusdem artíficem et conditórem Deum, non per spéculum et in enigmate sicut nunc, sed fácie ad fáciem conspéxerint?

IN III. NOCTURNO.

LECTIO VII.

Léctio sancti Evangélii secundùm Matthæum.

(Cap. 17.)

nóluit, sed pravam postulatiónem confutavit responsióne prudenti. Hic verò ut Apostolórum augeat fidem. dat signum de cœlo: Elía indè descendente quò conscénderat, et Móyse ab inferis resurgente: quod et Achaz per Isaíam præcipitur, ut petat sibi signum de excelso, aut de inferno. Nam quod dictum est Apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquentes; et in álio refertur Evangélio, nuntiasse ei quæ Jerosolymis passúrus esset, lex ostenditur et Prophétæ, qui et passiónem Dómini, et resurrectiónem crebris vócibus nuntiárunt.

LECTIO VIII.

Vox de cœlo Patris loquentis audítur, quæ testimónium perhibeat Fílio: Hic est, ait, Filius meus dilectus. Et audientes discípuli, cecidérunt in fáciem suam : quia humána fragilitas conspectum majóris glóriæ ferre non sústinet; ac toto ánimo et córpore contremiscens, ad terram cadit. Quantò quis amplióra quæsíerit, tantò magis ad inferióra collábitur, si ignoráverit mensúram suam. Levantes autem óculos suos, néminem vidérunt, nisi solum Jesuin. Ne si Móyses et Elías perseverassent cum Dómino, Patris vox viderétur incerta, cui et de potíssimùm daret testimó

IN illo témpore; Assúmit
Jesus Petrum, et Jacóbum,
et Joannem fratrem ejus; et
ducit illos in montem ex-
celsum seorsùm ; et Transfi-
gurátus est ante eos. Et ré-
liqua.

Homília sancti Hierónymi
Presbyteri.

(In Cap. 17. Matth.) DOMINUS Scribis et Phari-,

sæis tentántibus

se,

[blocks in formation]

Si Festum sancti Ludovici celebretur ritu Annuali aut Solemni-majori, omnia ut in Breviario, exceptis quæ seq. IN I. VESPERIS.

Psalmi de Feria.

Ant. et Capit. de Laudibus. R. 1. ex Offic. Noct. cum Glória.

Hymnus, Rex summe regum, ut in Breviario, ad Offic. Noct.

. Invéni servum meum: B. Oleo sancto meo unxi eum. Ps. 88.

Ad Magníficat, Ant. 6. F. Duplicanda. Quæsívit Dóminus sibi virum juxta cor

suum, et præcepit ei ut esset dux super populum suum. 1. Reg. 13.

Collecta ut in Breviario. Fit Comm. sancti Bartholomai.

AD COMPLETORIUM. Psalmi et Capit de Feria. Ant. de Communi Justorum.

IN 1.0 NOCTURNO.

Ps. 1. Beátus vir qui non ábiit, 2.

Ps. 2. Quare fremuérunt gentes, 2.

Ps. 5. Verba mea, 73.

LECTIO I.

De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

(Cap. 13.) OMNIS ánima potestatibus

sublimióribus súbdita sit. Non est enim potestas nisi à

Deo: quæ autem sunt, à Deo ordinátæ sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinatióni resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnatiónem acquirunt : nam príncipes non sunt timóri boni óperis, sed mali. Vis autem non timére potestátem Bonum fac; et habébis laudem ex illa Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum féceris, time: non enim sine causa gládium portat: Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit.

LECTIO II.

IDEO necessitáte súbditi estóte, non solùm propter iram, sed étiam propter conscientiam. Ideò enim et tribúta præstátis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes Réddite ergo ómnibus débitum: cui tribútum, tribútum; cui vectigal, vectigal; cui timórem, timórem; cui honórem, honórem. Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implevit.

LECTIO III.

De Epístola prima beáti Petri Apóstoli.

(Cap. 2.)

SUBJECTI ígitur estóte ómni humánæ creatúræ propter Deum; sive regi, quasi præ

cellenti; sive dúcibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactórum, laudem verò bonórum : quia sic est voluntas Dei; ut benè facientes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: quasi líberi, et non quasi velámen habentes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. Omnes honoráte; fraternitátem diligite; Deum timéte; Regem honorificáte.

IN II. NOCTURNO.

Ps. Dómine, quis habitábit, 48. Exáudiat, 87. Dómine, in virtúte tua, 80.

IN III. NOCTURNO. Ps. Dóminus illuminátio mea, integer, 97. Deus judícium, integer, 49. Misericórdiam, 50.

AD LAUD. Pss. de Dominic. cum Cantico, Benedictus es, Dómine, in Laud. Feriæ V, pro Festis, 94.

AD HORAS, Psalmi de Dominica.

AD PRIMAM, Canon ut in Officio Patroni.

AD VESP. Psalmi Dixit, 21. Beátus vir, 22. Laudáte Dóminum, omnes gentes, 135. Confitébor... quoniam, 102. Benedictus, integer, 143.

DIEBUS

INTRA OCTAVAM.

Omnia ut in die, servato ritu Octavarum. Psalmi de Feria.

DIE XXVI.

DE OCTAVA.

LECTIO II.

Sermo sancti Augustíni
Epíscopi.

(Enar. 3, in Ps. 32.)

JAM cessavérunt reges mali, facti sunt boni, credidérunt, et ipsi signum Crucis Christi in fronte jam portant, pretiósius signum quàm quælibet gemma diadématis. Illi qui sæviérunt, destructi sunt. Sed quis fecit hoc? fortè tu, ut extollas te? Dóminus dissipat consília géntium, réprobat autem cogitatiónes populórum, réprobat consilia príncipum. Quando dixérunt, Tollámus eos de terra, non erit nomen christiánum si hoc fecérimus, si occidantur, si torqueantur, tália et tália illis infligantur, dicta sunt hæc, et inter hæc crevit Ecclésia.

LECTIO III.

peratórem, quem potestas ad ulciscendum impellit, sed révocat ab ultióne miserátio! Quid præstantius fide Imperatoris quem non extollat poténtia, supérbia non érigat, sed pietas inclínet? de quo præclarè Sálomon ait: Iníquis regis minitátio símilis rugítui leónis; sicut autem ros in herba, sic et hiláritas ejus. Quantùm ígitur est depónere terrórem poténtiæ, præférre suavitátem grátiæ !

DIE XXIX.
DE OCTAVA.

LECTIO II.

Sermo sancti Augustíni
Epíscopi.

(Enar. in Psal. secundum.) ET

nunc, reges, intellígite. Jam innováti, jam contritis carnalibus vasis erroris, quæ ad præteritam vitam pértinent, nunc intellígite jam reges, id est, jam valentes régere quidquid in vobis ser

Sermo sancti Ambrósii Epí- víle est : erudímini qui judi

scopi.

(Oratio de Obitu Theodosii,

n. 12.)

LOCUTA est scriptúra dicens: Magnum et honorábile est homo miséricors inveníre autem virum fidélem difficile est. Si magnum est misericordem aut fidé

lem quemcumque hominem invenire; quantò magis Im

cátis terram, servite Dómino in timóre et exultáte ei cum tremóre..... Id enim vobis éxpedit ut sub illo sitis à quo intellectus et eruditio vobis datur..... Apprehendite disciplínam, nequando irascátur Dóminus et pereátis de via justa. Hæc magna pœna est quæ ab iis formidatur qui aliquid dulcedinis justitiæ perceperunt. Qui enim

« AnteriorContinuar »