Imágenes de páginas
PDF
EPUB

adulta ætáte confirmandi sunt primò de peccátis confiteantur, tum étiam admóneat eos ut jejúni illud Sacramentum suscípiant cum mane ministrátur, ut non fronte sórdida, aut capillis indecenter contecta, ut aliquando contingit, accédant; ut caveant ab omni strépitu et confabulatióne; sed sancto utantur silentio, et mánibus ante pectus junctis, suo quisque ordine religiósè et devótè orent.

Tu autem, Dómine, miserére nostrî.

B. Deo grátias.

SABBATO.

Ex Concílio Tridentíno.

(Ann. 1563. Sess. 24, de Reform. cap. 10.)

EPISCOPI, ut áptiùs quem regunt pópulum, possint in officio atque obedientia continére in ómnibus his quæ ad visitatiónem spectant, jus et potestatem habeant ea ordinandi, moderandi, puniendi, et exequendi juxta Cánonum sanctiónes, quæ illis ex prudéntia sua pro subditórum emendatióne ac Diocésis suæ utilitáte necessária videbuntur.

De Conciliis, et de Synodis Diocesanis.

DOMINICA NONA

POST PENTECOSTEN.

Ex Commonitório Vincéntii Lirinensis.

(Ann. 434. Cap. 32.) NIHIL quidquam prætereà Conciliórum suórum decrétis Cathólica perfécit Ecclésia, nisi ut quod priùs à majóribus solà traditióne suscéperat, hoc deinde pósteris étiam per scriptúræ chirógraphum consignáret. Catholicórum hoc verè próprium, depósita sanctórum (Patrum serváre, et damnáre profánas novitátes, sicut dixit Apóstolus.

FERIA SECUNDA. Ex Epístola sancti Leónis Papæ ad Anastásium Thessalonicensem Epíscopum.

(Script. ann. 444. C. 5.) IN Synodo maximè constituendum quod ad disciplínam Ecclesiásticam póterit pertinére. Méliùs enim culpa vitábitur, si inter Sacerdótes Dómini collátio frequéntior habeátur; et emendatióni páriter et caritáti plúrimům præstat adunáta societas.

Tu autem, Dómine, miscrére nostrî.

B. Deo grátias.

FERIA TERTIA. Ex Epístola sancti Leónis Papæ ad Anastásium Thessalonicensem Epíscopum. (Script. ann. 444. Cap. 5.) IN Synodo si quæ causæ natæ fuerint, præstante Dómino, ita póterunt terminári, ut conténtio nulla resideat, sed sólida inter fratres cáritas coalescat.

FERIA QUARTA. Ex Concílio Tullensi. (Ann. 859. Can. 2.)

EPISCOPI Secundùm sacram auctoritátem uníti sint, et mútuo consílio atque auxílio pópulum sibi commissum regant atque córrigant; et nemo se à solátio mútuo súbtrahat: sed Synodáles conventus secundùm jussiónem canónicam frequentáre procurent; quátenùs ordo Ecclesiásticus, qui quasi jam fúerat obliterátus, quóniam Synodi frequentári non poterant, Episcopáli collatióne ad necessárium ac débitum statum redúci prævaleat.

FERIA QUINTA. Ex Concílio Parisiensi sexto.

(Ann. 829. L. 1, c. 26.) VALDE profutúrum sanctæ

Dei Ecclésiæ fuit, ut quia ordo canónicus docet, et in ipsis Conciliis adsint Presbyteri et Diáconi, et omnes qui se læsos exístimant,et Synodi experiantur exámen; ut adsint étiam uniuscujusque Epíscopi eruditi viri, quos ad Christi militiam ejusque Ecclésiæ honórem utilitatemque præparat, quátenùs et céteris Ecclésiis noti sint, et stúdium ac providéntiâ Epíscopi ad aliórum exempla manifesta fiant.

FERIA SEXTA.

Ex Concílio Tridentino.

(Ann. 1563. Sess. 24, de Reform. cap. 2.)

PROVINCIALIA Concília sícubi omissa sunt, pro moderandis móribus, corrigendis excéssibus, controvérsiis componendis, aliisque ex sacris Canónibus permissis,

renoventur.

Tu autem.

SABBATO.

Ex Concílio Tridentíno. (Sess. 24, de Ref. c. 2.) SYNODI Diœcesánæ quotannis celebrentur, ad quas accédere teneantur qui Parochiálium Ecclesiárum curam gerunt, quicumque illi sint. Tu autem, Dómine, miserére nostrî. B. Deo grátias.

De Pontificum vita domestica, et de Viris Ecclesiasticis quorum operâ utuntur in Diœceseon regimine.

DOMINICA DECIMA
POST PENTECOSTEN.

Ex Concilio Carthaginensi

quarto.

(Ann. 398. Can. 15, 26 et 35.) EPISCOPUS dignitátis suæ auctoritatem fide et vitæ méritis quærat dissidentes fratres, sive Cléricos, sive Láicos, ad pacem magis quàm ad judícium cohortétur. In Ecclésia et in consessu Presbyterórum sublimior sédeat; intra domum verò -collégam se Presbyterórum esse cognoscat.

FERIA SECUNDA. Ex Concílio Mediolanensi tértio, sub sancto Cárolo.

(Ann. 1573. Tit. 10.) EPISCOPUS cujus in primis est Sacerdotalem dignitátem tuéri, ut Láici discant Sacerdótes tanquam parentes ab ipsis únicè in Christo díligi et coli étiam debére, effíciat ut semper illis à laicális órdinis viris débitus tribuátur locus et honor.

FERIA TERTIA. Ex Concílio Senonensi. (Ann. 1460. Art. 2, cap.1.) EPISCOPI vitæ mundítià, mo

rum gravitáte et conversatiónis exemplo, ópere páriter et sermóne, ómnibus víribus suis decréta Apostólícæ Régulæ quæ in consecratióne sua professi sunt, et ea quæ in divínis Scriptúris, Canónibus et júribus de Epíscopis statuuntur, diligenter observent.

FERIA QUARTA.

Ex Concílio Senonensi. (An. 1460. Art. 2, c. 1.) EPISCOPI in suis Diœcésibus (nisi ex causa necessária, honesta et probábili) resídeant, et principáliter post tempus visitatiónis in civitáte sua mansiónem fáciant: in festivitátibus solémnibus per se in Ecclésiis suis soTémniter célebrent: Ecclesiásticos viros in divínis Scriptúris et Canónibus erudítos, præsertim in visitatiónibus suis, semper hábeant.

FERIA QUINTA.

Ex Concilio Tridentino. (Ann. 1563. Sess. 25, de Ref. Cap. 1.)

EXEMPLO Patrum nostrórum in Concilio Carthaginensi sancta Synodus non. solùm jubet ut Epíscopi modestà supellectili et mensà,

ac frugáli victu contenti sint, verùm étiam in réliquo vitæ génere, ac totâ eórum domo cáveant ne quid appáreat quod à sancto hoc institúto sit aliénum, quodque non simplicitátem, Dei zelum, acvanitátum contemptum præ se ferat.

FERIA SEXTA.

Ex Concílio Médiolanensi quarto, sub sancto Cárolo.

(Ann. 1576. Part. 3, tit. de Episcopis.)

[blocks in formation]

educáta, céteris propósita esse debet ad imitatiónem christianárum virtútum. Quamobrem ejusmodi sit, quæ prælúceat vitæ et morum exemplis.

SABBATO.

Ex Concílio Aquisgranensi. (Ann. 816. L. 1, c. 138.) VICE (Prælatorum) fungentes, sicut álios præcédunt magistério, ita nimírùm innocentis vitæ infor

ment exemplo; ut, juxta Apóstolum, exemplo sint céteris in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte.

[blocks in formation]

FERIA TERTIA. Ex Concílio Aquisgranensi. (Ann. 816. L. 1, c. 131.) CANONICI laudes Deo in commúne persolventes, pro suis, populorumque quorum oblationibus vivunt, delictis Dóminum exórent. Cáveant étiam ne pro réquie sibi in locis divíno cúltui mancipátis concessà ótio tórpeant, sed magis in persolvendis divinis láudibus promptióres ac devotiores existant; ut per hanc quiétem bene operantes, ad eam quæ fine caret pervenire valeant.

FERIA QUARTA. Ex Concílio Coloniensi. (An. 1536. Part. 3, cap. 4 et 5.) QUAM à vero aberrant qui existimant sese non alicujus Officii in Ecclésia exercendi, sed quiétis et inértiæ tantùm causâ Canonicátus esse adeptos! perinde atque satis sit, paucis quibusdam Clericis ádmodùm ignáris, ténui prétio conductis, curam divíni Officii committi, quod deinde hujuscemodi mercenárii, non servátis témporum interstitiis, syncopando transcurrunt, ínterim ipsis Canónicis totà vità torpéntibus.

[blocks in formation]
[ocr errors]

quis Canonicórum sacris absit; sed ut qui emolumentum ferre volent, officium quoque suum, propter quod beneficium datur, in Ecclésia gerant. Sciant autem omnes qui bona Ecclésiæ póssident, et iis utuntur, si offícium suum non impléverint, aut ab Ecclesiástico órdine defécerint, se ad restitutiónem tenéri: quod cuíque in sua receptióne significétur.

FERIA SEXTA.

Ex Concilio Aquisgranensi.

(Ann. 816. C. 145.) CANONICI discórdiam fúgiant; et quos discordantes invénerint, ad caritátis concórdiam révocent: amóri

Christi nihil præponant, próprio Epíscopo secundùm canónicam constitutiónem obtémperent, doctrinis spiritálibus óperam dent, irreprehensibiliter vivant.

SABBATO.

Ex Concílio Aquisgranensi. (Ann. 816. Cap. 145.) CANONICI senióres spiritáliter junióres diligant: junióres senióribus obséquium dignum exhibeant. Doctióres minùs doctis nequáquam se præferant, sed magis eos cum caritáte ædificent; neque hi qui nobilitate géneris aut virtútum donis pollent, ceteris se túmide superextollant.

« AnteriorContinuar »