A Selection of Latin Verse |
Comentarios de la gente - Escribir un comentario
No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.
Otras ediciones - Ver todas
Términos y frases comunes
aetas amavit amavit cras amet amavit quique amavit amet qui numquam Amor amores aquae aura caelo caput Colchis cuncta cursu dedit Delia deos deus dicere dixit domus Ducite ab urbe ducite Daphnim dulce erit fata fortuna fugit genus habet hanc heia Hermogenes hinc hominum hunc Hymenaee illa ille illi Illic illis Incipe Maenalios mecum inde inquit ipsa Iuppiter levis licet lumina magis magna male manu mare mater meae meum mihi mors multa neque nescio nihil nimium nondum nulla numquam amavit quique nunc omni omnibus omnis opus pater primum puellae puer pueri quantum Quare quas quem quidquid quique amavit cras quis quisquam quondam quos rerum saepe semper sidera simul sine sive tamen tantum tellus tempore terra terris tibi tota Tunc turba ulla umbras urbe domum usque venit verba versus virgo virtus vita vitae
Pasajes populares
Página 52 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Página 57 - IBAM forte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis : Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, "Quid agis, dulcissime rerum?" " Suaviter ut nunc est," inquam, " et cupio omnia quae vis." Cum assectaretur: "Num quid vis?" occupo. At ille, "Noris nos," inquit;
Página 30 - Ultima Cumaei venit iam carminis aetas ; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo : iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna ; iam nova progenies caelo demittitur alto.
Página 53 - VII. Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae ; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5 ducere nuda choros, immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem, frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul 10 pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
Página 43 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro?
Página 19 - Ule mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi , lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte 10 tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Página 13 - VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. soles occidere et redire possunt : nobis cum semel occidit brevis lux, ? nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
Página 39 - Me vero primum dulces ante omnia Musae, 475 quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Página 30 - At simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella.
Página 77 - Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni, quo numquam radiis oriens mediusve cadensve Phoebus adire potest : nebulae caligine mixtae 595 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.