P. Ovidii Nasonis Opera omnia, Volumen4;Volumen42

Portada
A. J. Valpy, 1821 - 4315 páginas
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 2216 - Jamque morae spatium nox praecipitata negabat, Versaque ab axe suo Parrhasis arctos erat. Quid facerem? blando patriae retinebar amore; Ultima sed jussae nox erat ilia fugae. 50 Ah ! quotiens aliquo dixi properante ' Quid urgues ? Vel quo festines ire, vel unde, vide ! ' Ah ! quotiens certam me sum mentitus habere Horam, propositae quae foret apta viae.
Página 1927 - Concipit, et caeco raptus amore furit. Forma placet, niveusque color, flavique capilli, Quique aderat nulla factus ab arte decor : Verba placent et vox et quod corrumpere non est ; Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit.
Página 2218 - ... fide! Dum licet, amplectar; numquam fortasse licebit Amplius. in lucro est quae datur hora mihi.
Página 1806 - Prospera lux oritur : linguisque animisque favete. Nunc dicenda bono sunt bona verba die.
Página 1874 - ... sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques res tamen ante dedit.
Página 2150 - Sabina tulit. quae nunc acre vides, stipula tum tecta videres, et paries lento vimine textus erat. hie locus exiguus, qui sustinet atria Vestae, tune erat intonsi regia magna Numae.
Página 2116 - Ultor ad ipse suos caelo descendit honores templaque in Augusto conspicienda foro. et deus est ingens et opus : debebat in urbe non aliter nati Mars habitare sui.
Página 1920 - Terminus, ut veteres memorant, invictus in aede 670 restitit et magno cum love templa tenet. nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, exiguum templi tecta foramen habent. Termine, post illud levitas tibi libera non est: qua positus fueris in statione, mane, 675 nee tu vicino quicquam concede roganti, ne videare hominem praeposuisse lovi, et, seu vomeribus seu tu pulsabere rastris, clamato 'tuus est hie ager, ille tuus'!
Página 2213 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Página 1880 - Veientibus armis ter centum Fabii ter cecidere duo. una domus vires et onus susceperat Urbis, sumunt gentiles arma professa manus. egreditur castris miles generosus ab isdem, 200 e quis dux fieri quilibet aptus erat.

Información bibliográfica