Imágenes de páginas
PDF
EPUB

natum fuiffe Strabonem judicaverunt Gerardus Voffius, Albertus Fabricius, & alii plures inter eruditos primarii; fed non fatis firmo argumento.. Strabonem enim arbitrati funt familiaritate ufum Cornelii Galli, qui anno U. C. 728 violentas fibi manus intulit: at Cornelium Gallum perperam acceperunt pro Elio Gallo, belli Arabici duce anno ab U. C. 774.

De anno quo Strabo natus eft aut mortuus, nihil habemus quod liqueat : id tantùm fcimus, librum quartum Geographicorum fcriptum fuisse anno 33 poft Noricos Carnofque à Tiberio & Drufo devictos, id eft anno ab U. C. 771 ; librumque duodecimum, cùm Cyziceni libertatem adhuc retinerent, quam ipfis ademptam fuiffe Tacitus docet anno U. C. 778. a Priùs autem scripserat Strabo, quæ ipfe memorat, & nos dolemus intercidiffe, commentaria historica, in multos divifa libros, quorum prioribus Alexandri magni res gestas attigiffe videtur; pofterioribus, Polybii hiftoriam continuandam fufcepiffe.

Unicum fupereft, multorum inftar, geographicum opus, numquam laudatum aut commendatum fatis; nec tantùm geographis, fed grammaticis, philosophis, politicis, historicis perutile: uno verbo, liber omnibus qui literarum ftudio incumbunt, omnino neceffarius.

• Vide quæ fufiùs de hoc differuit Stephan. Souciet, Hift.

Chronol. de Pythodoris, reine du
Pont, p. 2,

ma

Neque enim in hoc folo verfatur auctoris industria, ut quicquid terrarum erat ætate fuâ cognitum, accuratiffimè defcribat. Sed de regionum antiquis nominibus cum Grammaticis differit, unde frequenter anfam arripit veteres poëtas ac præcipuè Homerum elucidandi; de coeli, terræ, risque phænomenis cum Phyficis difputat; populorum mores, ritus, leges Politicis aperit; gentium origines, migrationes, commercia, cafus varios, principum genealogias, nobilium virorum memorias Historicis retegit atque hæc omnia tanto contexit artificio tantâ rerum adornat varietate, tanto ingenii judiciique acumine abfolvit, ut fentiant, qui legerint, non ferè magis prodeffe hunc voluiffe, quàm delectare.

Id quidem fateri non gravabimur, Strabonem fortè hominibus noftris nonnihil moleftiæ ac tædii allaturum, dum fubtilioribus immoratur Grammaticorum argutiis, & Homeri defensionem, infinitis ac concertationum plenis difputationibus perfequitur. Verùm id facilè condonabit, qui fecum ipfe reputaverit quanta fuerit, Strabonis ætate, Homeri auctoritas, quàm fancta exiftimatio. b Hunc primùm in fcholis didicerant; hunc tenebant memoriâ; hunc in ore & animo habebant; hunc velut omnis fcientiæ fontem uberrimum, imò facrum prope ac divinum vatem fufpiciebant ; nec ullius teftimonio libentiùs utebantur, non in re

Adi Fabr. Bibl, Gr., t. I, p. 344.

fabulari tantùm aut metricâ, fed in omnibus doctrinæ generibus, tum Græci fcriptores, tum Latini; adeo ut nihil ex his quæ ad Homerum pertinerent, levis momenti effe videretur.

in

Strabonis geographica, tanti pretii opus, Latinum fermonem transferri curavit, non Chrif tianæ modò, fed Literariæ reipublicæ bono natus, Summus Pontifex Nicolaus V: decem priores libros tranftulit Guarinus Veronenfis, fex fequentes Gregorius Tifernas, decimum-feptimum Jacobus-Antonius Marcellus ; & fic quæ Strabonis extant, Latinè vulgata funt, in-fol., Romæ, circa annum 1471, Venetiis 1472. Eadem deinceps interpretatio fæpè typis excufa fuit, à Conrado Herefbachio primùm recognita, tum ab Hieronymo Gemufæo, Henrico Glareano, Joanne Hartungo, viris doctiffimis; fed qui, cùm iis deessent exemplaria Græca, plerumque cæcutiebant, aliàs oculati.

Prodierat quidem Græcè Strabo Venetiis, apud Aldum Manutium, anno 1516, in-folio, fed corruptus valdè. Anno 1549, Marci Hopperi curâ, Bafileæ, in-folio, Græcè & Latinè prodiit emendatior; at folâ conjecturarum ope, adeo ut innumeris adhuc fcateret mendis phrafis Græca, pluribus Latina interpretatio, quamvis doctorum quos fuprà laudavimus, caftigationes experta.

Novam igitur interpretationem Latinè aggref

• Vide Syllabum editionum Strabonis huic præfationi fuffixum.

fus

fus eft Xylander; eamque in publicum emisit Bafileæ,anno 1571, in-folio, fubjectis ad calcem uniufcujufque libri notis & conjecturis. At fummâ in hoc opere negligentiâ ufus eft vir Græcè peritiffimus, quod fæpè Cafaubonus deprehendit, & graviter conqueftus est. Cafaubonus ergo, vix duodetriginta annos natus, Strabonem iterum edidit (Geneva, 1587, in- fol. ) Græcis emendatis tum ex Aldi editione, tum ex interpretatione veteri, tum ex manufcriptis codicibus quatuor; additifque luculentis commentariis; fed retentâ Xylandri interpretatione, quæ medicam manum non minùs quàm Græcus ipfe contextus, requirebat. Festinans nimiùm, & aliis diftractus laboribus, hanc operam Cafaubonus urgebat ut ipfe fatebatur. Hinc animadverfiones fuas pofterioribus curis recognofcere & locupletare decreverat; fed morte præventus, quam moverat expectationem non implevit.

,

Adjecerat tamen fubcifivis horis adnotationes aliquot, at perpaucas ; quibus acceffionibus ornata, in lucem prodiit, Parifiis, anno 1620, infol., cùm jam diù fato functus fuiffet Cafaubonus, nova Strabonis editio; fervatâ interpretatione Xylandri, additifque nonnullis Frederici Morelli obfervatiunculis. Splendida profectò illa eft, & mendis typographicis, quamvis non omnino careat, fatis diligenter purgata, ampliffimo præfertim indice locupletata. Sed multa fupererant tum in Græcâ phrafi, tum in Xylandri interpretatione,

[blocks in formation]

tum in ipfius Cafauboni commentariis, quæ majores curas meditationefque doctorum expofcerent. Aliquid opis ad id tulit Theodorus Janffonius ab Almeloveen, qui Strabonem ad exemplar Parifienfis editionis recudi curavit, Amftelodami, anno 1707, duobus voluminibus in-fol,, fubftratis unicuique paginæ annotationibus, quæ in editione Parifienfi ad calcem rejectæ fuerant, & adductis, præter Cafauboni & Morelli animadverfiones, plurimis caftigationibus undequaque petitis. Magnus fanè apparatus & laboriofa conquifitio; fed nulla manufcriptorum collatio nova, quâ loci depravati in Græcis reftituerentur; nulla interpretationis Latinæ emendatio.

Atque adeo in votis eruditorum adhuc erat ut Strabo tum Græcè tum Latinè defecatior, iterum prelo committeretur. Adde hodiernam libri utiliffimi penuriam, qui, etfi non ita pridem editus, rarus admodùm, magno literarum damno apud bibliopolas proftat. Verùm alia infuper caufa fuit cur & nos de edendo Strabone cogitaremus.

Jamdiù delitefcebat Geographicorum Strabonis: codex manuscriptus, in Bibliothecam Regiam ante annos triginta invectus à doctiffimo abbate Sevin, qui præftantiffimum hoc cimelium Conftantinopoli comparaverat : volumen formâ, ut aiunt, maximâ, bomby cinâ chartâ, fcriptum non ineleganter; paucis exceptis paginis quæ adeo minu

Inter Biblioth. R. codices mf. extat. Signatur numero 13933.

« AnteriorContinuar »