Quantus tremor est futurus Quando judex est venturus, Cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura Cum resurget creatura Judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus judicetur.
Judex ergo cum sedebit, Quidquid latet apparebit, Nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus? Quem patronum rogaturus? Cum vix justus sit securus.
Rex tremendae majestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salve me, fons pietatis.
Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae, Ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus; Redemisti crucem passus : Tantus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
Donum fac remissionis Ante diem rationis.
Ingemisco tanquam reus, Culpa rubet vultus meus; Supplicanti parce, Deus.
Peccatricem absolvisti, Et latronem exaudisti; Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae, Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta ; Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis, Cor contritam quasi cinis, Gere curam mei finis.
Lacrymosa dies illa, Qua resurget ex favilla Judicandus homo reus, Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu Domine, Dona eis requiem.
Gloria, laus, et honor tibi sit rex Christe redemptor: Cui puerile decus prompsit Hosanna pium.
Israel es tu Rex, Davidis et inclyta proles: Nomine qui Domini rex benedicte venis. Gloria, &c.
Coetus in excelsis te laudat coelicus omnis, Et mortalis homo, et cuncta creata simul. Gloria, &c.
Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit: Cum prece, voto, hymnis, adsumus ecce tibi. Gloria, &c.
Hi tibi passuro solvebant munia laudis: Nos tibi regnanti pangimus ecce melos. Gloria, &c.
Hi placuere tibi, placeat devotio nostra: Rex bone, rex clemens, cui bona cuncta placent. Gloria, &c.
* Hymnus e Missali Romano.
MISSA DE SEPTEM DOLORIBUS
Stabat Mater dolorosa, Juxta crucem lacrymosa, Dum pendebat Filius; Cujus animam gementem, Contristantem et dolentem, Pertransivit gladius.
O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti,
Quae moerebat et dolebat Et tremebat, cum videbat Nati poenas inclyti.
Quis est homo qui non fleret, Christi matrem si videret
In tanto supplicio : Quis posset non contristari Piam matrem contemplari, Dolentem cum Filio!
Pro peccatis suae gentis, Vidit Jesum in tormentis, Et flagellis subditum : Vidit suum dulcem natum Morientem, desolatum, Dum emisit spiritum.
Eia Mater, fons amoris, Me sentire vim doloris, Fac ut tecum lugeam
Fac ut ardeat cor meum In amando Christum Deum, Ut sibi complaceam.
Sancta Mater, istud agas, Crucifixi fige plagas
Cordi meo valide : Tui nati vulnerati,
Jam dignati pro me pati, Poenas mecum divide.
Fac me vere tecum flere, Crucifixo condolere,
Donec ego vixero: Juxta crucem tecum stare, Te libenter sociare In planctu desidero.
Virgo virginum praeclara, Mihi jam non sis amara,
Fac me tecum plangere; Fac ut portem Christi mortem, Passionis ejus sortem Et plagas recolere.
Fac me plagis vulnerari, Cruce hac inebriari,
Ob amorem Filii. Inflammatus et accensus Per te, Virgo, sim defensus In die judicii.
Fac me cruce custodiri, Morte Christi praemuniri, Confoveri gratia.
Quando corpus morietur, Fac ut animae donetur,
Paradisi gloria.
« AnteriorContinuar » |