Imágenes de páginas
PDF
EPUB

inter eos ipfos qui videntur effe illi addictiffimi. Qua enim ceteris infunt hominibus cupiditates, eafdem illis ineffe, qui eum propius attingunt, exiftimandum eft: illæ verò ne in apertum efferantur ac prodeant, veftra tarditate ac negligentiá factum eft, quam aio nunc effe deponendam. 11. Agite enim, obfecro, intuemini quò protervia hominis provecta fit, qui neque vobis agendi optionem det, neque verò quiefcendi ; fed intentat minas, fed immania, ut aiunt, verba jactat; tantúmque abeft ut iis quæ bello cepit fit contentus ut aliud ex alio moliatur in dies, vofque ceffantes ac fedentes undique in gyrum velut indagine circumveniat.

,

12. Ecquando igitur, ATHENIENSES, quod opus eft facto, præftabitis? Ecquando, inquam, fiet aliquid? Sanè cùm inftabit neceffitas. Quid ergo de hoc rerum. ftatu cenfendum, aut quomodo eft appellandus, fi neceffitas non eft? Ego enim liberis hominibus exiftimo maximam effe neceffitatem, infamiam ex re malè gefta collectam.

13. Pulchrum interim vobis ac fuave eft in foro fpatiari, ac percontari alterum ab altero: Quid affertur novi ? quafi verò quidquam æquè novum & infolens fieri

[ocr errors]

poffit atque hoc vir Macedo Athenienfes debellat, Græciam adminiftrat ! Obiit Philippus? Non, at ager eft. Quid, malum, intereft obierit, an vivat? Cui fi quid hu manitùs acciderit, vos alium Philippum brevi feceritis, fi pergitis eamdem in Repu blica adminiftranda negligentiam adhibere ; neque enim ille tantùm fuis viribus, quantùm focordiá veftrá crevit.

14. Quamquam & illud intelligo: fi quid ipfi accideret, ac fortuna nobis adeffet, quæ multò meliùs noftris rebus quàm nos ipfi confulit (& adfuturam confido) cùm tantulo intervallo fitis à Macedonia disjuncti, fi eam perturbatam invaderetis ; nullus, inquam, dubito quin ex animi veftri fententia negotium (b) conficeretis. Nunc verò ut eftis comparati, ne fi fortuna quidem ultrò vobis Amphipolim offerat, eam caperetis : fententiis dicendis apparandis rebus fufpenfi ac diftricti.

15. Ex his, quæ hactenus dixi, fatis, opinor, habetis perfuafum & exploratum

و

(b) Conficeretis] Nempe Macedoniam redigeretis in veftram ditionem. Utitur autem de induftriâ verbo ambiguo & obfcuro ut acuat vincendi cupiditatem, & audiendi. Quod interpreti accurato fervandum eft, ne clariùs efferat quæ obfcuriùs dicta majorem vim & dignitatem habent.

quare vos ad rem bene gerendam promptos effe paratofque conveniat : itaque pluribus ea de re non differam.

16. Venio ad alterum caput de ratione comparandi commeatûs, exercitus inftruendi, ceterifque id genus curis, quibus vos ex his incommodis liberatum iri puto. Exponam fanè quemadmodum ea omnia quàm celerrimè & optimè procurari queant ; id præfatus unum, vofque obteftatus, ut cùm omnia propofuero, tum demum ipfi judicetis; neque vos præjudicatâ opinione occupari patiamini ; neque, fi quid novi. apparatus indicare videar, continuò me quifpiam res in longum velle ducere fufpi

cetur.

17. Non enim qui citò, qui hodie rem conficiendam clamitant, illi commodiffimè loquuntur, fi quidem iis quæ modò adfunt præfidiis, Rempublicam calamitate ac metis prohibere nulla ratione poffumus: fed is optimè confulit, qui docet quis belli apparatus, & quantus, & unde quæfitus, ac permanere tamdiu poffit dum bello finem aut pax, fi vifa nobis fuerit utilior, aut victoria parta de hoftibus attulerit. Sic enim felicitati publica in perpetuum confulemus. Hæc autem ita dicere conftitui, ut per me liceat cuilibet, quodcumque aliud ipfi vi

debitur, in medium proferre. Ego quidem magna polliceor: quam verè, ipfa res indicabit, vos judicabitis.

18. Primùm igitur, ATHENIENSES, quinquaginta triremes inftruendas cenfeo. Deinde, vos ita comparatos effe oportere, ut eas ipfimet, fi fit opus, confcendatis. Ad hæc dimidiæ parti equitum idoneas ad illos deportandos triremes, & opportuna navigia confici jubeo; eaque omnia semper in promptu effe ad repentinas ejus è patrio regno irruptiones in Pylas, Cherfonefum, Olynthum, & aliò quolibet, coërcendas.

19. Id enim planè faciendum eft, ut fibi perfuadeat, perpetuóque fufpicetur, vos ex hoc immani veterno excitatos, ut non ita pridem in Eubeam, & aliàs anteà in Haliartum, atque adeò nuper in Pylas, impetum effe facturos. Quod quidem erfi minimè faceretis; non erit tamen, mihi credite, non erit inutilis hic apparatus. Hunc faltem ex eo fructum capietis, ut ille vel quiefcat coactus metu, cùm paratos effe vos refciverit, (resciet enim, fat fcio; nam funt nimio plures, qui de veftris ipfum confiliis certiorem faciant) vel ut vires veftras defpiciens incautus oppri-. matur, fi quidem nihil impedimento vobis

!

erit quominus in ejus regionem, fi tulerit occafio, vela faciatis.

20. Hac igitur quæ dixi, & probare vos, & parare oportet. Prætereà copiarum aliquantulum in procinctu habendum cenfeo, qua agitando affiduè bello illum malè habeant, ac macerent. Apage peregrinorum militum dena, fi lubet, aut vicena millia exercitum conductitium, & per litteras accerfitum; hunc volo qui civibus conftet, cui certus commeatus à vobis fuppeditetur, cui præfit unus aut plures, hic, ille, quemcumque vos illi præfeceritis, cui morem gerat, quem fequatur. Quænam verò iftæ copiæ fint, quam multa, unde commeatum habituræ, & quemadmodum ifta omnia procuranda, dicam, & fingula feorfum explicabo.

21. Et quidem, quod externos milites Spectat, cavete ne admittatis id quod exitio femper vobis fuit, dum omnia minora & leviora jufto cenfetis effe: ne-ve fitis in decernendo magnifici, in exequendo tenues ac minuti: etfi minima præftare nihil vetat, modò iftis minimis, quæ majora & ampliora funt, adjiciatis.

22. Aio igitur univerfos milites effe bina millia oportere, fed in his Athenienfes quingentos, quacumque illi deligendi vobis,

« AnteriorContinuar »