Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ætate videbuntur, qui ftipendia certo temporis intervallo faciant, non diuturno illo quidem, fed quatenus erit commodum, ut alii alios excipiant, illifque fuccedant. Ceteri, per me licet, externi funto. Cum iis equites ducentos effe jubeo, quorum quinquaginta minimum fint Athenienfes, qui ad eumdem modum, quo pedeftres copia, ftipendia mereantur. Addantur illis neceffariæ naves ad vectandos equos. Sit ita fanè. Quid præterea celeres triremes decem adornentur, quippe cùm navibus utatur Philippus, opus funt nobis triremes expedita, ut exercitus nofter tutò navigare poffit.

23. At enim quo tandem pacto commeatus illis omnibus copiis providebitur ? Dicam, ac demonftrabo, poftquam docuero cur fufficere hunc numerum copiarum putem, & cur cives in militiæ partem venire velim. Satis erit ea copiarum multitudo, cur? quia exercitum, qui acie inftructa confligere cum Philippo queat, colligere neutiquam nunc valemus. Pradonum more graffandum eft, idque initium belli neceffariò faciendum. Itaque nec immenfas nobis effe copias (neque enim ftipendia commeatufque fuppetunt) nec pròrfus exiguas effe oportet.

24. Cives autem mifceri cum externo milite, & unà jubeo navigare, quòd, ut audio, cùm peregrinus miles hujus urbis nomine ac imperio, Corinthi olim effet cui Polyftratus, Iphicrates, Chabrias, & alii nonnulli præerant; vos arma pariter tuliftis cum eo; junctique hoc demùm pacto Lacedæmoniorum opes fregiftis.

25. Ex quo autem peregrina ifta copia per fe ipfæ bella pro vobis gerunt, amicos æquè ac fœderatos debellant, unde hof tium numerus vehementer accrevit : iidem poftquam bellum fibi ab urbe impofitum, & mandatum inchoarunt, ad (c) Artabazum aut alid quopiam navigant, noftro duce illos confequente. Quid enim agat? ftipendia qui non folvit, imperare militi nemo poteft.

(c) Ad Artabazum ] Hic provinciæ Perficæ in Afiâ minori gubernator in regem Perfarum rebellaverat. Rex miffo ingenti exercitu hominem premit, & cogit ad deditionem. Artabazus auxilio vocat Athenienfes, qui tum Egeum mare cum claffe obtinebant, indicto & inchoato cum hoftibus Reipublicæ quibufdam bello. Athenienfium dux caufatus ftipendia fuo exercitui malignè pendi, & ingenti pecuniâ ab Artabazo illectus, bellum fufceptum omittit, ad Artabazum proficifcitur, eumque liberat.

26. Audite igitur quid fieri porrò jubeam. Volo & militibus & duci adimi caufas omnes rei malè gerendæ : quod ita fiet, fi numeretur militi merces; fi præficiantur certi & è veftro genere milites, qui ducum velut inspectores fint. Nunc quidem ridiculi planè fumus. Quæret aliquis à vobis: Pacem-ne agitis, ATHENIENSES? Minimè gentium, dicetis: bellum cum Philippo gerimus. Et verò nonne creaftis è veftris civibus decem centuriones, & duces & tribunos, & magiftros equitum duos? . 27. Sed quid ifti tandem agunt, præter illum unum qui miffus à vobis, totius belli dux & imperator fuerit? Cateri urbem vobis obeunt folemni pompá cum facrificulis. Ut figuli ad ornatum delicata figna ex luto argillâque conflant, ita vos ad folemnes & ludicras, quæ in foro fiunt, (d) tranfvectiones, non ad bellicum opus & laborem, centuriones facitis & tribunos. Nonne oportebat centuriones, nonne magiftros equitum à vobis

[ocr errors]

(d) Tranfvectiones] Luftrationes quædam funt copiarum ad pompam, aut ad recognofcendum numerum. Fiebant autem iftæ transvectiones infigni pompâ ; uti & facrificia, quibus illi fcilicet intererant cum ornatu & infignibus delati honoris.

ipfis eligi, ceteros duces cives veftros effe, ut effent re verà copia civitatis? An qui in Lemnum navigaret, magiftrum equitum, è vobis unum, & à vobis nominatim creatum effe oportuit : iis verò qui pro fortuna hujus urbis.graviffimo conflictantur bello, equitibus præeffe Menelaum par eft! Non hoc eò commemoro, quòd homini detractum velim ; fed eum certè, quiquis effet, à vobis (e) creatum effe decuit.

28. Atque hæc à me rectè dici fortasse judicatis; fed de re pecuniaria, quanta fit, unde fit petenda, audire præfertim lubet. Paucis id quoque conficio. Pecuniæ fumma, quæ ad alendum hunc exercitum fit fatis (de commeatu quippe militum duntaxat loquor) talenta funt nonaginta, aut paulò plus eo: in decem celeres naves, talenta quadraginta: vicena mina in navim fingulis menfibus: totidem alia talenta duobus militum millibus : denæ fingulis militibus in menfem drachmæ pro cibariis: ducentis equitibus talenta duo

(e) Ceux qui approuveront la petite correction que j'ai faite ici dans le Grec, liront ex vobis. J'ai cependant tout fujet de m'en défier, quand je vois que les plus favants Traducteurs ont gliffé là-deffus, fans que la Lo gique les ait arrêtés. Voyez pag 48.

decim & tricena fingulis in menfem

drachmæ.

29. Quòd fi quis fortè putet leve momentum in militum commeatu effe, errat. Pro certo enim habeo, fi modò victus illis fuppeditetur, eos reliquam ftipendiorum & mercedis partem fibi ex ipfo bello, fine nullâ vel Græcorum, vel fociorum injuria, paraturos. Ego cum illis meá voluntate navigabo, quidlibet perferre ac pati certus, fi aliter atque dico res eveniat. Age nunc, unde tandem pecunia, quam à vobis requiro, comparabitur ? Accipite.

Ratio certa pecuniæ ad militarem commeatum inveniendæ.

30. Ea funt, ATHENIENSES, quæ nobis in mentem venêre. Vos, ubi sententias rogaveritis, quæcumque vifa vobis fuerint, rata effe, inque opus continuò deduci, jubetote ne literis tantùm ac decretis, fed rebus ipfis, bellum geratis cum Philippo. Mihi verò ad belli totius & militaris apparatus rationem tutò ineundam nihil videtur effe opportunius, quàm fi regionis in quam eftis bellum deportaturi, fitum diligenter exploratum habeatis.

31. Captat Philippus ventorum ac tem

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »