Imágenes de páginas
PDF
EPUB

43. Mihi verò videtur Superûm aliquis; ATHENIENSES, quem urbis dedecus ac pudor tangit, hanc Philippo mentem injeciffe, ut nova in dies incepta defignaret. Nam fi contentus iis quæ antè cepit ac diruit, quiefcere ftatuiffet, nihilque agitare novi; effent qui fat bellè nobifcum agi exiftimarent, etfi ob noftram inertiam, ob noftra dedecora, ludibrium toti meritò Græcia debeamus. Nunc verò cùm aliud ex alio machinetur, nihilque fit ei fatis, Spes eft fore, ut excutiat vobis feralem hunc veternum, nifi penitùs vobis ipfi desperaftis.

44. In quo demiror nemini venire hoc in mentem, bellum à vobis inchoatum fuiffe ad ultionem à Philippo repetendam: nunc verò in eo definere, ut nihil detrimenti à Philippo capiamus. Sed ille tamen hic non ftabit, nifi quis ipfi moras injiciat. Et hoc lenti expectabimus? & bene rem fe habere putabitis, fi triremes vacuas, fi fpes à nefcio quo datas mittatis ? Non potiùs exfcendimus? non ipfi nunc denique cum civium in militiam adfcriptorum parte imus? non impetum in ejus regionem facimus ?

45. Roget fortè quifpiam ubi claffem appellemus? Bellum ipfum viam aperiet

[ocr errors]

ATHENIENSES, & quid in ejus fortunis imbecillum vitiofumque fit, oftendet, modò rem aggrediamur. Sin domi fedebimus, aurefque vacuas oratoribus in fe invicem convicia jactantibus & crimina, præbebimus, omnia peffum ibunt. Equidem id confirmo, quocumque pars aliqua civitatis naviget; etfi tota non adfit, Fortunam illi præfentefque Deos adfuturos. At quocumque unum aliquem tantùm Imperatorem, & inania decreta, Spefque à Tribunalibus veftris, & ifto foro fumptas miferitis, irrita fpes & vota noftra cadent.

46. Hinc ille fociorum noftrorum pavor, illa hoftium ludibria, cùm ejufmodi claffes adornamus. Non eft, ut vir unus belli molem tantam, quantam illi imponitis, adminiftret : dare verba, polliceri, hunc illumve accufare licet: ex eo fonte rerum labes illa fluxit. Quid aliud autem expectandum fuit? Quippe ubi dux infelicis exercitus è peregrinis mercenariifque militibus conflati victus fuerit, profiliunt huc bene multi, qui hominem falfis criminibus tamquam negotii malè gefti reum deferant; vos in illum tamquam dictâ causá, è veftigio fententiam quamcumque libuerit, fertis.

47. Huic malo quæ fieri medicina tan

dem poteft? Una, fi, ó ATHENIENSES, eofdem & milites & teftes rerum in bello geftarum effe jubeatis, mox in urbem se conferre, & effe judices apud quos de re malè geftá dicatur; ut non veftra tantùm audiatis, fed coràm eadem ipfi videatis. Nunc autem eò dedecoris & flagitii ventum eft, ut veftrorum Imperatorum quilibet bis ter-ve capitis apud vos caufam dicat, qui apud hoftes caput in difcrimen vel femel offerre aufus non fit. Ita furciferorum latronumque ritu perire, quàm imperatorum obire partes malunt: quippe fceleratos fententiâ judicis, duces hoftium ferro mori decet.

48. Apud vos interim quid agitur domi? Alii obambulantes dictitant Philippum cum Lacedæmoniis agere de Thebis evertendis, in eoque effe ut Refpublicas convellat: alii miffos ab eo legatos ad Regem: alii Illyricorum urbes ab eodem manibus propugnaculifque firmari : alii denique aliud comminifcentes concurfamus. Ego quidem fic exiftimo, ATHENIENSES, hominem rerum geftarum magnitudine impotentem & ebrium plurima id genus fomnia fibi in animo fingere, præfertim cùm neminem, à quo prohiberi poffit, afpiciat, & ipsa per fe ambitione ad audendum ef

feratur. Nihilominus tamen haud arbitror eum fua fic inftituere confilia, ut quid acturus fit, exploratum habeant fabulatores, quibus apud nos nihil eft dementius. 49. Nos verò hæc miffa faciamus: illud confideremus ac planè intelligamus eum hoftem effe, nos ab illo fpoliari, ac tamdiu tot contumeliis affici : quidquid in aliis pofuimus aliquando spei, hoc totum in noftram perniciem converfum fuiffe: in nobis unis fpes effe noftras, ac præfidia : fin bellum gerere in hoftico folo noluerimus, nos coactum iri pofteà fortaffe illud gerere in noftro: hæc inquam, fi altis mentibus defigamus, & quid à nobis Refpublica poftulet agnofcemus, & inanes gerronum iftorum nugas valere jubebimus. Non enim quid eventurum fit, fpectandum eft: fed hoc prorsùs intelligendum, omnia pejorem in partem eventura, nifi omnibus animis incumbatis in Rempublicam, & fuum quif que munus fedulò ac diligenter impleatis.

50. Ego cùm numquam aliàs ad gratiam loqui folitus fum, maximè fi quid alienum à veftris commodis rationibufque cognovi: tum verò quæ vifa mihi funt hodie, candidè ac apertè, fimulque audacter & liberè fum elocutus. Satis intelligo quanti veftra omnium referat, ut ea quæ

funt in rem veftram, audiatis; verùm illud refcire quoque velim, an hoc perinde illi qui ea dicat, ufui futurum fit. Libentiùs multò peroraffem. Nunc, etfi quid mihi inde futurum fit, ignorem ; qui tamen habui perfuafumère veftrâ effe, ut ea, quæcumque dixi, præftaretis, ultrò ad dicendum acceffi. Vincat ea fententia, qua vobis omnibus eft maximè profutura.

« AnteriorContinuar »