Imágenes de páginas
PDF
EPUB

enim hujufmodi fenatufconfultum, verumtamen inclufum in tabulis, tamquam in vagina reconditum quo ex fenatufconfulto confeftim interfectum te effe, Catilina, convenit. Vivis & vivis non ad deponendam, fed ad confirmandam audaciam. Cupio, Patres con- 214 fcripti, me effe clementem: cupio in tantis reipublicæ periculis non diffolutum videri: fed jam me ipfum inertiæ, nequitiæque condemno. Caftra funt in Italia contra rempublicam, in Etruriæ faucibus collocata: crefcit in dies fingulos hoftium numerus: eorum autem imperatorem caftrorum, ducemque hoftium intra moenia, atque adeò in fenatu videmus, inteftinam aliquam quotidie perniciem reipublicæ molientem. Si te jam, Catilina, comprehendi, fi interfici juffero, credo, erit verendum mihi, ne non hoc potiùs omnes boni feriùs à me, quàm quifquam crudeliùs factum effe dicat. Verùm ego hoc, quod jampridem factum effe oportuit, certa de caufa nondum adducor ut faciam. Tum denique interficiam te, cùm jam nemo tam improbus, tam perditus, tam tui fimilis inveniri poterit, qui id non jure factum effe fateatur. Quam- 215 diu quifquam erit, qui te defendere audeat, vives & vives ita, ut nunc vivis, multis meis, & firmis præfidiis obfeffus ne commovere te contra rempublicam poffis. Multorum te etiam oculi & aures non fentientem, ficut adhuc fecerunt, fpeculabuntur, atque cuftodient.

[ocr errors]

III. Etenim quid eft, Catilina, quod jam amplius exfpectes, fi neque nox tenebris obfcurare cœtus nefarios, nec privata domus pa

rietibus continere vocem conjurationis tuæ poteft; fi illuftrantur, fi erumpunt omnia? Muta jam iftam mentem mihi crede: oblivifcere cædis, atque incendiorum. Tenêris undique : luce funt clariora nobis tua confilia omnia : quæ etiam mecum licet recognofcas. Meministine, me ante diem xII Kalendas Novembris dicere in fenatu, fore in armis certo die, qui dies futurus effet ante diem vi Kalendas Novembris, C. Mallium, audaciæ fatellitem atque adminiftrum tuæ ? Num me fefellit 216 Catilina, non modò res tanta, tam atrox, tam incredibilis, verùm, id quod multò magis eft admirandum, dies? Dixi ego idem in fenatu, cædem te optimatum contuliffe in ante diem v Kalendas Novembris, tum cùm multi principes civitatis Româ non tam fui confervandi, quàm tuorum confiliorum repri mendorum causâ profugerunt. Num infitiari potes, te illo ipfo die meis præfidiis, meâ diligentiâ circumclufum, commovere te contra rempublicam non potuiffe, cùm tu difceffu cæterorum noftrâ tamen, qui remanfiffemus, cæde contentum te effe dicebas? Quid? cùm te Prænefte Kalendis ipfis Novembris occupaturum nocturno impetu effe confideres : fenfiftine, illam coloniam meo juffu, meis præfidiis, cuftodiis, vigiliifque effe munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod ego non modò non audiam, fed etiam non videam, planéque fentiam.

IV. Recognofce tandem mecum illam fuperiorem noctem. Jam intelliges multò me vigilare acriùs ad falutem, quàm te ad perniciem reipublicæ. Dico te priori no&te veniffe

inter falcarios (non agam obfcurè) in M. Leccæ domum: conveniffe eodem complures 217 ejufdem amentiæ, fcelerifque focios. Num negare audes ? quid taces? convincam, fi negas. Video enim effe hic in fenatu quofdam, qui tecum unà fuêre. O dii immorta→ les ubinam gentium fumus? in qua urbe vivimus ? quam rempublicam habemus? Hic, hic funt, in noftro numero, P. C. in hoc orbis terræ fanctiffimo graviffimoque confilio, qui de meo, noftrumque omnium interitu, qui de hujus urbis , atque adeo orbis terrarum exitio cogitent. Hofce ego video conful, & de republica fententiam rogo : &, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero. Fuifti igitur apud Leccam illa nocte, Catilina distribuifti partes Italiæ : ftatuisti 218 quò quemque proficifci placeret delegifti quos Romæ relinqueres, quos tecum educeres defcripfifti urbis partes ad incendia : confirmafti, te ipfum jam effe exiturum : dixifti paululum tibi effe etiam tum moræ, quòd ego viverem. Reperti funt duo equites Romani, qui te iftâ curâ liberarent, & fefe illa ipfa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos pollicerentur. Hæc ego omnia, vix dum etiam cœtu veftro dimiffo, comperi domum meam majoribus præfidiis munivi, atque firmavi: exclufi eos, quos tu manè ad me falutatum miferas, cùm illi ipfi venissent; quos ego jam multis ac fummis viris ad me id temporis venturos effe prædixeram.

:

V. Quæ cùm ita fint, Catilina, perge quò cœpifti; egredere aliquando ex urbe; patent portæ : proficifcere. Nimiùm diù te im

peratorem illa tua Malliana caftra defiderant. Educ tecum etiam omnes tuos

fi minùs quàm plurimos. Purga urbem. Magno me metu liberabis, dummodò inter me atque te 219 murus interfit. Nobifcum verfari jam diutiùs non potes non feram, non patiar, non finam. Magna diis immortalibus habenda eft gratia, atque huic ipfi Jovi Statori, antiquiffimo cuftodi hujus urbis, quòd hanc tam tetram, tam horribilem, tamque infestam reipublicæ peftem toties jam effugimus. Non eft fæpius in uno homine falus fumma periclitanda reipublicæ. Quamdiu mihi, confuli defignato, Catilina, infidiatus es, non publico me præfidio, fed privatâ diligentiâ defendi. Cùm proximis comitiis confularibus me confulem in campo, & competitores interficere voluifti, compreffi tuos nefarios conatus amicorum præfidio, & copiis, nullo tumultu publicè concitato. Denique quotiefcumque me petisti, per me tibi obftiti: quanquam videbam, perniciem meam cum magna calami220 tate reipublicæ effe conjun&tam. Nunc jam apertè rempublicam univerfam petis. Templa deorum immortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam denique totam, ad exitium & vaftitatem vocas. Quare, quoniam id, quod primum, atque hujus imperii, difciplinæque majorum proprium eft, facere nondum audeo; faciam id, quod eft ad severitatem lenius, ad communem falutem utilius. Nam, fi te interfici juffero, refidebit in republica reliqua conjuratorum manus. Sin tu (quod te jamdudum hortor) exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna &

perniciofa fentina reipublicæ. Quid eft, Catilina ? num dubitas id, me imperante, facere, quod jam tua fponte faciebas? Exire ex urbe conful hoftem jubet. Interrogas me, num in exsilium? non jubeo: fed fi me con: 221 fulis, fuadeo.

VI. Quid enim, Catilina, eft, quod te jam in hac urbe delectare poffit ? in qua nemo eft, extra iftam conjurationem perditorum hominum, qui te non metuat; nemo, qui non oderit. Quæ nota domefticæ turpitudinis non inusta vitæ tuæ eft? quod privatarum rerum dedecus non hæret infamiæ quæ libido ab oculis, quod facinus a manibus unquam tuis, quod flagitium a toto corpore abfuit ? cui tu adolefcentulo, quem corruptelarum illecebris irretiffes, non aut ad audaciam, ferrum, aut ad libidinem, facem prætulifti? Quid verò? nuper, cùm morte fuperioris uxoris novis nuptiis domum vacuam feciffes, nonne etiam alio incredibili fcelere hoc fcelus cumulafti? Quod ego prætermitto, & facilè patior fileri, ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exftitiffe, aut non vindicata effe videatur. Prætermitto ruinas fortunarum tuarum, 222 quas omnes impendêre tibi proximis idibus fenties. Ad illa venio, quæ non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domefticam tuam difficultatem ac turpitudinem, fed ad fummam reipublicæ, atque ad omnium noftrûm vitam falutemque pertinent. Poteftne tibi hujus vitæ hæc lux, Catilina, aut hujus cœli fpiritus effe jucundus, cùm fcias, horum effe neminem, qui nefciat, te pridie Kalendas Januarias Lepido, & Tullo confulibus,

« AnteriorContinuar »