Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Catilinæ, de ejus dele&tu, immo verò de complexu ejus, ac sinu : quos pexo capillo, 259 nitidos, aut imberbes, aut bene barbatos videtis manicatis & talaribus tunicis ; velis amictos, non togis: quorum omnis industria vitæ, & vigilandi labor in antelucanis cœnis expromitur. In his gregibus omnes aleatores, omnes adulteri, omnes impuri, impudicique verfantur. Hi pueri tam lepidi ac delicati, non folùm amare, & amari, neque cantare, faltare, fed etiam sicas vibrare, & fpargere venena didicerunt : qui nisi exeunt, nisi pereunt, etiamsi Catilina perierit, scitote hoc in republica feminarium Catilinarium futurum. Verumtamen quid sibi isti miseri volunt?num fuas fecum mulierculas funt in caftra du&turi? quemadmodum autem illis carere poterunt, his præfertim jam noctibus? quo autem pacto illi Apenninum, atque illas pruinas ac nives perferent? nisi idcirco fe faciliùs hiemem toFeraturos putant, quòd nudi in conviviis faltare didicerunt. O'bellum magnoperè perti260 mescendum, cùm hanc sit habiturus Catilina fcortorum cohortem prætoriam !

[ocr errors]

XI. Inftruite nunc Quirites, contra has tam præclaras Catilinæ copias veftra præsidia, veftrofque exercitus : & primùm gladiatori illi confecto & faucio, confules, imperatorefque veftros opponite: deinde contra illam naufragorum ejectam ac debilitatam manum florem totius Italiæ ac robur educite. Jam verò urbes coloniarum ac municipiorum refpondebunt Catilinæ tumulis silveftribus. Neque verò cæteras copias, ornamenta, præsi dia veftra, cum illius latronis inopia atque

[ocr errors]
[ocr errors]

:

egeftate conferre debeo. Sed, si, omiffis his rebus omnibus, quibus nos fuppeditamus, eget ille, fenatu, equitibus Romanis, populo, urbe, ærario vectigalibus, cunctâ Italiâ provinciis omnibus, exteris nationibus si inquam, his rebus omiffis, ipfas caufas, quæ inter fe confligunt, contendere velimus ; ex eo ipfo 261 quàm valdè illi jaceant, intelligere poffumus. Ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia hinc pudicitia, illinc ftuprum : hinc fides, illinc fraudatio: hinc pietas, illinc fcelus: hinc conftantia, illinc furor : hinc honeftas, illinc turpitudo: hinc constantia, illinc furor: hinc honeftas, illinc turpi tudo: hinc continentia, illinc libido: denique æquitas, temperantia, fortitudo, pruden tia, virtutes omnes, certant cum iniquitate, cum luxuria, cum ignavia, cum temeritate cum vitiis omnibus: poftremò copiæ cum egeftate, bona ratio cum perdita, mens fana cum amentia, bona denique fpes cum omnium rerum defperatione confligit. In hujuf modi certamine ac prælio, nonne etiam si hominum ftudia deficiant, dii ipsi immortales cogent ab his præclariffimis virtutibus, tot & tanta vitia fuperari ?

[ocr errors]

XII. Quæ cùm ita sint, Quirites, vos, quemadmodum jam anteà dixi, veftra tecta cuftodiis vigiliifque defendite mihi, ut urbi sine veftro motu, ac sine ullo tumultu, fatis effet præsidii, confultum ac provifum eft. Coloni omnes municipéfque veftri, certiores à me facti de hac nocturna excursione Catilinæ facilè urbes fuas, finefque defendent: gladiatores, quam sibi ille maximam manum,

&

262 certiffimam fore putavit, quanquam meliore animo funt, quàm pars patriciorum, poteftate tamen noftra continebuntur. Q. Metellus quem ego profpiciens hoc, in agrum Gallicanum Picenumque præmisi, aut opprimet hominem, aut omnes ejus motus conatúfque prohibebit. Reliquis autem de rebus conftituendis, maturandis, agendis, jam ad fenatum referemus , quem vocari videtis. Nunc illos, qui in urbe remanferunt, atque adeò qui contra urbis falutem, omniumque veftrum, in urbe à Catilina relicti funt, quanquam funt hoftes, tamen quia nati funt cives, monitos etiam atque etiam volo. Mea lenitas adhuc si cui folutior vifa eft, hoc exfpectavit, ut id, quod latebat, erumperet. Quod reliquum eft, jam non poffum oblivifci meam hanc effe patriam, me horum effe confulem : mihi aut cum his vivendum, aut pro his effe moriendum. Nullus eft portæ cuftos: nullus infidiator viæ si qui exire volunt, confulere sibi

263 poffunt. Qui verò in urbe fe commoverit, cu

jus ego non modò factum, fed inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero fentiet in hac urbe effe confules vigilantes, effe egregios magiftratus, effe fortem fenatum, effe arma, effe carcerem, quem vindi

cem nefariorum ac manifeftorum fcelerum majores noftri effe voluerunt.

XIII. Atque hæc omnia sic agentur, Quirites, ut res maximæ minimo motu, pericula fumma nullo tumultu, bellum inteftinum ac domefticum, poft hominum memoriam crudeliffimum ac maximum, me uno togato duce & imperatore, fedetur. Quod ego sic ad

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

miniftrabo, Quirites, ut si ullo modo fieri
poterit, ne improbus quidem quifquam in hac
urbe poenam fui fceleris fufferat. Sed si vis
manifestæ audaciæ, si impendens patriæ pe- 264
riculum me neceffariò de hac animi lenitate
deduxerint ; illud profectò perficiam, quod
in tanto & tam insidiofo bello vix optanė }
dum videtur, ut ne quis bonus intereat, pau-
corúmque pœnâ vos jam omnes falvi effe
poffitis. Quæ quidem ego neque meâ pruden-
tiâ, neque humanis consiliis fretus polliceor
vobis, Quirites: fed multis, & non dubiis
deorum immortalium significationibus: quibus
ego ducibus in hanc fpem fententiamque fum
ingreffus qui jam non procul, ut quondam
folebant, ab extero hofte, atque longinquo,
fed hic præfentes fuo numine atque auxilio
fua templa, atque urbis tecta defendunt :
quos vos, Quirites, precari, venerari, at-
que implorare debetis, ut quam urbem pul-
cherrimam florentiffimámque effe voluerunt
hanc omnibus hoftium copiis, terrâ marique
fuperatis, à perditiffimorum civium nefario
fcelere defendant.

Pag. 332. ligne 35. Quem amare in prætexta calumnia cæperat.] Dubium non eft, quin ea vox aut omninò redundet, aut aliquo modo corrupta sit. MURETUS. Quidam emendarunt: Quem amare prætextatum im Gallia cœperat. URSINUS. Credam à Cicerone fcriptum, infamare. BUHERIUS. Opinatus fum

:

aliquando Ciceronem fcripsiffe: Quem ARMARE, in prætexta, calumniâ caperat. Hoc fenfu Quem jam à tenera ætate, & adhuc adolefcentulum Catilina ad omnem calumniandi artem formare cœperat : quique adeò vexandis per falfas criminationes innocentibus viris affuefactus, timeri fortaffe poffit in foro; in pugna & acie non poffit. ÓDINUS.

« AnteriorContinuar »