Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Lentulo: & quæsivi, cognofcerétne signum, 274 Annuit. Eft verò, inquam, signum quidem notum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unicè patriam, & cives fuos: quæ quidem te à tanto fcelere etiam muta revocare debuit. Leguntur eâdem ratione ad senatum Allobrogum populúmque literæ. Si quid de his rebus dicere vellet, feci poteftatem. Atque ille primò quidem negavit : poft autem aliquanto, toto jam indicio exposito atque edito, furrexit: quæsivit à Gal lis, quid sibi effet cum iis quamobrem domum fuam veniffent; itemque à Vulturcio. Qui cùm illi breviter, conftanterque refpondiffent, per quem ad eum, quotiefque veniffent quæsiffentque ab eo, nihilne fecum effet de fatis Sibyllinis locutus: tum ille fubitò, fcelere demens, quanta confcientiæ vis effet, oftendit. Nam, cùm id poffet infitiari, repentè præter opinionem omnium confeffus eft. Ita eum non modò ingenium illud, & dicendi exercitatio, quâ femper valuit, fed 275 etiam propter vim fceleris manifefti atque deprehensi, impudentia, quâ fuperabat omnes, improbitafque defecit. Vulturcius verò fubitò proferri literas, atque aperiri jussit, quas sibi à Lentulo ad Catilinam datas effe dicebat, Atque ibi vehementissimè perturbatus Lentulus, tamen & signum fuum, & manum cognovit. Erant autem fcriptæ sine nomine, fed ita: Qui fim, ex eo, quem ad te mifi, cognofces. Cura, ut vir fis, & cogita, quem in Locum fis progreffus : & vide, quid jam tibi. fit neceffe. Cura, ut omnium tibi auxilia adjungas, etiam infimorum, Gabinius deinde in

troductus, cùm primò impudenter refpondere cœpiffet, ad extremum nihil ex iis quæ Galli insimulabant, negavit. Ac mihi quidem, Quirites, cùm illa certiffima funt vifa argumenta atque indicicia fceleris, tabellæ, signa, manus, denique uniufcujufque confessio: tum 276 multò illa certiora, color, oculi, vultus, taciturnitas. Sic enim obftupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim nonnumquam inter fe afpiciebant, ut non jam ab aliis indicari fed indicare fe ipsi viderentur.

VI. Indiciis expositis, atque editis, Quirites, fenatum confului, de fumma reipubli cæ quid fieri placeret. Dictæ funt à principibus acerrimæ ac fortissimæ fententiæ, quas fenatus sine ulla varietate eft confecutus. Et quoniam nondum eft perfcriptum fenatûs-confultum, ex memoria vobis, Quirites, quid fenatus cenfuerit, exponam. Primùm mihi gra tiæ verbis amplissimis aguntur, quòd virtute, consilio, providentiâ meâ, refpublica periculis sit maximis liberata: deinde L. Flaccus, & C. Pontinus prætores, quòd eorum operâ forti fidelique ufus effem, merito ac jure laudantur: atque etiam viro forti, collega meo, laus impertitur, quòd eos, qui hujus conjurationis participes fuiffent, à fuis & reipublicæ consiliis removiffet. Atque ita cenfuerunt, ut 277 P. Lentulus, cùm fe præturâ abdicaffet, tum in cuftodiam traderetur: itémque utì C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius, qui omnes præfentes erant, in cuftodiam traderentur : atque idem hoc decretum eft in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendæ urbis depopofcerat in M. Cæparium, cui, ad folli

[ocr errors]

citandos paftores, Apuliam effe attributam erat indicatum : in P. Furium qui ex his coloniis quas Fefulas L. Sylla deduxit : in Q. Magium Chilonem, qui unà cum hoc Furio femper erat in hac Allobrogum follicitatione verfatus in P. Umbrenum, libertinum hominem, à quo primùm Gallos ad Gabinium perductos effe conftabat. Atque eâ Jenitate fenatus eft ufus, Quirites, ut ex tanta conjuratione tantáque vi ac multitudine domefticorum hoftium, novem hominum perditissimorum pœnâ, republicâ confervatâ, reliquorum mentes fanari poffe arbitraretur. Atque etiam fupplicatio diis immortalibus, pro singulari eorum merito, meo nomine decreta eft, Quirites: quod mihi primùm poft hanc urbem conditam togato contigit : & his decreta verbis eft, Quòd urbem incendiis, cæde cives, Ita278 liam bello liberaffem. Quæ fupplicatio si cum cæteris conferatur, Quirites, hoc intersit ; quòd cæteræ bene geftâ, hæc una, confervatâ republicâ, conftituta eft. Atque illud, quod faciendum primùm fuit, factum atque tranfactum eft. Nam P. Lentulus, quanquam patefactus indiciis & confessionibus fuis, judicio fenatûs non modò prætoris jus, verùm etiam civis amiferat; tamen magiftratu fe abdicavit ut, quæ religio C. Mario clarissimo viro, non fuerat, quo minus C. Glauciam, de quo nihil nominatim erat decretum, prætorem occideret, eâ nos religione privato P. Lentulo puniendo liberaremur.

[ocr errors]

VII. Nunc, quoniam, Quirites, fceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos jam & comprehenfos tenetis exifti

[ocr errors]

mare debetis, omnes Catilinæ copias, omnes fpes, atque opes, his depulsis urbis periculis, concidiffe. Quem quidem ego cùm 279 ex urbe pellebam, hoc providebam animo Quirites, remoto Catilina, nec mihi effe P. Lentuli fomnum, nec L. Cassii adipem, nec Cethegi furiofam temeritatem pertimefcendam. Ille erat unus timendus ex his omnibus, fed tamdiu, dum mænibus urbis continebatur. Omnia nôrat, omnium aditus tenebat : appellare, tentare, follicitare poterat, aude bat erat ei consilium ad facinus aptum : consilio autem neque lingua, neque manus deerat. Jam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac defcriptos habebat. Neque verò cùm aliquid mandaverat, confec tum`putabat. Nihil erat, quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret: frigus, sitim, famem ferre poterat. Hunc ego hominem tam acrem, tam parátum, tam audacem, tam callidum, tam in fcelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem, nisi ex domefticis insidiis in caftrenfe latrocinium compuliffem, (dicam id, quod fentio, Quirites) non facilè hanc tantam molem mali à cervicibus veftris depulissem. Non ille vobis Saturnalia constituisset, neque tanto antè exitium ac fati diem reipublicæ denuntiasset, neque commisiffet, ut signum, ut literæ fuæ teftes denique manifefti fceleris deprehenderentur. Quæ 28€ nune, illo abfente, sic gesta funt, ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palàm inventum, quàm hæc tanta in rempublicam conjuratio manifeftò inventa atque

deprehenfa eft. Quòd si Catilina in urbe ad hanc diem remansiffet: quanquam, quoad fuit, omnibus ejus consiliis occurri , atque obstiti, tamen, ut levissimè dicam, dimicandum nobis cum illo fuiffet; neque nos umquam, dum ille in urbe hoftis fuiffet, tantis periculis rempublicam, tantâ pace, tanto otio, tanto silentio, liberaffemus.

VIII. Quanquam hæc omnia, Quirites, ita funt à me administrata, ut deorum immortalium nutu atque consilio & gefta, & provifa effe videantur. Idque cùm conjecturâ confequi poffumus, quòd vix videtur humani consilii tantarum rerum gubernatio effe potuiffe: tum verò ita præfentes his temporibus opem & auxilium nobis tulerunt, ut eos penè oculis videre poffemus. Nam, ut illa omit281 tam, vifas nocturno tempore ab occidente faces, ardorémque cœli ; ut fulminum ja&tus, ut terræ motus relinquam; ut omittam cætera, quæ tam multa, nobis confulibus, facta funt, ut hæc, quæ nunc fiunt, canere dii immortales videren tur hoc certè, Quirites, quod fum dicturus, neque prætermittendum, neque relinquendum eft. Nam profectò memoriâ tenetis, Cottâ & Torquato confulibus, complures in Capitolio turres de cœlo effe percuffas, cùm & simulacra deorum immortalium depulfa funt, & ftatuæ veterum hominum dejectæ, & legum æra liquefacta. Tactus eft etiam ille qui hanc urbem condidit, Romulus : quem inauratum in Capitolio parvum atque lactentem, uberibus lupinis inhiantem, fuiffe meminiftis. Quo quidem tempore cùm arufpices

« AnteriorContinuar »