Imágenes de páginas
PDF
EPUB

exiftant, moveantur, figurentur, certifque locis afcribantur corpora, quatenus ex illo decreto, propter fummam Dei perfectionem fequitur res effe debere omnibus modis, quibus Deus decrevit ut fint, ficut æqualitas trium angulorum cum duobus re&tis fequitur ex effentiâ trianguli. Si enim Divinam effentiam Divinaque decreta intuitivè confpiceremus, ut ex intellecta trianguli natura trium angulorum cum duobus rectis æqualitatem, fic ex Divinâ effentiâ fuis decretis determinatâ eorum quæ decreta funt exiftentiam concluderemus. Jam verò decretum Dei, fumma illa volentis perfectio, neceffariaque decreti connexio cum eorum exiftentiâ que decreta funt, nullam dicunt extenfionem. Vis & magnitudo decreti non confiftunt in ejus longitudine, latitudine & profunditate.

Non me latet quid à viro perfpicaciffimo reponatur. Divina cum humanis componit, & præter æternum Divinæ voluntatis decretum recentem in dies actionem Dei admittit æterni decreti executricem quæ cum rebus productis incipiat, perfeverantibus perfeveret, & definentibus definat, actionem illam dicit rerum productricem atque confervatricem.

Verum actio illa recens juxtà virum laudatum non eft merum nihil, fi recens exiitat, eget exiftentiæ fuæ caufa, feu afferenda eft ratio cur exiftat, & cur eo tempore potiùs quàm alio quocumque exiftere incipiat, perfeveret atque definat. Hæc ratio vel eft folum Dei decretum ab æterno emiflum ex quo immediatè fluit illa actio,

Y

vel alia actio nova. Si pofterius, admittenda erit tertia actio ad fecundam ficque deinceps admittenda erit æterna actionum fibi mutuò fuccedentium feries, fi prius, quidni & res ipfa creatæ ex æterno Dei decreto immediatè & fine ullâ actione recenti fluere poffunt.

Deus, inquit ille, non poteft agere ubi non eft, agit ubique, eft igitur ubique. Deus autem; nifi fit extenfus, ubique effe nequit.

Hujus argumenti robur ex ignorantiâ noftrâ pendet quâ divinam actionem non fatis clarè & diftinctè feu non intuitivè cognofcimus. Corpora corporumque actiones in fe invicem intuitivâ cognitione affequimur. In illis actionibus duo funt dignof cenda, primum eft caufa & modus caufæ ex quo effectus, fequitur; fecundum est illius caufæ ac modi connexio cum effectu qui ex câ caufâ & ex illo modo intuitivè cognitis fic concludi poteft, ut proprietas ex effentiâ. Corpora per fuam effentiam extenfa funt, modi corporum extensionem involvunt, igitur actio corporum quatenus corporum extenfionem involvit. Connexio autem actionis cum exiftentiâ effectûs, quanquam fecundùm rem, & ut aiunt entitativè fpectata extenfionem involvat, & cum extenfione identificetur in corporibus, tamen præcifè & formaliter quatenus fimilis eft cuilibet connexioni inter principia, & ca quæ ex illis principiis confequuntur, nullam dicit extenfionem. Cùm verò Divinam actionem intuitivè non intelligamus, idem tamen in eâ explicandâ præftamus ac

fi cam intuitivè cognofceremus, camque cogitamus fimilem quodammodo cum actione corporum intuitive cognitâ, finìilem, inquam, non modò ratione præcifæ & formalis connexionis cum effectu, fed etiam ratione effentiæ &, ut aiunt, entitatis; in quo turpiter erramus.

Admittit quidem vir ingeniofiffimus in corporibus agentibus impetum ab illorum corporum mole, tranfitu locali & velocitate diftinétum, quid autem impetus ille fit non fatis explicat, dicit potius quid non fit quam quid fit. Non est moles, non tranfitus localis, non velocitas, non quid ex his tribus compofitum. Eft aliquid quo corpora moventur, at quid fit iftud aliquid non aperitur. Impetus, inquit ille, eft applicatio Divinæ virtutis corpori mobilį. Verùm nec Deum nec Dei modos intuitivè cognoscimus, quid fit illa applicatio, cognitione intuitivâ non adprehendimus, ea non eft coæva corpori aut ejus motui ; ea non novus eft Dei corporibus applicati modus, cadem nihil poteft aliud effe quam æternum Dei decretum quo vult Deus ut corpora

moveantur.

At quis non intelligat quid fit vis & virtus, inquiet ille ? vim intelligunt omnes & exhibent ipfam ut magnitudinem quamdam cujus partes funt intra fe invicem, & quæ vocatur intensio.

Cognofcimus quidem abflractivè, quid fit vis generatim, cognofcimus etiam intuitivé vim aliquam fpecialem, fcilicet vim corporum, modò tamen ipfa non diftinguarur à mole tranfitu locali & velocitate.

Vim autem Divinam intuitivâ cognitione non affequimur, imò nec vim corporum fi in corporum mole tranfitu locali,

velocitaiftorumque connexióne cum producendis effectibus minimè conftituta fit.

tes,

Vires corporum funt eorumdem modi, ideò extenfionem involvunt. Vires Dei funt vel ipfa Dei effentia vel Dei modus, fólamque Dei effentiam, non verò extenfionem involvunt, nifi priùs & independenter ab actione Dei, Deum extenfum effe demonftratum fuerit. Ergo ex Dei actione ubique Deum extenfum effe probari non poteft, nifi fupponatur idipfum quod inquiritur.

Ut autem id clariùs elucefcat, perpendamus paulifper ad quid inferviat illa Dei extenfio, præfentia localis atque penetratio corporum ut Deus agat.i in corpora. Numquid cogitabimus illam divinæ immenfitatis partem quæ alicui corpori refpondet ipfumque penetrat, moveri quodammodo atque velut fuccuti ut ipfa corpus illud transferat vel pellat, at ipfa penetrabilis eft, motu fuo corpus immotum penetraret non abriperet, non aduncâ quâdem manu ipfi adhæreret. Prætereà partem illam adverfarii cogitant immobilem. Numquid ipfa corpus percutiet, illique dabit ictum ? At ictum dare nequit quin ipfa moveatur, cum tamen fupponatur immobilis, & quamvis ictum daret, corpus immotum pervaderet, eft enim penetrabilis ex hypothefi. An est aliquid in hâc divinæ immenfitatis parte diftinctum ab ipfâ, cem ipsâ extenfum, corpori adhærefcens, transferens corpus fimulque cum ipfo corpore, de loco tranfiens

in locum, aut corpus illud alicui fui fimili in vicinâ immenfitatis parte existenti, quafi de manu in manum tradens ? At quid eft iftud aliquid, quâ ratione corpus movet & abit cum ipfo, vel illud quafi per manus alteri nefcio cui vicino tradit, id eft, quomodo Deus in loco A exiftens tradit corpus fibi ipfi in loco B exiftenti? Quis ergo non jam videat extenfionem iftam explicando corporum motui nihil omninò prodeffe?

Verum, inquiet vir fagaciffimus, immeritò cogitatione noftrâ vellemus exprimere, quâ ratione Deus corpora penetrans, illis ad ea movenda fefe applicet, totum argumentum iftud ludentis eft imaginacionis fœtus. A Deo corpora moventur, etsi quâ iftud ratione fiat ignoremus.

ag

Si verò Deus corpora fic moveat, ut quâ iftud ratione perficiatur, ignoremus, cur hanc rationem explicare vir doctiffimus greditur per Divinam extenfionem? Ipfe profectò in culpâ eft, qui cum fateatur à nobis explicari non poffe quomodo Deus corporibus movendis applicetur, extenfionem fingat, quâ rationem iftam explicari poffe contendat.

Etfi nefciamus quâ ratione Deus corpora moveat, id tamen conftans eft; fi Deus non æterno fuo decreto, fed aliquâ recenti actione quæ Dei extenfionem poftulet, corpora moveat, vel Deus fefe modificat aliâ ratione in iftâ immenfitatis fuæ parte, cui refpondet & inexiftit corpus quod movetur, quam in aliispartibus,vel non aliter fe habet. Si primum; res inaudita profertur, fcilicet Deum tot diverfis rationibus modificari,

« AnteriorContinuar »