Select letters of Pliny the Younger: Latin text, with English notes

Portada
Longmans, Green, 1888 - 276 páginas
 

Páginas seleccionadas

Contenido

Otras ediciones - Ver todas

Pasajes populares

Página 43 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent...
Página 44 - Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
Página 42 - Sollemne est mihi, domine, omnia, de quibus dubito, • ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri.
Página 43 - Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt ; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti. (Hi) quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt.
Página 65 - Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tune dimisi amicissime et nunc ut amicissimum defunctum esse doleo? dedit enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset. tametsi quid homini potest dari maius quam gloria et laus et aeternitas? 'at non erunt aeterna, quae scripsit'; non erunt fortasse, ille tamen scripsit, tamquam essent futura.
Página 43 - Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est : quae videtur sisti et corrigi posse.
Página 56 - LiBRUM tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotavi, quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego verum dicere adsuevi et tu libenter audire. Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur.
Página 127 - Adiacet ternplum priscum et religiosum. Stat Clitumnus ipse amictus ornatusque praetexta; praesens numen atque etiam fatidicum indicant sortes.
Página 156 - Circenses erant, quo genere spectaculi ne levissime quidem teneor. Nihil novum, nihil varium, nihil quod non semel spectasse sufficiat. Quo magis miror tot milia 5 virorum tam pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curribus homines videre. Si tamen aut velocitate equorum aut hominum arte traherentur, esset ratio non nulla : nunc favent panno, pannum amant...
Página 120 - Inde apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, in qua baptisterium amplum atque opacum. Si natare latius aut tepidius velis, in area piscina est, in proximo puteus, ex quo 26 possis rursus adstringi, si paeniteat teporis.

Información bibliográfica