L. Annaei Senecae opera, quae supersunt: Recognovit et rerum indicem locupletissimum adiecit Fridericus Haase ...

Portada
B. G. Teubner, 1862
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 61 - Natura, inquit, haec mihi praestat." Non in- 1 tellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo? quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio toti mundo partibusque eius inserta?
Página 5 - Quid est ergo beneficium ? Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in eo, quod fit aut datur, consistit, sed in 2 ipso dantis aut facientis animo.
Página 196 - Hoc inter nos et Tuscos, quibus summa est fulgurum persequendorum scientia, interest: nos putamus, quia nubes collisae sunt, fulmina emitti; ipsi existimant nubes collidi ut fulmina emittantur; nam, cum omnia ad deum referent, in ea opinione sunt tamquam non, quia facta sunt, significent, sed quia significatura sunt, fiant.
Página 96 - Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti ; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos. victa jacet pietas ; et virgo caede madentes, ultima caelestum, terras Astraea reliquit.
Página 156 - ... mundum et terrarum orbem superne despiciens angustum et magna ex parte opertum mari, etiam qua exstat, late squalidum et aut ustum aut rigentem. Sibi ipse ait: — Hoc est illud punctum quod inter tot gentes ferro et igni dividitur?
Página 25 - Qui aut regis nomen extimuit, cum optimus civitatis status sub rege iusto sit, aut ibi speravit libertatem futuram, ubi tarn magnum praemium erat et imperandi et serviendi, aut existimavit civitatem in priorem formam posse revocari amissis pristinis moribus futuramque ibi aequalitatem civilis iuris et staturas suo loco leges, ubi viderat tot milia hominum pugnantia, non an servirent, sed utri...
Página 133 - ... vocat illa, planum putat. si sociale animal et in commune genitus mundum ut unam omnium domum spectat, et conscientiam suam dis aperuit semperque tamquam in publico vivit se magis veritus quam alios: subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam.
Página 293 - Pusitla r es est hominis anima, sed ingens res contemptus animae: hanc qui contempsit, securus videbit maria turbari, etiamsi illa omnes excitaverint venti, etiamsi aestus aliqua perturbatione mundi totum in terras verterit oceanum; securus adspiciet fulminantis coeli trucem atque horridam faciem, frangatur licet coelum et ignes suos in exitium omnium, in primis suum misceat.
Página 20 - Cum summa amicitiae sit amicum sibi aequare, utrique simul consulendum est: dabo egenti, sed ut ipse non egeam; succurram perituro, sed ut ipse non peream, nisi si futurus ero magni hominis aut magnae rei merces.
Página 156 - Tunc iuvat inter ipsa sidera vagantem divitum pavimenta ridere et totam cum auro suo terram, non illo tantum dico quod egessit et signandum monetae dedit, sed et illo quod in occulto servat posterorum avaritiae.

Información bibliográfica