Imágenes de páginas
PDF
EPUB

repræfentandas cenfui: ut nemo miretur illos, qui 'toti ad perfidiam & dolos erant compofiti, etiam in tractandis Sacris Libris perfidè ac fraudulenter se geffiffe. Quatuor autem præcipuè modis peccari poteft in Sacras Scripturas. 1. Si è facro Canone eradatur liber qui verè divinus fit. 2. Si fpurius aliquis liber tanquàm genuinus & facer obtrudatur. 3. Si Sacrorum Librorum verba genuina in pravum fenfum alienâ interpretatione detorqueantur. 4. Denique fi verba ipfa adulterentur aliquâ detractione, additione, vel immutatione. Quanquam nihil horum quatuor à perfidis hominibus prætermiffum eft non est tamen hujus loci fingula profequi. Agimus hîc folùm de eo quod quarto loco propofitum eft; nempe de impia quorumdam in falfandis libris audacia, quam primis olim nafcentis Ecclefiæ Chriftianæ temporibus, apud Hæreticos fummam fuiffe fum demonftraturus.

[ocr errors]

1

CAPUT II.

Nullà eos cenfura notari posse, qui putant aliquot Sacrarum Litterarum Codices à Judais olim fuiffe corruptos.

[ocr errors]

Ive à veteribus Hæreticis, five à Judæis dicantur fuiffe olim corrupti aliqui Sacrarum Litterarum Codices, idem crimen eft, idem accufationis genus: neque ex uno plura aut majora quàm ex altero videntur in Religionem Chriftianam derivari posse ac fequi incommoda. Quare fi quifquis ita fentit, fine fcelere poteft perfidiam hanc Judæis exprobrare: cur qui eandem veteribus Hæreticis accufationem intentat, in cenfuram & Pyrrhonismi notam incurret? Arqui doctiffimi Patres S. Hieronymus & S. Auguftinus, quamquam ipfi aliquando aliter fenferunt: tamen nullâ cenfurâ eos notant, qui contendunt varia Sacræ Scripturæ loca à Judæis olim, Chriftianæ Religionis odio, vel erafa fuiffe, vel falfata.

Et verò Hebraïcos fontes à Judæis vix ac ne vix quidem depravari potuiffe poft annum Chrifti quingentefimum, facilè concedent illi, quibus fub hæc tempora extitiffe videntur Mafforethæ, qui fingulis fin

^

gulorum librorum verfibus, verfuum voca bulis, vocabulorum litteris incredibili diligentiâ dinumeratis, ftudio ac labore fuo perfecerunt, ne quidquam deinceps in Hebraico fonte malitiosè addi, detrahi, aut mutari poffet.

Neque etiam quifquam dixerit Sacrorum Librorum codices à Judæis ante Chriftum natum fuiffe adulteratos. Obfervat quidem Serarius nofter, apud Chryfoftomum & Rabbinos aliquos legi, quod impius Rex Achaz deleverit Azeroth, id eft, facra & memoranda Dei nomina; proque iis fcripferit Baalis nomen. Sed tantam impietatem Judæi ipfi deteftati funt. Neque verò facile credendum eft, aut Regis Achaz quamvis facrilegi mentem ac confilium fuiffe, ut Dei nomina in omnibus exemplaribus Biblicis delerentur; aut fi ita voluiffet, omnes ubique Sacerdotes ac Levitas fuiffe obtemperaturos. Certè in omnibus Bibliis Hebraicis veneranda Dei nomina hactenus perfeverant: nec Baalis nomen pro iis ufquam occurrit.

Præterea nulla idonea excogitari poteft caufa, cur Judæi ante adventum Christi Sacrorum Librorum depravationem attentaffent: neque ullum commiffi tunc facinoris extat veftigium: neque fi jam tum comProleg. Bibl. cap. 8. qu. 15...

miffum fuiffet tantum fcelus, videtur id prætermittendum fuiffe à Chrifto & Apoftolis, qui Senioribus & Scribis tam multa exprobrant. Quo quidem argumento usum olim in his rebus verfatiffimum Origenem Hieronymus teftis eft. Quod fi aliquis dixerit Hebræos Libros poftea (post Esdræ tempora fcilicèt) effe falfatos, audiat Origenem, inquit, quid in octavo volumine explanationum Ifaiæ huic refpondeat quæftiunculæ, quod nunquam Dominus & Apoftoli, qui cætera crimina arguunt in Scribis & Pharifæis, de hoc crimine quod erat maximum, reticuiffent.

Reftat ergo ut fi Hebraici fontes à Judæis corrupti funt, dicantur corrupti poft inftitutam à Chrifto legem novam, nec multò poft excidium Hierofolymæ. Quam tamen opinionem tanquam abfurdam & ridiculam, fed non ut impiam rejicit eodem in loco Hieronymus. Sin dixerint, inquit, poft adventum Domini Salvatoris & prædicationem Apoftolorum libros Hebræos fuiffe fal fatos, cachinnum tenere non potero: ut Salvator & Evangelifta, & Apoftoli ita teftimonia protulerint, ut Judæi poftea falfaturi erant. Hieronymo hac in parte fuffragari videtur Auguftinus, cùm credibile effe negat Ju

Tom. 3. Edit. nov. pag.

64. cap. 6. in Ifaïam. Ibid.

C

< Lib.15. de Civit. Dei cap. 13. tom. 7. N. Edit. p. 392.

dæorum

[ocr errors]

deorum gentem tam longè latéque diffufam, in hoc confcribendum mendacium uno confilio confpirare potuiffe, & dum aliis invident auEtoritatem, fibi abstulisse veritatem. Verùm opinionem hanc idem Auguftinus fic credibilem effe negat, ut tamen eam permittat eruditorum hominum arbitrio. Hanc opinionem, inquit, vel fufpicionem accipiat quifque, prout voluerit.

Ad Hieronymum verò quod fpectat, conftat eum non femper, nec ubique illos irrififfe, qui dicerent corruptos fuiffe à Judæis facros aliquot Codices. Saltem videri poteft iftud timuiffe, cùm Marcellam fic alloquebatur : Fampridem cum voluminibus Hebræorum editionem Aquila confero, ne quid forfitan propter odium Chrifti Synagoga mutaverit. Sed quia poffet quis jure contendere fufpicionem, quam Hieronymus animo conceperat, pertinuiffe ad ipfam Aquila Editionem, non ad Hebraicà volumina; aliud ejufdem fancti Doctoris teftimonium refero minimè ambiguum.

Hieronymus igitur agens de illo Deuteronomii loco,maledictus à Deo eft qui pendet in ligno, quem locum Paulus fic exprimit, maledictus omnis qui pendet in ligno,

74.

a ibid.

b Epift. 24. ad Marcell. olim

C 21.23.
d Gal. 3. 13.

C

« AnteriorContinuar »