Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Patres teftimonio fuo comprobarunt. Hac verò formidine nunquam, ut puto, perculfus fuiffet vir doctus, nifi ego eorum redarguiffem perfidiam, qui fecundum fan&i Hilarii librum de Trinitate, atque editum inter sancti Auguftini opera librum contra quinque hoftium genera, octavo & nono fæculo adulteraverunt. Juftam enim hanc reprehenfionem Cuftantius negat: ego juftiffimam fuiffe contendo, & deinceps, Deo adjuvante, fum demonstraturus.

PARS SECUNDA.

Sancti Hilarii Codices, qui olim in Aquif granenfi Palatio fervabantur, à Felice Orgelitano Epifcopo fuiffe adulteratos.

[ocr errors]

Ertinebat hæc difceptatio ad librum præcedentem, in quo egimus de Hæreticis qui veterum Patrum libros olim adulteraverunt. Illam tamen in hunc librum rejecimus, quia paulò fufiùs pertra&tanda eft, ut quæ pro Felice Cuftantius protulit argumenta, fingula accuratè difcutiamus. Regebat Felix Orgelitanam in Catalania Ecclefiam, circa finem octavi sæculi. Is ab Elipando Toletano Archiepifcopo interrogatus, quid de humanitate Chrifti fentiret, refpondit, Chriftum, in quantum homo eft, effe Filium Dei adoptivum: erroremque hunc ita propofuit, ut ipfum Elipandum in fuam quoque pertraheret fententiam.

Adversùs utrumque multi infurrexerunt, tùm in Hifpania, tùm in Gallia & Italia Catholicæ veritatis defenfores, inter quos eminebat celeberrimus tunc temporis Diaconus & Abbas Magifter Albinus Flaccus

Alcuinus. Qui cùm ad Felicem fcripfiffet Epiftolam charitatis calamo, ut ipfè ait, non contentionis ftimulo, fraternæ falutis defiderio, non mordacis reprehenfionis ftilo, cupiens eum corrigere in Chrifti dilectione: Felix mox libellum, non Epiftolari brevitate fuccinétum, fed fermonum ferie prolixum ipfi dirigere studuit: in quo dividebat Chriftum in duos filios, unum vocans proprium,alterum adoptivum. Atque ad confirmandam hanc opinationem fuam nonnulla proferebat fanctorum Do&torum teftimonia, quæ confueta Hæreticis verfutia immutare ac pervertere non erubuit.

Fraudem ejus multiplicem detexit Alcuinus; atque inter alia illi exprobravit, quòd ubi beatus Hilarius ait, adoratur, ipfe Felix omnino perverfiffimè dixerit adoptatur. Quam perfidiam ut obtegeret perjurus Hærefiarcha, Aquifgrani, quò venerat difputaturus cum Alcuino, corrupit ipfos fancti Hilarii Codices; atque in his verbum adoptatur, quemadmodum in libello citaverat, fubftituit in locum verbi adora

tur.

Cuftantius,Felicis causâ fufceptâ, lectionem ejus tanquam genuinam defendit. Ego quæftionem hanc, non ita facilem & expeditam, in tres dividam partes, ne quod

• Lib. 1. contra Felicem. Edit. Parif. pag. 781.

[ocr errors]

omnino certum mihi videtur & exploratum, malè cum eo confundatur, quod poteft effe controverfum. Quærere enim poffumus 1. An quemadmodum Hincmarus tradit, Aquifgranenfes fancti Hilarii Codices re ipsâ à Felice Orgelitano fuerint adulterati. 2. An verbum adoptatur, quod Felix in Aquifgranenfes Codices perfidè induxit, in aliquot minimè adulteratis Hilarii exemplaribus lectum fuerit ante Felicis tempora. 3. Si fortè variaverunt Codices, aliique adoptatur, alii adoratur habuerunt, utra lectio judicari debeat genuina. Quippe fieri potuit, ut Felix malâ fide Aquifgranenfes Codices raferit, & tamen ejus lectio fincera fit, atque excerpta ex accuratioribus ac vetuftioribus aliarum regionum exemplaribus. Igitur ad primam quæftionem quod fpectat, contendo, nec illius facti, quod narrat Hincmarus, veritatem ullâ idoneâ ratione in dubium vocari, nec Felicem ab adulteratorum librorum crimine liberari poffe. Utramque alteram quæftionem fateor effe paulò obfcuriorem: tamen re diligenter excufsâ, vifum eft fimilius vero, Felicis quidem fpuriam, Al

cuini autem & Hincmari lectionem effe genuinam. Quæ omnia priufquàm fufiùs difputo, fancti Hilarii locum, de quo controvertitur, integrum hîc proponere juvat.

S

CAPUT I.

Proponitur fancti Hilarii locus, de quo

controvertitur.

Anctus Hilarius, poftquam in fecundo libro de Trinitate pluribus egit adversùs Sabellium atque Arium, & oftendit Verbum divinum atque unigenitum Dei Filium fic effe diftinctum à Patre, ut tamen verè Deus fit, quæ fibi opponi poffe judicabat, antè occupat ipfe & prævertit his verbis: Sed ne fortè detineant fcrupulofas mentium cogitationes cune, vagitus, partus atque conceptio, reddenda eft fingulis Dei dignitas: deinde toto hoc capite vigefimo fexto oftendit, quàm manifeftè Dei dignitas appareat, vel in ipfo Christi Domini puriffimo conceptu.

b

a

Tùm verò capite proximè fequenti fic loquitur: Videamus partum, vagitum & cunas dignitas quæ fequatur. Atque ubi fingula breviter defcripfit, quæ nafcente Chrifto mirabilia contigerunt, ita demum concludit: Sic per Magos cunarum fordes adorantur, fic vagitus per Angelorum divina gau

a

C

Cap. 26. novæ Edit. pag.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »