Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Auctorem libri contra quinque hoftium genera idcirco tantùm in gratiarum actionem prorumpere, quia Deus & Filium fuum oftendit, & nobis Doctorem dedit. Cuftantium enim rogo, an exiftimet gratias agendas effe Trinitati, quia nobis ipfa Trinitas Filium fuum oftendit? an cenfeat Trinitatem nobis oftendiffe Filium fuum, & Christum Dominum dici poffe Trinitatis Filium? Negabit profectò, & dicet Chriftum effe quidem Filium Dei Patris, unum ex Trinitate, fecundam Trinitatis perfonam, fed nullo fano fenfu dici poffe Filium Trinitatis, atque adeo nullo fano fenfu dici poffe Trinitatem oftendiffe nobis Filium fuum. Nam cùm Filium fuum folus genuerit Pater, non ipfa Trinitas; Filium fuum etiam folus oftendit Pater, non ipfa Tri

nitas.

Igitur Auctor libri contra quinque hoftium genera, non poteft dici, gratias egiffe Trinitati, quòd Filium fuum nobis oftenderit. Atqui fi fervatur nova lectio, quam Lovanienfes invexerunt, retinuerunt noviffimi Editores, iftud Auctori, viro utique pio & ingeniofo, tribuendum eft deliramentum. Contrà fi lectio antiqua reftituitur, cohærent omnia, oratio eft prudens & ad rem appofita. Quid inde confequens eft, nifi reftituendam fuiffe illam antiquam le

3

ctionem, etiamfi judicium ex folis critices
regulis inftitueretur? Quid fi prætereà de-
monftratum fit infulfam illam lectionem
adulterinam effe, & olim per fraudem in-
vectam, an non ex omni parte culpandi
erunt Editores, qui illam, fpretâ genuinâ,
vel primi in textum invexerunt, vel inve.
ctam ab aliis retinuerunt ?

CAPUT X.

Lectionem, quam genuinam effe Hincmarus
oftendit, ita præteritam effe à novillimis
operum fancti Auguftini Editoribus, ut ne
in notis quidem illius meminerint.

L

Ovanienfes Editores verbis, Gratias tibi æterna virtus, gratias tibi Pater omnipotens, qui & Filium &c. hæc alia, Gratias tibi Deus, gratias tibi vera & una Trinitas, una &trina veritas, vera & una unitas 5 gratias tibi Deus Pater, qui & Filium &c. ita fubftituerunt, ut tamen antiquam le&tionem non prætermiferint in fuis notis & caftigationibus ad librum contra quinque boftium genera. Hanc enim illi fideliter referunt, fimulque admonent fe trium MSS. codicum auctoritate inductos fuiffe ad aliam præferendam. Quâ in re & fi judi

[ocr errors]
[ocr errors]

cium ipforum non probo, tamen diligentiam laudo. At noviffimi Editores, qui Lovanienfium hoc in loco judicium fecuti funt, eorumdem diligentiam non funt imitati. Peccaverunt fanè, ut oftendimus in præcedenti capite, cùm à Lovanienfibus invectam in textum lectionem fpuriam retinuerunt : fed iterum & multò graviùs peccaffe videntur, cùm genuinam fic prætermiferunt, ut nec illius in notis marginalibus meminerint, nec rationes exponant, cur hanc alteri poftpofuerint.

Excufare tamen conatur Cuftantius Sodales fuos hac potiffimum ratione, quòd * non exiftimaverint novissimi operum Auguftini . Editores eam à fe in fcriptis huic fanéto DoEtori fuppofitis defiderari diligentiam, quam in genuinis, plerafque codicum varietates notando, adhibuerunt. Ait prætereà « Libra»riorum lapfus ita frequentes effe, ut pru» dentiæ fit eos plerumque reticere, ne importunè inutiliterque diftrahatur Lectoris » animus, fi per crebras notulas de fingulis » moneatur. Si autem, inquit, in propriis » Patrum operibus laudabilis eft hæc, ut ita » dicam, negligentia, quantò magis in alie"nis? » Denique addit b parcendum fuiffe » eruditorum non folùm tempori, fed & cru» menæ; atque ideo prolixas in non necessa| Ibid.

[ocr errors]

a

Pag. 201.

riis locis vitatas effe annotationes, ne in immenfum crefcens opus cariùs væniret. « Nominatimque fupervacaneum fuiffe, rem « quæ non paucis explicanda erat, Hincma- « ri fcripto jam fatis notam ac pervulgatam énarrare. » Ita ille.

Verùm excufationem hanc non puto cuiquam probatum iri. Equidem fateor librum contra quinque hoftium genera non effe certum Auguftini fœtum, imò & verifimilius effe quòd fit alterius. At non idcirco contemnendus eft ifte liber. Nam & fcriptus eft de re gravi, & auctorem certè habet virum Catholicum, eruditum, antiquum, qui aut temporum Auguftini æqualis fuerit, aut non multò poft Auguftini mortem vixerit, fæviente adhuc in Africa Vandalorum perfecutione. Cùm ergo nufquam editus fit liber, nifi inter opera fancti Auguftini, in eo accuratè edendo adhibenda fuit diligentia.

Neque aliter ea de re judicarunt ipfi Cuftantii Sodales, quippe 21. manufcriptos codices appellant, ad quorum fidem liber recognitus fuit. Deinde ad eumdem Tractatum, quamvis non valdè prolixum, annotaverunt varias lectiones triginta, præter obfervationes duas ad textum ipfum expla nandum. Unde manifeftum eft librum hunc non ex iis effe, in quibus Editores putave

M m

[ocr errors]
[ocr errors]

rint laudabilem effe negligentiam.

At parcendum fuit eruditorum tempori & crumena. Ludit in re seria Cuftantius, cùm ita loquitur. Magnum enimverò eruditi homines & temporis & crumenæ paffi ef fent difpendium, fi ad notulas triginta duas Editores trigefimam tertiam addidiffent, quâ fignificarent fententiam hanc, Gratias tibi Deus, gratias tibi vera & una Trinitas &c. abeffe ab antiquioribus Editionibus & pluribus manufcriptis; atque arbitratum effe Hincmarum hanc fraudulenter invectam fuiffe à Gothefcalci fautoribus. Prætereà fi nolebant Editores annotationum fuarum numerum crefcere, poterant huic, ut locum facerent, plerafque alias delere; cùm omnes, fi quatuor aut quinque exceperis, leviffimæ fint, nec ullius ferè momenti.

[ocr errors]

Quod ne temerè ác falsò affirmari jactet Custantius, aliquot iftarum exempla profero. Pag. 2. ad hæc verba quafi vitrea fulgentia terreant arma, hæc habetur annotatio, Plures MSS. quafi fulgens vitrea terreat armatura. Pag. 5. ad hanc vocem tranfeo, al. vado. Ibidem ad hæc verba per Apoftolos Beda & antiquiores MSS. omittunt per Apoftolos. Pag. 7. ad hæc verba ò litas, plures MSS. & æquitas. Pag. 8. ad hanc vocem minutas, plures MSS. minutias. Ibi

æqua

« AnteriorContinuar »