loca illa, ubi pravæ Hæreticorum opiniones fortè occurrerent, suspecta esse debere: reliqua verò, in quibus nihil habetur, quod ad Hæreticos illos falsatores pertineat, ubi ipforum hærefes impugnantur, confutantur & rejiciuntur, non modò non suspecta esse debent, fed multò firmioris auctoritatis. Neque enim cenferi poffunt Hæretici hæc adjecisse, quæ ipforum opinionibus contraria funt. Falsabant illi veteres libros Ecclesiasticos, ut haberent errorum fuorum focios & patronos. Suspecta ergo fint, fi ita placet, omnia Patrum loca, quæ videntur errori patrocinari: firma manet & inconcussa Traditionis auctoriras, modò sana judicentur & indubitata, quæcumque doctrinam Ecclefiæ adstruunt, vindicant adversùs hærefum impietatem & tuentur; quippe Traditio non ex illis, fed ex his duntaxat locis eruitur. Deinde ut meticulofos homines fuâ formidine omnino liberemus, peto quid sentiant de illis Ecclesiasticis operibus, quæ vulgò à viris doctis tanquam spuria & Patribus ab Hæreticis falsò supposita reprobantur. Negabuntne ulla esse hujufmodi ? Id fi tentaverint, imperitos se probabunt, & omnis doctrinæ expertes. Nemo enim est, vel mediocriter in lectione Patrum verfatus, qui nesciat inter veteres Scriptores Ecclesiasticos vix ullum esse paulò illustriorem, fub cujus nomine plura opera spuria poftmodum non prodierint. Cujus rei, fi necesse foret, infinita proferrentur exempla: verùm res illa ita clara est, ut etiam oculis fubjici poffit; quippe veterum Patrum opera vulgò ab Editoribus in tres classes diftribuuntur, quarum prima genuinos & certos, secunda dubios, tertia spurios Patrum fœtus continet : hos autem pofteriores ad calcem voluminis in Appendicem rejicere mos eft. Cùm igitur in comperto fit, multos esse libros fub Patrum nominibus vulgatos, quos tamen planè spurios esse constat: fi quis tam certam, tamque manifestam veritatem confiteri nunc refugiat hoc vano prætextu, ne inde aliqua falfi sufpicio in libros Patrum genuinos derivetur ac profluat: ridebunt omnes ejufmodi vanum timorem, & variis argumentis demonftrabunt, firmissimam stare genuinorum operum auctoritatem, etiamfi non pauca spuria esse ultrò agnofcamus. Iifdem autem plane rationibus oftendi poteft, fuam integris Patrum operibus conservari auctoritatem ab iis, qui nonnulla Patrum opera ab Hæreticis adulterata fuifse contendunt. Uno verbo, nemo nisi omnis doctrinæ rudis negaverit multa opera Patribus fuisse falsò supposita: nemo tamen, nisi ratione omnino destitutus, idcirco universa Patrum opera aut rejicere velit, aut suspecta habere. Ita etiam quamvis certum est nonnullas Patrum lucubrationes Hæreticorum artibus & dolis corruptas fuisse: non poteft tamen inde colligi cæteras omnes in fufpicionem falsi venire debere, aut imminutam esse Traditionis auctoritatem. Et verò adversùs Falfariorum artes variis modis doctrinam fuam Ecclefia Catholica munivit, ut sequentibus in capitibus sumus exposituri. CAPUT IV. Pluribus Patrum operibus, quæ ab Hæreticis vitiata fuisse conftabat, fidem effe Uanquam Ecclesia Catholica magno semper in honore habuit sinceras Orthodoxorum Patrum lucubrationes: quas tamen comperit ab Hæreticis interpolatas fuiffe & depravatas, abrogatâ iis fide cavit, ne mentito illustrium virorum nomine decepti Fideles in errorem abducerentur. Atque ita factum eft, ut fraus Hæreticorum nihil noceret Ecclefiæ, & fua Traditioni auctoritas firma permaneret. Quippe ubi de Traditione Patrum quæstio eft, ad illam investigandam, non ea confuli debent monumenta, quæ Ecclesia repudiat : fed quæ fufcipit & veneratur. Falli volunt, qui iis falluntur scriptis, quæ vel Ecclefiafticis judiciis palam confixa funt, vel etiam à privatis Doctoribus Orthodoxis legitima de causa pro suspectis habentur. Quæ enim Ecclefia profcribit, omnino legi non debent: quæ verò religiofi & eruditi viri suspecta habent, non debent legi fine cautione. Ex neutris autem certa traditio eruitur: non ex primis, quæ vitiata esse constat: non ex aliis, de quibus dubitatur utrùm vitiata fint. Pluribus autem operibus, quæ malitia Hæreticorum corruperat, abrogatam effe fidem, patet ex Epistola Innocentii primi, ac Synodo Romana à Gelasio celebrata. Ac primò superiùs laudavimus notissimam Innocentii primi Epistolam ad Exuperium Tolosanum Epifcopum, in qua post descriptum Librorum divinorum Canonem vigilantissimus Pontifex diligenter admonet, ut non modò repudientur, verùm etiam damnentur conficta fub Apoftolorum nomine Acta, atque inter illa Aita Andrea,quz olim à Manichæis aliisve Hæreticis adulterata fuisse diximus. Tom. 2. Conc. pag. 1256. art. 7. دو دو دو Sed illud cæteris omnibus uberiùs præstitit Gelafius Papa in Concilio Romano, quod anno Christi 494. celebratum eft, ubi non modò Sacri Libri Canoniciab Apocryphis, fed etiam opera Patrum fincera à supposititiis, aut corruptis fecernuntur. Igitur in eo Concilio Gelasius cùm feptuaginta Epifcopis, qui intererant, multa decernit, inter quæ hæc maximè ad rem noftram pertinent. Gesta sanctorum Martyrum, inquit, .... ideo fecundùm antiquam confuetudinem, ,, fingulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur, quia & eorum qui conscripsere nomina penitus ignorantur ; & ab infidelibus aut idiotis superflua, aut minùs » apta, quàm rei ordo fuerit, scripta effe putantur; ficut cujufdam Quirici & Julitæ, ficut Georgii aliorumque passiones, quz ab Hæreticis perhibentur compofitæ. Nos ta,, men cùm prædicta Ecclefia omnes Marty,, res & eorum gloriofos agones, qui Deo „ magis, quàm hominibus noti funt, omni دو دو devotione veneramur. » Ubi nemo non mirari debet prudentiffimam Gelafii ac cæterorum Epifcoporum, qui huic Concilio aderant, agendi rationem. Rejiciunt illa quidem Martyrum acta, quæ vel ab Haxreticis conficta fuerant, vel erant incerti |