Apud LE COMTE & MONTALANT, Biblio- M. DCC. XIII. GUM APPROBATIONE ET PRIVILEGIO REGIO. 10-22-3/LUB Goldschmidt 7-25-31 EMINENTISSIMO SANCTÆ ROMANÆ ECCLESIÆ JOANNI PTOLOMEO EMERE & imprudenter fa- Tu in Ecclefiafticis monumentis studiosè es volutatus; nec quicquam eorum te praterit, qua vel Haretici in Ecclefiam fceleftè & fraudulenter machinati funt, vel Ecclefia, ne creditum fibi depofitum facrum violaretur, prudenter & religiose providit. Quocirca probè intelligo, fi quæ in argumento tibi tam explorato menda mihi perperam exciderint, illa eruditos tuos effugere oculos non poffe. Verum istud me adeo non deterret, ut moveat magis ad opus hoc tibi offerendum. Nam ficubi deerravero, & emendari ultro velim, & à te potiffimum emendari. Deinde nullus dubito, quin vel ipfo argumenti genere accepta fit tibi concertatio noftra; & conatum faltem laudes, etiamfi rem videar minùs feliciter affecutus. Pratereà, cùm ex ea Societate fim, qua tibi tot nominibus obligata est, sic animum induxi, te oblatum munus, quantumvis leve, non effe repudiaturum. Neque enim mihi latet, quam benignè, quam comiter excipere eos foleas, quibus virtutum omnium exemplo atque ingenii fplendore tamdiu praluxifti. Hoc quidem taceri exoptas maximè : imo etiam, cum demissè admodum de te sentias, putas fortasse dici non fatis verè. At virtutes eximias, quas vel non advertis in te, vel piè diffimulas, ceteri omnes confpiciunt & admirantur. Ortus ex antiquiffima Ptolomeorum gente, cui nulla elaritudo, nullus fplendor deeft, quò nobiliffima familiæ apud homines commendari folent : humana hec & caduca contempfifti, ut in religiofa familiæ umbra delitefceres. Unum hoc videris meminiffe, finceram & fine fuco pietatem esse proprium gentis tua decus; quippe que plane octodecim numeret gentiles fuos, quos plebs Chriftiana tanquam Beatos ac Cælicolas profequitur cultu religiofo : quod haud Scio, utrum alia de se familia prædicare poffit. Hæc fola domestica laus eft, quam altè imbibisti animo, quam crefcere in dies amplificari, quâ ipse clarefcere sanctè defideras. 1 |