Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Christum fefum, nec inquifitione poft Evangelium. Cum credimus, nihil defideramus ultra credere ; hoë enim prius credimus, non effe quod ultra credere debeamus. Igitur ufus rationis non tantùm videtur inutilis in perquirendis fidei noftræ mysteriis, fed etiam noxius ac perniciofus.

Refp. Nego confequentiam. Inde quidem rectè fequitur, quod mox demonftraturi fumus, rationem humanam non effe judicem & arbitram fidei; nec ejus judicio fidei noftræ capita definienda effe at non fequitur planè inutilem effe, multò minùs noxium ejus ufum, quando sese intra fines fibi præfcriptos modeftè continet; hoc eft, quando fidei prona obfequitur, nec fupra illam fuperbiùs fefe extollit, temerè rejiciens ea quæ funt revelata, eo quòd non fatis illa comprehendat. Procul ergo ftudium illud rimandi res divinas inquietum, curiofum, fidei infenfum, quale in Hæreticis deprehenditur ; non illud rectum, modeftum, ac fidei fubditum, quod Catholicorum proprium eft. Etfi enim infirma fit ac tenuis humana ratio, non tamen omnino extincta ; nec penitus intercludi debet ipfius ufus in rebus Theologicis. Verùm, quantò major eft rationis infir mitas & ad errandum propenfio, eò magis indiget fuperiori lumine fidei, ut ab errore fe defendat. T. 1. p. 688. Nam infirma ratio, inquit S. Aug. L. 1. de moribus Eccl. Catholicæ c. 2. n. 3. videri poteft, qua cum reddita fuerit, auctoritatem poftea, per quam firmetur, affumit.

C.

Non alius eft fenfus Tertulliani in objectione laudati: non omnem ille damnat aut rejicit à rebus Theologicis rationis ufum, quo tam feliciter ipfe aliquando ufus eft ; fed inordinatum & curio

fum, qui fidem fuo quafi fupremo judicio fubjiciat. Dices 4°. Ex S. Gregorio Magno Hom. 26. in Evangelia: Fides amittit meritum, ubi ratio prabet experimentum. Ergo ut fuum fidei meritum fervetur, rejici debet in rebus fidei dignofcendis humanæ rationis ufus.

Refp. Diftinguo ant. Si fidei credatur propter evidentiam rationis tanquain motivi, concedo : Si fidei credatur propter auctoritatem Dei revelantis, nego, Porro credimus rebus à Deo revelatis, non propter evidentiam rationis, fed propter auctoritatem Dei qui fuprema veritas eft, revelantis, quæ certè fuam myfteriis revelatis obfcuritatem & inevidentiam non adimit.

SECUNDA CONCLUSIO.

Humana ratio fidei fubjici debet, non præponi; ei fubfervire, non dominari: adeoque Religionis Chriftianæ myfteria non funt ad legem & normam rationis exploranda & definienda.

Probatur 1°. Ex Scripturis triplici invicto argu

mento.

Primum petitur ex iis locis quæ declarant res fidei effe per fe fe obfcuras & inevidentes, quæ nec fenfu, nec ratione, fed unâ Dei revelatione cognofci poffunt. Heb. 11. v. 1. Eft autem fides Sperandarum fubftantia rerum, argumentum non apparentium. Id eft fundamentum rerum quas fperamus, & convictio rerum quæ latent & obfcura. funt. Hinc. 1, Corinth. 13. v. 12. Apoftolus ait : Videmus nunc per fpeculum & in anigmate. Ab iftâ lege fe exceptos volunt Sociniani,qui nifi clarè myf

[ocr errors]
[ocr errors]

teria percipiant, non recipiunt. Et cap. 2. ejusdem Epift. v. 4. & feq. Sermo meus, ait idem S. Pau lus, & pradicatio mea, non in perfuafibilibus huma na fapientia Verbis, fed in oftenfione fpiritûs & virtutis ; ut fides veftra non in fit fapientia hominum, fed in virtute Dei... fed loquimur Dei fapientiam in mysterio que abfcondita eft. Quàm longè diftat fapientia Novatorum planè humana ab illâ Dei fapientiâ, quæ tota in mysterio est abfcondita! Illi, ut olim Thomas Apoftolus, nifi viderint, non credunt at judice ipfomet Chrifto, Joạn. 20 v. 29. Beati qui non viderunt & crediderunt.

Atque ex illâ fidei noftræ inevidentiâ & nativa obfcuritate Scriptura colligit, folâ Dei revelatione mysteria Religionis Chriftianæ dignofci poffe. Mat. 16. v. 17. poftquam S. Petrus folemniter profeffus eft Chriftum effe Filium Dei, ftatim Chriftus fubjungit: Beatus es Simon Barjona, quia curo & fanguis non revelavit tibi, fed Pater meus qui in calis eft. Et cap. 11. v. 27. Chriftus ait: Nemo novit Filium, nifi Pater: neque Patrem quis novit, nifi Filius, & cui voluerit Filius revelare. Atque hinc gratiæ neceffitas ut rebus revelatis obfcuris &• inevidentibus affenfus mentis præbeatur. Dominus meus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico. Ait Ifaias c. 5o. v. 5. & David Pfal. 118, v. 18. Revela oculos meos, &confiderabo mirabilia de lege tuâ. Hinc iftud Apoftoli votum pro Ephefiis in fuâ ad illos Epiftolâ c. 1. v. 16. & 17. Non ceffo inquiebat, gratias agens pro vobis, memoriam veftri faciens in orationibus meis: ut Deus Domini noftri Jefu Chrifti pater glorie, det vobis Spiritum fapientia

revelationis in agnitione ejus; illuminatos oculos cordis veftri, ut fciatis qua fit fpes vocationis ejus. Secundum

Secundum argumentum colligitur ex iis locis, que declarant mysteria fidei altiora effe, & fupra omnem rationis humanæ captum longiùs pofita, quàm ut ab eâ poffint attingi.

Et mox

Ecclefiaftici 3. v. 22. & feq. Aliora te ne quafieris:& fortiora te ne fcrutatus fueris : fed qua pracepit tibi Deus, illa cogita femper ; & in pluribus operibus ejus ne fueris curiofus. Non eft enim tibi neceffarium, ea que abfcondita funt, videre oculis tuis. plurima enim fuper fenfum hominum oftenfa funt tibi. Multos quoque fupplantavit fulpicio illorum, & in vanitate detinuit fenfus illorum. Memorabile eft iftud Salomonis Proverb. 25. v. 27. Qui fcrutator eft majeftatis, opprimetur à gloriâ. 1. Corinth. 2. v. 14. Animalis homo non percipit en que funt Spiritus Dei: ftultitia enim eft illi, & non poteft intelligere. Et c. 3. v. 18. Nemo se seducat : fi quis videtur inter vos fapiens effe in hoc facula, ftultus fiat ut fit fapiens. Sapientia enim hujus mundi, ftultitia eft apud Deum. Denique Math. 11. v. 25. Confitebor tibi, Pater, Domine cæli & terra, ait Chrif tus, quia abfcondifti hac à sapientibus & frudentibus, & revelafi ea parvulis.

Neque porro mirum videri debet, quòd tenuls & infirma noftra ratio, abftrufa & ab omni men→ tis captu remota Religionis myfter a intelligere non poffit, cùm nec mentem ipfam, cujus ratio eft, nec unionem animæ cum corpore, nec alia penè infinita naturalis ordinis, certò cognofcere & explicare poffit. Quod etfi experientia ipfa non teftaretur, Spiritus fanétus in Scripturis apertè declaravit. Ecclef. c. 3. v. 11. Mundum tradidit difputationi eorum, ut non inveniat homo opus qued operatus eft Deus ab initio ufque ad finem. Et c. &..

De Deo. Tom. I.

[ocr errors]

C

v. 17. Intellexi quòd omnium operum Dei nullam poffit homo invenire rationem, eorum quæ fiunt sub sole, &quantò plus haboraverit ad quærendum, tantò mi

nus inveniat.

Tertium argumentum colligitur ex ipfà humanæ rationis infirmitate ac cæcitate in rebus fidei dignofcendis: unde omnino neceffe eft ut fe fe imperio fidei prona fubjiciat, priùfque credat, quàm valeat intelligere. Ephef. 4. v. 17. Hoc igitur, inquit Apoft. dico, ut non ambuleris, ficut & Gentes ambulant in vanitate fensûs fui, tenebris obfcuratum habentes intellectum, alienati à vita Dei, per ignorantiam que in illis est. Et c. 5. v. 8. Eratis aliquando tenebra, nunc autem lux in Domino. Rom. 8. v. 7. Sapientia carnis inimica eft Deo.

Ergo captivandus eft intellectus in obfequium fidei. Quam confequutionem difertè idem Apost. admittit 2. Corinth. 10. v. 4. Arma militia nof tra, inquit, non carnalia funt, fed potentia Deo, ad deftructionem munitionum, confilia deftruenies, & omnem altitudinem extollentem fe adversus fcientiam Dei; & in captivitatem redigentes omnem intellectum in obfequium Chrifti. Inde eft quòd Ifaias c. 7. v. 9. juxta feptuaginta Interpretes dicat : Nisi credideritis, non intelligetis. Et Apoft. Hebr. 11. v. 6. Accedentem ad Deum credere oportet, quia eft. Fides ergo præcedere debet, fine quâ vix quidquam de Deo intelligere, ac tutò differere poffumus.

Reponunt Sociniani, his teftimoniis rectè confici neceffariam effe fidem, in rebus inevidenti

bus, quæ clariffimè proponuntur in Scripturis, nec

ullam involvunt manifeftain contradictionem : ea verò quæ manifeftè pugnant cum ratione, qualia

« AnteriorContinuar »