Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ævo plurimùm nobilitata eft & amplificata res litteraria, illuftrata fides, Religio stre nuè vindicata.

Quid dicam novos, qui identidem fuccrefcunt, errores : Quid adultarum jam hærefum novas artes, novafque cavillationes, quas priores Theologi, neque nondum extantes cognofcere, neque futuras prævidere, nec proinde ignotas refutare potuerunt, quas pofterioribus Theologis, intactas præterire, ac non configere fit nefas Imò eo accuratiùs quàm veterum heterodoxorum fallacias, retegere, eo ftudiofiùs oppugnare neceffe eft, quòd hæc jam ferè obfoleverunt, vixque à quoquam hodie propugnentur ; istæ verò jactantiùs quotidie in Scholis, in Libris, in privatis colloquiis, in omnium ore volitant, ac tyronum auribus & animis opportunè, importunè obtruduntur.

Accedit infuper Quæftionum, quæ in Scholis liberè hinc & inde agitantur, multitudo ac diverfitas, in quibus pertractandis cùm mira fit pro uniufcujufque guftu ac ingenio Magiftrorum Scholæ varietas, Candidatorum noftrorum utilitati & commodo benè confultum credimus, fi hæc opinionum varietas ipfis, ut quam voluerint feligant, exponatur. Quin nec parum

Inde utilitatis in Ecclefiam ipfam redundat: ex mutuâ quippe diverfarum opinionum collifione & animorum conflictu, ingenium acuitur, illuftratur veritas, error, qui latebat, detegitur, ac tandem Ecclefia ipfa adjuvatur; Judiciorum ejus materią præparatur, fiunt difquifitiones, ac paulatim quafi maturefcit ejus, fi quando futura eft,circa caput aliquod Religionis controverfum fententiæ declaratio ac definitio.

Non eft porro quòd in his Theologicis Prælectionibus floridum ac elegans dicendi genus quifquam hîc à nobis expectet. Non flores hîc confectamur, fed fructus; non verborum nitorem & elegantiam, fed rerum veritatem; & ut cum Apoftolo loquamur, fanorum verborum formam.

2. Tim. 1.94

In rebus etenim Theologicis ad usum 13. Scholæ verfandis,oratio certum quemdam modum teneat oportet. Non fit illa luxurians, non turgida nec inflata, neque etiam mollis ac diffluens; fed in exponendis controverfis quæftionibus fimplex, nitida & aperta: in erroribus confutandis, nervosa, vehemens ac vivida: in diluendis variis ac finuofis fophifmatibus, fubtilis & acuta ; denique in rejiciendis nonnullorum Catholicorum opinionibus, quamquam innoxiis, placida & amica. Non ergo vos

1. Cor. 3.

V. 2.

offendant verba quædam inculta & bar bara, quibus Schola utitur ad rem brevius ac nervofiùs exprimendam : nonne artes fingula propria quædam ac fibi domeftica verba ufurpant ad arte facta five perficienda five explicanda?

Neque etiam noftri eft inftituti, grandiora de dogmatibus Ecclefiafticis volumina, qualia Petavios, Thomaffinos, aliofque optimæ notæ Scriptores edidiffe novimus: non prolixam ac per fingulas æta tes circa quodlibet controverfum caput digeftam teftimoniorum SS. Patrum ac Conciliorum catervam ac feriem; non Hiftorico-criticas quæftioncs longiùs deductas vobis exhibere: vix quippe in palaftrâ Theologicâ primum tyrocinium ponentibus ufui ac commodo cffe poffent.

Dicam cum Apoftolo, Tanquam parvulis in Chrifto lac vobis potum dedi: non efcam, nondum cnim poteratis. Junior ac delicatus ftomachus folidiorem cibum non fuftinet, nec excoquit, fed eo prægravatur magis ac læditur: neceffe igitur nobis fuit,ea quæ in verbo Dei tùm fcripto tùm tradito, quæ in præftantiffimis Schole Magiftris feu veteribus feu poftremis optima funt, variifque in locis difperfa, feligere, delibare colligere in unum, ac in leviorem quafi

fuccum quâ par fuit brevitate digesta vobis inftillare: medium enim quoddam inter nimium diffluentem prolixitatem, quæ tædium, & plùs æquo coarctatam brevitatem, quæ obfcuritatem parit, iter tenere ftuduimus.

Quoniam verò tam lubricum ac difficile eft ftadii Theologici curriculum tutò perficere, poftulare videtur hic locus, ut ad præfentem de Deo ac divinis Attributis difputationem, & alias quæ fubinde fubfecuturæ funt vos informemus, dile&tiffimi Candidati,legefque & conditiones præfcribamus, quas fi diligenter obfervaveritis, omnia vitare pericula & infames tot naufragiis fcopulos illæfi declinare, viamque omnem non folùm tutò ac fecurè, fed etiam cum fructu,cumque oblectatione & gloriâ conficere poffitis.

I. Suprema hæc fit viro Theologo lex ac regula, ut fidei placita probet ac confirmet auctoritate Scripturæ ac Traditionis:funt enim duo ifti puriffimi fontes, ex quibus doctrinæ ac morum regula haurienda eft. Sunt quippe Religionis noftræ dogmata, vel exquifitæ quædam veritates quæ omnem mentis humanæ captum longè fuperant ; vel facta quædam, quæ à folâ & liberrimâ Dei voluntate pendent, cujus

proinde utriufque generis ea vis eft & con ditio,ut ab homine apprehendi neutiquam, vel omnino fciri aliter queant, nifi ex auctoritate tùm Dei revelantis, tùm Ecclefiæ proponentis, feu declarantis quæ funt à Deo revelata. In iis itaque captivandus eft intellectus in obfequium fidei, nec curiofæ inquifitioni locus relinquendus. Nobis turiofitate opus non eft poft Chriftum Jefum, nec inquifitione poft Evangelium. Cùm crediEd. Rigalt. mus, nihil defideramus ultra credere. Hoc enim P. 205. A. priùs credimus, non effe quod ultra credere de

Tertull. Lib. de prafcript. cap. 8.

beamus.

II°. In fubfidium fidei ac Theologiæ vocanda etiam humana Philofophia & ratio non quidem ut domina & magiftra, ad cujus normam & nutum Religionis capita definienda fint, abfit; fed ut ancilla & ferva, quæ dominatrici fidei subserviat, non præfit; eam illuftret ac defendat, non regat. Fidei quippe auctoritas ex fefe firma eft & inconcuffa, nec aliunde, quàm ab auctore fuo Deo vim & pondus mutuatur: è contra humana ratio fidei lumine deftituta, quàm cæca eft, quàm præceps, debilis ac infirma! Unde meritò S. Auguftinus, AuL. de quan- &toritati credere magnum compendium eft ac nulc. 7. n. 12. lus labor.

titate anima

To. 1. fag.

406. F.

Suum auctoritati,& quidem præcipuum

« AnteriorContinuar »