Eclogae poetarum Latinorum in usum gymnasiorum et seminariorum philologicorum

Portada
typis Orelli, Fuesslini et sociorum, 1833 - 396 páginas

Dentro del libro

Contenido

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 148 - Pales, pendebatque vagi pastoris in arbore votum, 30 garrula silvestri fistula sacra deo, fistula, cui semper decrescit arundinis ordo, nam calamus cera iungitur usque minor, at qua Velabri regio patet, ire solebat exiguus pulsa per vada linter aqua.
Página 13 - Ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur, et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se...
Página 74 - ... aetas commutat tempora rerum. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore ; porro aliud succedit et (e) contemptibus exit inque dies magis appetitur floretque repertum laudibus et miro est mortalis inter honore.
Página 62 - ... et Venus in silvis iungebat corpora amantum ; conciliabat enim vel mutua quamque cupido vel violenta viri vis atque impensa libido vel pretium, glandes atque arbuta vel pira lecta.
Página 11 - Nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam, unde omnis natura creet res auctet alatque quove eadem rursum natura perempta resolvat, quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
Página 134 - O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, Quam fleat ob nostras ulla puella vias. Te bellare decet terra...
Página 64 - At varios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, non alia longe ratione atque ipsa videtur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent. sentit enim vim quisque suam quoad possit abuti.
Página 17 - Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem ; Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Página 14 - ... laborem suadet et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis.
Página 168 - Philippeo sanguine adusta nota, ausa lovi nostro latrantem opponere Anubim, et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, baridos et contis rostra Liburna sequi, foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, iura dare et statuas inter et arma Mari!

Información bibliográfica