Serta romana: poetarum decem latinorum carmina selecta

Portada
J.B. Wolters, 1921 - 398 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 15 - Acherusia templa petentes. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 90 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Página 12 - Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem ; Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Página 40 - Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, Qui petere a populo fasces saevasque secures Imbibit, et semper victus tristisque recedit.
Página 11 - Nam veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore. ut puerorum aetas improvida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat...
Página 30 - Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum, 830 quandoquidem natura animi mortalis habetur ; et velut anteacto nil tempore sensimus aegri, ad confligendum venientibus undique Poenis, omnia cum belli trepido concussa tumultu horrida contremuere sub altis aetheris oris, 835 in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum omnibus humanis esset terraque marique, sic...
Página 36 - Denique si vocem rerum natura repente mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa: «quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges? Quid mortem congemis ac fles? Nam si grata fuit tibi vita anteacta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere, cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
Página 26 - Floriferis ut apes in saltibus omnia libant, Omnia nos itidem depascimur aurea dicta, Aurea, perpetua semper dignissima vita.
Página 231 - ... amant, plurima lecta rosa est; sunt et sine nomine flores. ipsa crocos tenues liliaque alba legit, carpendi studio paulatim longius itur, et dominam casu nulla secuta cornes, hanc videt et visam patruus velociter aufert, regnaque caeruleis in sua portât equis, illa quidem clamabat "io, carissima mater, auferor ! " ipsa suos abscideratque sinus, panditur interea Diti via, namque diurnum lumen inadsueti vix patiuntur equi.
Página 141 - Callimachi Manes et Coi sacra Philetae, in vestrum, quaeso, me sinite ire nemus. Primus ego ingredior puro de fonte sacerdos Itala per Graios orgia ferre choros.
Página 34 - Urgerive superne obtritum pondere terrae. ' lam iam non domus accipiet te laeta, neque uxor Optima nec dulces occurrent oscula nati Praeripere et tacita pectus dulcedine tangent. Non poteris factis florentibus esse, tuisque Praesidium. Misero misere' aiunt ' omnia ademit Una dies infesta tibi tot praemia vitae.' Illud in his rebus non addunt ' nec tibi earum Iam desiderium rerum super insidet una.

Información bibliográfica