Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Stulte quid O frustra votis puerilibus optas
Quae non ulla tibi fertque feretque dies?
Si semel optandum est Augustum numen adora
Et quem sensisti rite precare deum.
Ille tibi pennasque potest currusque volucres
Tradere. Det reditum protinus ales eris.
Si precer haec (neque enim possum majora precari),
Ne mea sint timeo vota modesta parum.
Forsitan hoc olim quum se satiaverit ira,
Tum quoque sollicita mente rogandus erit.
Quod minus interea est instar mihi muneris ampli,
Ex his me jubeat quolibet ire locis.

Nec coelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae
Et mihi perpetuus corpora languor habet.
Seu vitiant artus aegrae contagia mentis:
Sive mei causa est in regione mali :
Ut tetigi Pontum vexant insomnia vixque
Ossa tegit macies nec juvat ora cibus:
Quique per autumnum percussis frigore primo
Est color in foliis quae nova laesit hiems,
Is mea membra tenet nec viribus allevor ullis;
Et nunquam queruli causa doloris abest.
Nec melius valeo quam corpore mente, sed aegra est

Utraque pars aeque binaque damna fero:

Haeret et ante oculos veluti spectabile corpus

Adstat Fortunae forma legenda meae.

Quumque locum moresque hominum cultusque sonumque
Cernimus, et quid sim quid fuerimque subit;
Tantus amor necis est querar ut cum Caesaris ira

Quod non offensas vindicet ense suas.

At quoniam semel est odio civiliter usus

Mutato levior sit fuga nostra loco.

л

He describes the opening of spring, and hopes for the arrival of ships with tidings from Rome.

[Eleg. 12.]

FRIGORA jam Zephyri minuunt annoque peracto
Longior antiquis visa Maeotis hiems:
Impositamque sibi qui non bene pertulit Hellen
Tempora nocturnis aequa diurna facit.
Jam violam puerique legunt hilaresque puellae
Rustica quam nullo terra serente ferunt,
Prataque pubescunt variorum flore colorum
Indocilique loquax gutture vernat avis:
Utque malae crimen matris deponat hirundo
Sub trabibus cunas parvaque tecta facit:
Herbaque quae latuit Cerealibus obruta sulcis
Exserit e tepida molle cacumen humo:
Quoque loco est vitis de palmite gemma movetur,
Nam procul a Getico litore vitis abest.

Quoque loco est arbor turgescit in arbore ramus,
Nam procul a Geticis finibus arbor abest.
Otia nunc istic, junctisque ex ordine ludis
Cedunt verbosi garrula bella fori.

Lusus equo nunc est, levibus nunc luditur armis;
Nunc pila nunc celeri volvitur orbe trochus.
Nunc ubi perfusa est oleo labente juventus
Defessos artus Virgine tinguit aqua.
Scena viget studiisque favor distantibus ardet:
Proque tribus resonant terna theatra Foris.
O quater et quoties non est numerare beatum
Non interdicta cui licet Urbe frui!

C

At mihi sentitur nix verno sole soluta,

Quaeque lacu duro vix fodiantur aquae. Nec mare concrescit glacie nec ut ante per

Istrum

Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.
Incipient aliquae tamen huc adnare carinae,
Hospitaque in Ponti littore puppis erit.
Sedulus occurra nautae, dictaque salute,
Quid veniat quaeram quisve quibusve locis.
Ille quidem mirum nisi de regione propinqua
Non nisi vicinas tutus araret aquas.
Rarus ab Italia tantum mare navita transit:
Littora rarus in haec portubus orba venit.
Sive tamen Graeca scierit sive ille Latina
Voce loqui (certe gratior hujus erit):
Fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis
Huc aliquem certo vela dedisse Noto:
Quisquis is est memori rumorem voce referre
Et fieri famae parsque gradusque potest.
Is precor auditos possit narrare triumphos
Caesaris et Latio reddita vota Jovi;
Teque rebellatrix tandem Germania magni
Triste caput pedibus supposuisse ducis.
Haec mihi qui referet quae non vidisse dolebo
Ille meae domui protinus hospes erit.

Heu mihi! jamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
Jamque suum mihi dat pro

Lare poena

locum?

Di faciant Caesar non hic penetrale domumque,

Hospitium poenae sed velit esse meae.

He declares that time, which makes an impression on all other things, makes none upon his sorrow, which grows more intolerable by continuance.

[Lib. iv. Eleg. 6.]

TEMPORE ruricolae patiens fit taurus aratri
Praebet et incurvo colla premenda jugo:
Tempore paret equus lentis animosus habenis
Et placido duros accipit ore lupos :
Tempore Poenorum compescitur ira leonum
Nec feritas animo quae fuit ante manet:
Quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri
Bellua servitium tempore victa subit.
Tempus ut extentis tumeat facit uva racemis
Vixque merum capiant grana quod intus habent.
Tempus et in canas semen producit aristas;
Et ne sint tristi poma sapore facit.

Hoc tenuat dentem terras renovantis aratri,
Hoc rigidas silices hoc adamanta terit.
Hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,
Hoc minuit luctus moestaque corda levat.
Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas,
Praeterquam curas attenuare meas.

Ut patria careo bis frugibus area trita est,
Dissiluit nudo pressa bis uva pede :
Nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
Mensque mali sensum nostra recentis habet.
Scilicet et veteres fugiunt juga curva juvenci ;
Et domitus freno saepe repugnat equus.
Tristior est etiam praesens aerumna priore:
Ut sit enim sibi par crevit et aucta mora est.

Nec tam nota mihi quam sunt mala nostra fuerunt:
Sed magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
Est quoque non minimum vires afferre recentes;
Nec praeconsumtum temporis esse malis.

Fortior in fulva novus est luctator arena
Quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
Integer est melior nitidis gladiator in armis
Quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
Fert bene praecipites navis modo facta procellas:
Quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
Nos quoque quae ferimus tulimus patientius ante,
Et mala sunt longa multiplicata die.
Credite deficio nostroque a corpore quantum
Auguror accedent tempora parva malis.

Nam neque sunt vires neque qui color esse solebat;
Vixque habeo tenuem quae tegat ossa cutem.
Corpore sed mens est aegro magis aegra, malique
In circumspectu stat sine fine sui.

Urbis abest facies; absunt mea cura sodales;
Et qua nulla mihi carior uxor abest.

Vulgus adest Scythicum braccataque turba Getarum.
Sic mala quae video non videoque nocent.
Una tamen spes est quae me solatur in istis
Haec fore morte mea non diuturna mala.

« AnteriorContinuar »