Imágenes de páginas
PDF
EPUB

At sacri vates et divum cura vocamur:
Sunt etiam qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors importuna profanat:
Omnibus obscuras injicit illa manus.

Quid pater Ismario quid mater profuit Orpheo?
Carmine quid victas obstupuisse feras?
Aelinon in silvis idem pater aelinon altis
Dicitur invita concinuisse lyra.

Adspice Maeoniden a quo ceu fonte perenni
Vatum Pieriis ora rigantur aquis;

Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno:
Diffugiunt avidos carmina sola rogos.
Durat opus vatum Trojani fama laboris
Tardaque nocturno tela retexta dolo.

Sic Nemesis longum sic Delia nomen habebunt,
Altera cura recens altera primus amor.
Quid vos sacra juvant? quid nunc Aegyptia prosunt
Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
Quum rapiant mala fata bonos (ignoscite fasso)
Sollicitor nullos esse putare deos.

Vive pius moriere pius: Cole sacra colentem
Mors gravis a templis in cava busta trahet.
Carminibus confide bonis; jacet ecce Tibullus.
Vix manet e tanto parva quod urna capit.
Tene sacer vates flammae rapuere rogales?
Pectoribus pasci nec timuere tuis?
Aurea sanctorum potuissent templa deorum
Urere, quae tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus Erycis quae possidet arces.

Sunt quoque qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius quam si Phaeacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo,

Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos

Mater et in cineres ultima dona tulit.

Hinc soror in partem misera cum matre doloris
Venit inornatas dilaniata comas:

Cumque tuis sua junxerunt Nemesisque priorque
Oscula nec solos destituere

rogos.

Delia discedens Felicius inquit amata

Sum tibi: vixisti dum tuus ignis eram.

Cui Nemesis, Quid ais? Tibi sint mea damna dolori,
Me tenuit moriens deficiente manu.

Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
Restat in Elysia valle Tibullus erit.
Obvius huic venies hedera juvenilia cinctus
Tempora cum Calvo docte Catulle tuo:
Tu quoque si falsum est temerati crimen amici
Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
His comes umbra tua est, si qua est modo corporis umbra,
Auxisti numeros culte Tibulle pios.

Ossa quieta precor tuta requiescite in urna
Et sit humus cineri non onerosa tuo.

Description of a Procession at the Festival of Juno at Veii.

[Eleg. 13.]

QUUM mihi pomiferis conjux foret orta Faliscis
Moenia contigimus victa Camille tibi.

Casta sacerdotes Junoni festa parabant
Per celebres ludos indigenamque bovem.

Grande morae pretium ritus cognoscere quamvis
Difficilis clivis huc via praebet iter.
Stat vetus et densa praenubilus arbore lucus.
Adspice; concedas numinis esse locum.
Accipit ara preces votivaque tura piorum,
Ara per antiquas facta sine arte manus.
Hic ubi praesonuit sollenni tibia cantu
velatas annua pompa vias.

It per

Ducuntur niveae populo plaudente juvencae
Quas aluit campis herba Falisca suis,
Et vituli nondum metuenda fronte minaces,
Et minor ex humili victima porcus hara,
Duxque gregis cornu per tempora dura recurvo.
Invisa est dominae sola capella deae.
Illius indicio silvis inventa sub altis
Dicitur inceptam destituisse fugam.
Nunc quoque per pueros jaculis incessitur index
Et pretium auctori vulneris ipsa datur.
Qua ventura dea est juvenes timidaeque puellae
Praeverrunt latas veste jacente vias.
Virginei crines auro gemmaque premuntur
Et tegit auratos palla superba pedes.
More patrum sancto velatae vestibus albis
Tradita supposito vertice sacra ferunt.

Ore favent populi tunc quum venit aurea pompa :
Ipsa sacerdotes subsequiturque suas.
Argiva est pompae facies. Agamemnone caeso
Et scelus et patrias fugit Halesus opes.
Jamque pererratis profugus terraque fretoque
Moenia felici condidit alta manu.

Ille suos docuit Junonia sacra Faliscos.

Sint mihi sint populo semper amica suo.

TRISTIA.

Ovid was banished by Augustus to Tomi, a town situated on the shores of the Euxine, for some reason which was never made public. He wrote the Tristia during his residence in that place, from whence he never returned.

He relates his feelings and the scene which occurred when he was leaving Rome.

[Lib. i. Eleg. 3.]

QUUM subit illius tristissima noctis imago
Quae mihi supremum tempus in Urbe fuit :
Quum repeto noctem qua tot mihi cara reliqui,
Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Jam prope lux aderat qua me discedere Caesar
Finibus extremae jusserat Ausoniae.

Nec mens nec spatium fuerant satis apta parandi :
Torpuerant longa pectora nostra mora.

Non mihi servorum comitis non cura legendi:
Non aptae profugo vestis opisve fuit.

Non aliter stupui quam qui Jovis ignibus ictus
Vivit et est vitae nescius ipse suae.

Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
Et tandem sensus convaluere mei ;
Alloquor extremum moestos abiturus amicos
Qui modo de multis unus et alter erant.

Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat
Imbre per indignas usque cadente genas.
Nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
Nec poterat fati certior esse mei.

Quodcunque adspiceres luctus gemitusque sonabant,
Formaque non taciti funeris intus erat.
Femina virque meo pueri quoque funere moerent,
Inque domo lacrimas angulus omnis habet.

Si licet exemplis in parvo grandibus uti
Haec facies Trojae quum caperetur erat.
Jamque quiescebant voces hominumque canumque,
Lunaque nocturnos alta regebat equos.
Hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens
Quae nostro frustra juncta fuere Lari :
Numina vicinis habitantia sedibus inquam
Jamque oculis nunquam templa videnda meis,
Dîque relinquendi quos Urbs habet alta Quirini
Este salutati tempus in omne mihi.

Et quamquam sero clypeum post vulnera sumo,
Attamen hanc odiis exonerate fugam ;
Coelestique viro quis me deceperit error
Dicite, pro culpa ne scelus esse putet.

Ut

quae sentitis poenae quoque sentiat auctor. Placato possum non miser esse deo.

Hac prece adoravi Superos ego: pluribus uxor,
Singultu medios praepediente sonos.
Illa etiam ante Lares passis prostrata capillis
Contigit exstinctos ore tremente focos:
Multaque in aversos effudit verba Penates
Pro deplorato non valitura viro.

Jamque morae spatium nox praecipitata negabat,
Versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.

« AnteriorContinuar »