Catulle: Poésies

Portada
Société d'edition "Les belles lettres", 1922 - 127 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 3 - Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuit 10 comata silva; nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phaselus: ultima ex origine 15 tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia...
Página 75 - Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, Tecum una tota est nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Página 83 - ... est misereri, aut si quibus umquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, quae mihi subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias.
Página 2 - Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis ; tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 O factum male! io miselle passer! Tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
Página 2 - LUGETE, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat.
Página 32 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi <vocis in ore> lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Página 5 - Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. Quam magnus numerus Libyssae harenae...
Página 55 - Saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu, Prospicit et magnis curarum fluctuat undis, Non flavo retinens subtilem vertice mitram, Non contecta levi nudatum pectus amictu, Non tereti strophio lactentis vincta papillas, Omnia quae toto delapsa e corpore passim Ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
Página 48 - ... sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit: cum par conubium maturo tempore adepta est, cara viro magis et minus est invisa parenti.

Información bibliográfica