M. Fabi Quinctiliani Institutionum oratoriarum liber X: denuo recognitus et annotatione critica et grammatica instructus a M. Christ. Gottl. Herzog

Portada
sumtibus Caroli Franc. Koehleri, 1833 - 140 páginas
 

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 11 - ... est enim proxima poetis, et quodammodo carmen solutum ; et scribitur ad narrandum, non ad probandum ; totumque opus non ad actum rei, pugnamque prœsentem, sed ad memoriam posteritatis, et ingenii famam componitur ; ideoque et verbis remotioribus, et liberioribus figuris narrandi tœdium evitat.
Página 10 - Modeste tamen et circumspecto judicio de tantis viris pronunciandum est, ne , quod plerisque accidit , damnent quae non intelligunt : ac si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum legentibus placere, quam multa displicere, maluerim.
Página 34 - Multa in Asinio Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi satis ; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
Página 23 - Aeschines et magis fusus et grandiori similis, quo minus strictus est ; carnis tamen plus habet, minus lacertorum. Dulcis in primis et acutus Hyperides, sed minoribus causis, ut non dixerim 78 utilior, magis par. His aetate Lysias maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis est docere, quaeras perfectius. Nihil enim est inane, nihil arcessitum ; puro tamen fonti quam magno flumini propior.
Página 29 - At Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus. Nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et variis figuris et verbis felicissime audax.
Página 20 - Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis, etsi est insectandis vitiis praecipua, plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet. Nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem, ut Achillem, semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores facien66 dos aptior. Flures eius auctores; Aristophanes tamen et Eupolis Cratinusque praecipui.
Página 10 - Summi enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid apud illos repererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur, (id enim est facilius) ac se abunde similes putent, si vitia magnoruui consequan26 tur.
Página 37 - Ex industria Senecam in omni genere eloquentiae distuli propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi, dum corruptum et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo.
Página 34 - C. vero Caesar si foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur : tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat ; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus "
Página 30 - Afranius; utinam non \ inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus, / mores suos fassus.

Información bibliográfica