Las elegías de Tibulo, de Ligdamo y de Sulpicia

Portada
I. Escalante, 1905 - 575 páginas
 

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 126 - ... vos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris, cui tulit hesterna gaudia nocte Venus, casta placent superis: pura cum veste venite et manibus puris sumite fontis aquam. cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras vinctaque post olea Candida turba comas...
Página 86 - Tyros, qualis et, arentes cum findit Sirius agros, fertilis aestiva Nilus abundet aqua? Nile pater, quanam possim te dicere causa aut quibus in terris occuluisse caput?
Página 44 - Quae legat in maestos ossa perusta sinus, Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores Et fleat effusis ante sepulcra comis ; Delia non usquam ; quae me cum mitteret urbe, Dicitur ante omnes consuluisse deos.
Página 118 - ... sed manibus qui saevus erit, scutumque sudemque is gerat et miti sit procul a Venere. at nobis, Pax alma, veni spicamque teneto, perfluat et pomis candidus ante sinus.
Página 190 - Ante meum veniat longos incompta capillos Et fleat ante meum maesta Neaera rogum. Sed veniat carae matris comitata dolore : Maereat haec genero, maereat illa viro.
Página 38 - ... ferreus ille fuit qui, te cum posset habere, maluerit praedas stultus et arma sequi. ille licet Cilicum victas agat ante catervas, ponat et in capto Martia castra solo, totus et argento contextus, totus et auro...
Página 162 - ... magnae iam locus urbis erit. Roma, tuum nomen terris fatale regendis, qua sua de caelo prospicit arva Ceres, quaque patent ortus et qua fluitantibus undis Solis anhelantes abluit amnis equos. 60 Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet vos bene tam longa consuluisse via. vera cano : sic usque sacras innoxia laurus vescar, et aeternum sit mihi virginitas.
Página 226 - Venus ignoscet : at tu, violente, caveto ne tibi miranti turpiter arma cadant. 5 illius ex oculis, cum vult exurere divos, accendit geminas lampadas acer Amor, illam, quidquid agit, quoquo vestigia movit, componit furtim subsequiturque Decor, seu solvit crines, fusis decet esse capillis : 10 seu compsit, comptis est veneranda comis. urit, seu Tyria voluit procedere palla : urit, seu nivea Candida veste venit. talis in aeterno felix Vertumnus Olympo mille habet ornatus, mille decenter habet.
Página 124 - Bacche, veni, dulcisque tuis e cornibus uva pendeat, et spicis tempora cinge, Ceres! 5 luce sacra requiescat humus, requiescat arator, et grave suspenso vomere cesset opus, solvite vincla iugis: nunc ad praesepia debent plena coronato stare boves capite. omnia sint operata deo: non audeat ulla 10 lanificam pensis imposuisse manum.
Página 174 - Amor, fractas utinam tua tela sagittas, 15 si licet, extinctas aspiciamque faces! tu miserum torques, tu me mihi dira precari cogis et insana mente nefanda loqui.

Información bibliográfica