Analekten für das Studium der exegetischen und systematischen Theologie, herausg. von C.A.G. Keil und H.G. Tzschirner. Bd.1, Stück 1-Bd.4, Stück 2, Volumen4

Portada

Dentro del libro

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Pasajes populares

Página 207 - Cum enim cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant, hoc veraciter non praestat nisi iste cibus et potus, qui eos a quibus sumitur, immortales et incorruptibiles facit, id est societas ipsa sanctorum, ubi pax erit et unitas plena atque perfecta.
Página 208 - Nam quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum: et quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum.
Página 208 - Quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus, ut quemadmodum grana multa in unum collecta et commolita et commixta panem unum faciunt, sic in Christo, qui est panis ccelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus et adunatus.
Página 209 - Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa Dominica positum est: mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis Amen respondetis, et respondendo subscribitis. Audis enim: Corpus Christi et respondes: Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen.
Página 141 - Poeulum gratiarum actionis, quo gratias agimus, quid, quaeso, aliud est quam nos ipsi? Nos enim quid aliud sumus, quam ipsa communio, ipse coetus et populus, consortium et sodalitas sanguinis Christi? Hoc est: ille ipse populus, qui sanguine 15 Christi ablutus est.
Página 141 - Sic et hoc loco communio sanguinis Christi sunt, qui in eadem celebritate gratulantur et exultant se Christi sanguine in libertatem adsertos esse *). *) Annotatiunculae per Leonera Judae ex ore Zwinglii ht utramque Pauli ad Cor.
Página 172 - ... in peccatorum sordes prolabamur. Ideo hoc sacramentum tanquam pro quotidiano alimento nobis datum est, ut hujus esu fides iterum vires suas reparet.
Página 209 - Et vos post illa ieiunia, post labores, post 20 humilitatem et contritionem, iam in nomine Christi tamquam ad calicem Domini venistis; et ibi vos estis in mensa, et ibi vos estis in calice.
Página 172 - Ideo, quod verba ill»: exstant et haec dant nobis. Siquidem propterea a Christo jubeor edere et bibere, ut meum sit, mihique utilitatem afferat...
Página 173 - Hinc discidium illud exstitit quasi linguae atque cordis, absurdum 5 sane et inutile et reprehendendum, ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, ic cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse 17 arbitrarentur.

Información bibliográfica