Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nempe Euchariftia in fignum & memoriam paffionis Chrifti eft inftituta. Ephef. 5. v. 32. unio conjugalis viri & mulieris dicitur Sacramentum feu fignum ac fymbolum unionisChrifti cum Ecclefiâ.

Ratio eft, quia illud eft genus refpectu Sacramenti, quod de multis rebus facris & Sacramentis fpecie diftinctis prædicatur: atqui effe fignum & quidem facrum prædicatur de multis rebus fa cris & Sacramentis fpecie diftinctis: figuræ enim veteris Teftamenti, ficut, & omnia illius ævi Sacramenta vera erant figna rei alicujus facræ,& quidem fpecie diftincta à Sacramentis Legis Evangeli, ca; ergo &c.

Quæres 1°. quale fignum GitSacramentum.

Refp. 1°. effe fignum exterius ac fenfibus fubjectum; quia eft fymbolum diftin&ionis & Religionis. In nullum enim nomen Religionis, feu verum, T.8. p. 3191 jeu falfum, ait fanctus Auguftinus Lib. 19. contra E. Fauftum cap. 11. coagulari homines poffunt, nifi aliquo fignaculorum aut Sacramentorum vifibilium confortio colligentur.

11. effe fignum rei facræ, non cujuflibet, fed fa crantis feu activè initiantis hominem: quâ difcriminis ratione verum Sacramentum diftinguitur ab alio quocunque figno facro.

III. effe fignum non naturale, fed ex inftituto, cujus tota vis & efficacia pendet à liberâ Dei insti tuentis voluntate.

IV. effe fignum fixum ac in Religione perpe ruum, cujus non alius futurus eft finis, quàm qui & Religionis. Unde Gen. 17. & Exodi 12. ritus Circumcifionis & Agni Pafchalis dicitur fœdere & cultu fempiterno obfervandus: & Euchariftia 1. Co inth. 11. v. 26. celebranda dicitur in memoriam De Sacramentis,

B

F.

Chrifti, donec ipfe veniat. Id eft, ad finem usque

mundi.

V°. effe fignum quamdam habens cum re fignis T.2.p.267. ficatâ proportionem feu analogiam. Si enim Sacramenta, inquit S. Auguftinus Epiftolâ jam citatâ ad Bonifacium 98. aliàs 23. quamdam fimilitudinem earum rerum, quarum Sacramenta funt, non haberent, omnino Sacramenta non effent. Sic v. g. ablutio externa in Baptismo, rectè fignificat & exprimit internam animæ à peccatorum fordibus mundi

tiem.

- VI. denique, effe fignum efficax & practicum fanctitatis quam efficit, five externa illa fit ac legalis, five interna & vera animæ juftitia, ficut jam expofuimus.

Quæres 2°. quarum rerum figna fint Sacra

menta.

Refp. per fignum facramentale fignificari 1°. gratiam fanctificantem, vel futuram, qualem vetera, vel præfentem, qualem nova Sacramenta exhibent ac fignificant. 2°. Paffionem & mortem Chrifti, quæ eft caufa gratiæ, & vel futura, vel præterita repræfentatur. 3°. Vitam æternam, quæ eft effectus gratiæ, & ut futura præfiguratur. Tria hæc in aliquibus novæ Legis Sacramentis,v. g. Baprifmo & Euchariftiâ, diftinctè fignificantur ; in aliis verò implicitè faltem ac confusè. De Baptifmo fanctus Paulus Rom. 6. v. 3. ait: An ignoratis quia quicunque baptifati fumus in Chrifto Jefu, in morte ipfius baptifati fumus? confepulti enim fumus cum illo per Baptifmum in mortem. De gratiâ verò baptifmali ibid. v. 7. ait: Qui mortuus eft, juftificatus eft à peccato. Et Act. 22. v. 16. Bapti fare, & ablue peccata tua. Denique de Vitâ æter

nå idem Apoftolus citato cap. 6. ad Roman. v. s. ait: Si enim complantati facti fumus fimilitudini mortis ejus, fimul & refurrectionis erimus. Eadem in Eucharistiâ exprimi oftendunt quæ canit Eccle fia in folemni ejus Officio. O facrum convivium, exclamat, in quo Chriftus fumitur; recolitur memoria paffionis ejus, mens impletur gratiâ, & fu tura gloria nobis pignus datur.

Sacramentum propriè dicitur, ait S. Thomas 3. p. q. 60. art. 3. in corp. quod ordinatur ad fignificandam noftram fanctificationem, in quâ tria poffunt confiderari, videlicet ipfa caufa fanctificationis noftra, que eft paffio Chrifti, & forma nostra fanctificationis, que confiftit in gratiâ & virtutibus,& ultimus finis fanctificationis noftræ, qui eft vita aterna. Unde Sacramentum eft fignum rememorativum ejus quod præceffit,fcilicet paffionis Chrifti ; & demonftrativum ejus quod in nobis efficitur per Chrifti paffionem, fcilicet gratia; & prognofticum, id eft, pranuntiativum futura gloria.

Præterea per Sacramenta noftri admonemur of ficii, tùm erga Deum, tùm erg proximum. Erga Deum, ut memores accepti beneficii ulteriùs non peccemus. Rom. 6. v. 4. Confepulti enim fumus cum illo per Baptifmum in mortem; ut quomodo Chriftus furrexit à mortuis per gloriam Patris, ita & nos in novitate vita ambulemus. Erga proximum verò admonemur mutuæ charitatis fervandæ, quia omnes fratres fumus & unius Capitis Chrifti membra; 1. Corinth. 12. v. 13. In uno fpiritu omnes nos in unum corpus baptifari fumus. Inter hæc omnia gratia fanctificans eft principale fignificatum figni facramentalis, quam nempe fignificando producit.

ARTICULUS III.

De differentia Sacramenti.

An debeat effe fignum efficax, feu alicujus fanctitatis effectivum.

Uæftio non vertitur, an Sacramentum femper in ufu fanctitatem operetur: fieri enim poteft ut per accidens, propter malam recipientis difpofitionem, fuum non confequatur effectum.

Quæftio pariter non eft, utrum omne Sacramentum fanctitatem fpiritualem & interiorem ope retur: nobis quippe certum eft, quod poftea demonftrabimus, vetera Sacramenta vim talem non habuiffe.

Quæftio igitur eft, utrum Sacramentum in genere, prout abftrahit à veteribus & novis, aliquam fanctitatem, feu exteriorem & legalem, feu fpiritualem & internam, ex fe producere valeat, ita ut ex fuâ inftitutione fit fignum efficax & practicum. Circa quam quæftionem variè opinantur Schola Theologi.

Sunt qui exiftimant effe de ratione veri Sacramenti, ut veram & internam animæ fanctitatem fignificet & conferat; atque inter illos aliqui id circo negant vetera Sacramenta propria & vera fuiffe, ac cum noftris univocè convenire, quòd ve ram & internam illam gratiam non efficerent. Ita Magifter Sententiarum Lib. 4. dift. 1. Alii è contra, & verè ac propriè illa Sacramenta fuiffe, ac fpiritualem gratiam contuliffe docent.Ita fentire videntur Hugo Victorinus Lib. 1. de Sacramentis

parte 9. cap. 1. S. Bonaventura in 4. dift. i. art. 1. quæft. s.

Sunt qui volunt ad rationem Sacramenti dumtaxat pertinere, ut fignificet veram & internamanimæ fanctitatem, five futuram & per Chriftum dandam, five præfentem; non verò ut aliquam reipsâ Lanctitatem conferat five perfectam five imperfectam. Videtur hæc communis effe difcipulorum S. Thomæ opinio.

Sunt denique qui putant, effe de ratione effentiali Sacramenti, ut aliquam operetur fanctitatem, aut veram & internam, aut legalem & externam; internam verò neceffariò fignificet.

CONCLUSIO.

Differentia fpecifica Sacramenti in eo eft, ut figni :ficet & conferat aliquam fanctitatem ; adeoque ut fit fignum efficax, practicum & operativum.

Probatur: quia differentia fpecifica Sacramenti in co reponenda eft,per quod verum Sacramentum conftituitur & diftinguitur ab aliis fignis facris quæ non funt veri nominis Sacramenta : atqui per hoc maximè verum Sacramentum conftituitur, ac di ftinguitur ab aliis fignis facris quæ veri nominis Sacramenta non funt, quòd aliquam fanctitatem naturæ fuæ proportionatam efficiat, hoc eft, vel externam & legalem, fi fit veteris Legis Sacramentum, vel internam ac fpiritualem, fi fit Sacramentum Legis Evangelica.

Sacramenta etenim vetera quamdam legalem ac externam fanctitatem contuliffe, res eft per fe manifefta. De Sacerdotibus veteribus Exodi 28. v. 41. dicicur: Cunctorum confecrabis manus, fan

« AnteriorContinuar »