C. Sallustii Crispi De bello Catilinario et Jugurthino

Portada
 

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 17 - ... non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis. intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat eodem regressus, statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere; eo magis quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
Página 62 - Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novom exoptabat, ubi virtus enitescere posset.
Página 69 - Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivos, in voltu retinens.
Página 66 - Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant. Diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet.
Página 22 - Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit.
Página 30 - ... valeret, formidini essemus.' Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt ; nobis reliquere pericula, repulsas, judicia, egestatem. Quae quo usque tandem patiemini, fortissumi viri ? Nonne emori per virtutem praestat, quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
Página 17 - Animus audax, subdolus, varius, cujus rei lubet simulator ac dissimulator : alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus : satis eloquentiae, sapientiae parum : vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem...
Página 17 - Lucius CATILINA nobili genere natus fuit, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.
Página 141 - Some verbs of asking and teaching may take two Accusatives, one of the Person, and the other of the Thing (§ 396).
Página 66 - Semper in proelio iis maximum est periculum, qui maxime timent; audacia pro muro habetur. Quum vos considero, milites, et quum facta vestra aestimo, magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vestra me hortantur;''' praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortes facit.

Información bibliográfica