L. Annaei Senecae opera qvae svpersvnt ...: fasc. I. Dialogorvm libros XII edidit E. Hermes. 1905. fasc. II. De beneficiis libri VII, De elementia libri II, edidit A. Hosivs. 1914. vol. II. Naturalium quaestionum libros VIII edidit A. Gercke. 1907

Portada
in aedibvs B. G. Tevbneri, 1905
 

Páginas seleccionadas

Contenido

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 71 - Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma, vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, illa mariti ; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos. victa jacet pietas ; et virgo caede madentes, ultima caelestum, terras Astraea reliquit.
Página 172 - Mors nee bonum nee malum est ; id enim potest aut bonum aut malum esse, quod aliquid est ; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit ; mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam.
Página 227 - Duas res publicas animo complectamur, 1 i5 alteraт magnam et vere publicam, qua dii atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur, alteram, cui nos adscripsit condicio nascendi...
Página 60 - ... nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ; revocari enim praeterita non possunt, futura prohibentur...
Página 7 - de vobis, di immortales, queri possum, quod non ante mihi notam voluntatem vestram fecistis ; prior enim ad ista venissem, ad quae nunc vocatus adsum. Vultis liberos sumere ? vobis illos sustuli. Vultis aliquam partem corporis ? sumite ; non magnam rem promitto, cito totum relinquam. Vultis spiritum ? quidni ? nullam moram faciam, quo minus recipiatis quod 6 dedistis. A volente feretis quicquid petieritis. Quid ergo est ? Maluissem offerre quam tradere. Quid opus fuit auferre ? Accipere potuistis...
Página 358 - Non parandum tibi nunc esset auxilium contra fortunam sed proferendum ; propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere studiis passus est.
Página 93 - ... urbe civis est. quid si nocere velint manus pedibus ? manibus oculi ? ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula servari totius interest, ita homines singulis parcent, quia ad coetum geniti sunt.
Página 8 - Ad hoc parti sumus. Utatur ut vult suis natura corporibus; nos laeti ad omnia et fortes cogitemus nihil perire de nostro. Quid est boni viri? Praebere se fato. Grande solarium est cum universo rapi; quicquid est quod nos sic vivere, sic mori iussit, eadem necessitate et deos alligat.
Página 231 - Nos certe sumus qui dicimus et Zenonem et Chrysippum maiora egisse, quam si duxissent exercitus, gessissent honores, leges tulissent. Quas non uni civitati, sed toti humano generi tulerunt.
Página 39 - ... comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et con plosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus " magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque 6 intumescentium — nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.

Información bibliográfica