Imágenes de páginas
PDF
EPUB

:

Hic vir hic eft: felix! si, tot nunc dura ferendo
Qui superat, non ferre olim graviora recuset.
Heu, fragiles hominum mentes! Tam fplendida Virtus
Dudum perftiterat victrix, poteratque videri
Omnia poffe pati, nisi contra insurgat, & ipsum
Vincere cum victo Cæsar velit Orbe Catonem.
Debuerat perferre Cato, quod Fata negabant
Corrigere extremam hanc durando vincere fortem
Debuerat: fed enim fractus, totoque minutus b
Corde, malis cessit ; feque ipsum, ipsosque, tueri
Quos voluit fruftra, Romanæ Gentis honores
Polluit infando fcelere ; & conscivit iniquam
Ignavamque sibi violento vulnere mortem.
At fæpe insontes furiosa Calumnia vitas
Afficit obscoeno tactu; morsuque laceffens
Peftifero maculis inspergit candida nigris :
Et quâ facrilegæ Peftis fubtile venenum
Vitari arte queat? Quò fese purior offert,
Hoc fraudi magis eft impuræ obnoxia Virtus.
Attamen inferri quæcumque infamia possit,
Quid nocet insonti? fummam tentantia pellem
Spicula quid corde admittis? Procul hæc age damna
Excute; non tua funt. Sentis? tibi propria reddis.
Dum silet, & fecum Virtus immota quiescit
Socratis Evigila, clamant; enitere vitam
Excusare tuam, cui non infligere ceffat

Turpes vis inimica notas. Fruftra, inquit, Amici,
Inftatis; quasi sim, quem fœda Calumnia tangat :
Non me, fed fceleratum hominem petit inscius error.
Denique non magis eft damnosa calumnia Jufto
Prudentique viro, quàm si quem corpore fanum,
Prævalidumque, gravis tentatum vulnere morbi
Decubuiffe ferant at viribus ille probatis
Innixus ftultæ ridet mendacia linguæ.

b Cicero de finib. bonor. & malor. Lib. I. Cap. XVIII. Alii minuti, & angufti, aut omnia femper desperantes, &c.

Inprimis animos, rursus rursusque monebo,
Profuerit vicibus duris affuescere rerum ;
Has appone lucro fapiens : his robur adultæ
Virtutis magis atque magis firmare memento.

Si mala, quæ venient tibi cumque ferenda, negabis
Ferre boņus; tamen hæc cogêris ferre, malusque.
Obsequere, ò! ducunt clementia Fata volentem,
Nolentem imperiosa trahunt, duplicantque ruinam.
Solvere fe æterno qui tentat ab Ordine, tentat
Emendare Deos. Fer fponte ferenda; volensque
Observa legem, quam te decet usque vereri,
Nolentemque licèt, tamen observare neceffe eft.
Lætificos sine nube dies, multisque fluentes
Deliciis agitas tranquillo corde: nec unquam
Molliculos turbant ulla infortunia fensus.

Quid gaudes, demens? vitam hanc ne crede beatam.
Adveniet quandoque, truci comitante malorum
Agmine, torva tuens Luctus: Jamque efferus, atrox
Insuetum diris cruciare doloribus ardet;
Jamque tibi ingentem molitur fortè ruinam.
Quo vultu, miser, aspicies tam fæva minantem?
Quove animo crudos ferientis cominus ictus
Tiro feres nullo bellorum exercitus usu?

Ni tibi, ni magno firmatum robore, tristes
Adversùm casus, dura experientia rerum
Munierit pectus; verbis mercabere fruftra
Magnificis famam illuftrem: te denique fortem
Unde probas, si nondum ullos deviceris hoftes?
Bella probant animos. Facile eft extrinsecus alto
Splendida Virtutis mentiri insignia vultu,
Omnia dum molli compofta in pace quiescunt:
Non, nisi conflictu in medio, ac discrimine belli
Fulmineo, fese generosi Militis acres
Oftendunt animi. Tibi tunc sub pectore vires
Conftare indomitas ullà sine fraude patebit,
Victor ubi adversæ tristem fuperaveris iram

Fortune

Fortunæ nos intereà nescimus, & ipse
Tu nescis, quantùm valeas, dum teque, tuasque
Prodat opes aliquis graviori vulnere casus.
Lydius hic Lapis eft, quo fe probat Aurea Virtus.
Et generoso etiam fensu exultare decebat,
Et fua teftari Sapientem gaudia vultu,
Si quando Fortuna truces denuntiet iras
Multa minans, duroque paret certare duello.
Sic voto pugnam anticipat Mavortius Heros :
Huncque ciet pulsans, animosaque corda fatigat,
Flagrantesque vago depascitur igne medullas
Laudis amor simul inftructæ fulgentibus armis
Conftiterunt acies, feralique horrida cantu
Signa dedêre tubæ, multæque pericula mortis
Per media ingentes animas pepulere volentes.

[ocr errors]

At nullo quanquam urgeri discrimine magno Contigit, ipse tamen teftis mihi conscius, inquis, Gratulor igniculos Virtutis, gratulor aptum Motibus egregiis pectus, neque casibus olim, Si qua ferox Fortuna ferat, gravioribus impar. An verò, quos nunc jactas, incommoda dure Vel paupertatis, vel ademptæ laudis iniquas Per fraudes hominum, aut urentis viscera morbi, Sensus non tibi sint confternatura fuperbos, Res eft ambiguis nimiùm femota fub umbris, Cùm vivas opibus florens, & honoribus auctus, Et fano demum vigeant in corpore vires : Hæc funt fallaci plerumque infida colore Velamenta hominis; fuerint detracta, patebit Quantus erit. Nitido sic quæ medicamine vultum Oblevit mulier, faciem tegat illa decoram, An turpem introrsum certò dignoscere judex Nemo poteft: fed rem tunc unicuique videndam Lux manifesta dabit, si perfida larva recedar.

Ergo age, jucundo rerum diffide tenori: Ac licèt horrifono veniat violenta paratu

Fortuna, intrepidus lætusque occurre furenti;
Illuftrisque juvet tentare pericula pugnæ :

Nec pugnare priùs, quàm debellaveris hoftem,
Desine : certamen pulchrum est, dignusque triumphus
Spectatore Deo. Persta modò : protiņus istum,
Quemcumque intentet rabies inimica, retundant
Es animi triplex & vis adamantina cordis
Immoti; ærumnasque graves tolerantia frangat.
Nec tu crede fera hæc media inter bella feveros
Numinis æterni magno fub pectore fensus
Obriguiffe tibi: teftis respectat ab alto
Ipse Pater, pugnæque idem juftissimus auctor.
Nempe Deus,
, quem præcipuo dignatur amore,
Per longos exercet agens plerumque labores ;
Induransque malis dignum sibi format Alumnum.

FINIS.

INDEX

FABULARUM.

ACCIPITE

A

CCIPITER & Cuculus. Lib. III. Fab. 38.
Accipiter & Luscinia. IV. 30.

Accipiter & Noctua. III. 4.

Adamas & Artifex imperitus. X. 39.

Ethiops. III. 33.

urus.

Ager, in quo Thesaurus. V. 7.

Agnus, Canis, & Lupus. III. 12.

Agricola & Arbores. V. 42.

Agricola & Ciconia. III. 2.

Agricola & ejus Fili. II. 12.
Agricola & ejus Filius. X. 35.
Agricola & Fortuna. II. 38.
Agricolæ & Mercurius. I. 20.
Alba-Spina & Ficus. V. 40.
Amnis & Fons. V. 16.

Amygdalus & Pyrus. V. 42.
Anguilla & Anguis. IX. 1.

Anicula & ejus Ancillæ. IV. 20..
Aper & Cerva. III. 31.

Apes & ipsarum Dominus. II. 25.
Apis & Jupiter. VIII. 10.
Aquila, Corvus, & Paftor. I. 3.
Aquila & Corvus. VI. 28.
Aquila & Mus. I. 21.

A

« AnteriorContinuar »