Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Succosque fundit, quos, futuri præsciæ
Jam præparârant antea Vita & Salus.
Quò dicta fpectent, tota novit Ģallia.

FABULA II.

Formica & Cicada, h

PATIENS laboris, grana dum feges daret;

Opus formica fecerat i, hiemis memor;
Frugemque multam in horreum congefferat.
Cicada totos interim dies fonis,

Malè otiosa, ftridulis indulserat,

Nil providens quid deinde venturum foret.
Vênit hiems. Trifti misera contrahitur gelų;
Seque perituram denique præsagit fame,
Si non cibi aliquid unde unde extricaverit,
Formica tutum fe receperat in cavum,
Paratis opibus jam fruens. Hanc convenit
Cicada fupplex: Ferque, ait, amica, fer opem
Egenti. At illa: Quid agebas autem, has ego
Dum opes colligerem? Cantabam videlicet.
Cantabas laudo. Nunc faltare quid vetat?

Miseram fenectus olim fubitura eft vicem,
Laboriosa ni juventus præcavet,

h La Fontaine, Lib. I. Fab. I. Benserade, Fab. LXII. Esopus, Fab. CXXXIV. Aphtonius, Fab. I. Faernus, Fab. VII. Burman nus in Appendice ad Phædrum, Fab. XXVIII. S. Cyrillus, Lib. I.

Fab. IV.

i Salomon Prov. c. 6. V. 6. Vade ad formicam, & piger, & considera vias ejus; & disce fapientiam : qua cùm non habeat ducem nec præceptorem, parat æstate cibum sibi & congregat in messe, quod comedat.

FABULA III.

Aquila, Corvus, & Paftor. k

[ocr errors]

VEM rapuerat Aquila curvis unguibus :
Idem experiri Corvus & ipse dum cupit,
Parem è grege toto prædam observans eligit,
Simulque magno devolans ruit impetu.
At nec ovem tollere, impar quippe viribus
Neque hujus etiam pertinaci vellere
Miserè impeditum fe expedire jam poteft.
Accurrit ergo paftor, & hunc capiens: Tuas
Priùs decebat nôffe te vires, ait,
Quàm tale facinus nitereris exsequi.

Capere volebas: captus ipse nunc veni,
Meo futurus filio ludibrium.

Docet fabella, tenuiores ad fuam,
Potentiorum exemplis, perniciem trahi,

T

FABULA IV.

Lacerta & Teftudo.

UI me miseret, aiebat Teftudini

Lacerta; quæ, quocumque libeat vadere;
Tuam ipsa tecum ferre cogaris domum.

Quod utile, inquit illa, non grave est onus.

La Fontaine, Lib. II. Fab. XVI. Benserade, Fab. LXXVII. Esopus, Fab. CCVII.

FABULA V.

ADVEN

Ericius & Talpa. 1

DVENTARE hiemem Ericius m quidam videns, Talpam rogavit, proprio in cavo locum Sibi ut vim contra frigoris concederet. Concessit Talpa: fed receptus hospitem, Ut fe movere cumque vult, Ericius Pungit moleftis hinc & hinc aculeis : A fe ergo Talpa hunc fentiens damno fuo Receptum, ferre nec diutius volens, Precatur, obteftatur, exire ut velit, Quandoquidem anguftus ambo non capit locus. At effe gaudens ille, ubi bene eft sibi, Hinc exeat, ait, qui manere non poteft. Fabella docet hunc imprudenter hospitem Admitti qui non possit aliquando ejici.

1 Benserade, Fab. LXXII. Le Noble, Fab. LIII. & in Comodia suâ Esopicâ A&t. I. Sc. IV. Richer, Lib. IV. Fab. XV. Abstemius, Fab. LXXII.

m Gallicè, Herisson. Isidorus, Origin. Lib. XII. Cap. 3. Ericius animal fpinis coopertum. exinde nominatum, qudd fubrigit fe, quando fpinis fuis clauditur. Hinc apud Sallustium Hist. Fragm. Lib. III. & apud Cæsarem de bello civ. Lib. III. Cap. 67. Trabs infixis horrens aculeis ferreis Ericius vocatur.

FABULA VI

Leo, Lupus, & Vulpis.

n

EO ægrotabat : accefferunt illico
Ut folarentur, omnes undique belluæ ;
Vulpis tamen adhuc aberat. Ergo Lupus datum
Hanc criminandi infensus arripit locum:
Nil curat, inquit, de falute principis.
Dumque alia multa deblaterat ejusmodi,
Conflare tentans invidiam ; tandem advenit,
Ejusque verba Vulpis audit ultima.

Vix introgreffa: Me, ait, excusatam velis
Magnanime princeps, si fortè videor tibi
Parum fuiffe diligens mea interim

Tibi opera impensa eft ; & fuit pretium in morâ :
Nam circuivi; & hinc, & illinc fedulò
Rogavi, quodnam remedium præftantius,
Tuoque morbo magis idoneum foret.
Quid comperifti, quærit impatiens Leo ?
Respondet Vulpis Nil crede efficacius
Quàm si jubebis detrahi pellem Lupo
Viventi, eamque protinus calidam indues.
Placet remedium : Lupus ergo deglubitur
Miser, & agnofcit, quæ nihil dominos juvat,
Recidere fraudem fæpe in auctores fuos.

n La Fontaine, Lib. VIII. Fab. III. Esopus, Fab. LXXII. Faernus, Fab. XCIX. Jaius Biblioth. Rhet. Tom. II. pag. 741.

FABUL A VII.

NATURA,

Pueruli Fratres.

ATURA, & ufus vitæ communis, duos

Puerulos fratres mutuo conjunxerat

Amore, qualem ferre id ætatis folet.
Tentatus eft fortè unus amborum levi,
Brevique morbo. Venam oportuit tamen
Secari, Medico sic jubente. Quod videns,
Protinus adflere cœpit alter. At mihi
Pius ifte motus misericordiæ placet,
Ait æger fecum reputans; ac etiam magis,
Quàm credidi, ab eo nunc me amari intelligo.
Poftridie cùm prima rediiffet falus,
Germanum aspexit cruftulorum copiâ
Inftructum partem sibi dare ut velit, rogat.
Negat ille verò. Quid? mihi pias heri
Lacrymas dedifti, nuncque cruftulum negas
Nego, inquit lacrymas fponte natura elicit ;
Auro parandum contra cruftulum puto.

Speciosa fæpe fanctam amicitiam nota
Teftatur at rarò ipsa res fidem facit.

?

« AnteriorContinuar »