auctores vel fatis ingenuos, vel etiam fatis accuratos? Atque, ut meamet ipse vineta cædam, nonne has fabellas, quas properanter nimis, parumque consideratè, femel atque iterum paffus fueram prodire in lucem, recognovi demum, & nunc offero meliore, ut opinor, ftilo retractatas, à maculis etiam vindicatas nonnullis, quas incuria nostra fuderat ? Verùm Mureti, Manutiique opera modò laudata, cùm fuffragationibus peritorum omnium tam diuturnis comprobata sint, bene latina effe, fatendum eft. POSTREMO si quis vulgarem gentis alicujus exteræ linguam, folâ librorum ope adjutus, optimè didicerit; ille certè, linguam latinam eâdem viâ perdisci poffe, tali exemplo demonftraverit, maximè, si qua duas inter linguas iftas cognatio peculiaris intercefferit. Atqui Menagius, hanc viam fecutus, ad tantam linguæ Italicæ, cui cùm Latinâ similitudo singularis eft, cognitionem pervênit, ut eam quamvis usurpare colloquendo m nesciret fcriptis tamen exprefferit accuratè, doctisque etiam commentariis illuftraverit. Legere me quidem memini apud Auctorem Gallum nescio quem, versiculos Menagii noftri Italicos ab hominibus Italis n irrideri. Ego verò facilè con m Menagiana, Tom. II. pag. 59. Edit. 1715. Les Seigneurs Italiens qui me font l'honneur de me venir voir, font étonnés de ce que je ne parle pas Italien, feachant les ouvrages que j'ai fait imprimer dans leur langue, & que j'en ai même donné les origines. n Auctor famâ celebratissimus, qui ævum Ludovici cedam, ejus argutias, omnemque poeticam facultatem non valde probari: at linguæ imperitiam non magis in ipso irrideri puto, quàm in Francisco-Seraphino Regnerio, homine itidem Gallo, cujus redditum versibus Italicis Anacreontem ultro laudant Itali, fatenturque ftilo effe fuavissimo concinnatum. Nihil, opinor, prosit refellere pluribus homines male-. volos, qui ftudiis noftris adversantur. Ex dictis facilè colligent æqui judices, bene latinè his etiam temporibus fcribere eos poffe, qui ad percipiendam veteris illius optimæ Romanæ linguæ vim atque copiam paulò benigniùs à naturâ informati,sese in hâc palæstrâ diligenter exercuerint. III. NUNC dicam, quid efficere conatus sim, ut eruditi Lectoris approbatione non indignam editionem hanc noftram redderem. Primùm in recognoscendis & caftigandis prioribus quinque harum fabellarum libris operam fanè magnam posui. Plurimos versus, qui vel nimis abjecti, vel paulò asperiores visi funt, ad aliquam fpeciem, numerosque molliores, quantùm sivit propositi simplicitas, adduxi. Latinitatis forinam fub regulas purè & emendatè loquendi exquisitiores passim redegi. Nonnullas voces minùs latinas, minùs proprias, minùs aptas ad consuetudinem Veterum, minúsve hodie usitatas amovi; feliciores in eorum lo XIV. commentatus eft, aliter fentiebat; sic enim de noftro Menagio loquitur: Ses vers Italiens font eftimés même en Italie. cum fubftitui. Sententias ipsas, aliquando non fatis inter se cohærentes, copulationibus idoneis continuavi. Quædam à me etiam funt interdum adjecta, quæ, ut probabilior existeret apologorum veritas, requiri videbantur : quædam vicissim, quæ effe planè fupervacanea judicabam, fublata funt. TALIS autem laboris moleftiam cùm fuscipere paulùm refugerem, viri aliquot exculti politioribus doctrinis mini ftimulos admoverunt: quorum unus, eruditione insignis, magnumque Academiæ Parisiensis ornamentum eo me honore dignatus eft, ut meas fabellas attentè perlegeret, Criticum ageret in re tam levi, utiles demum animadversiones mecum perbenignè communicaret. EGO verò sic undique excitatus, non tantùm hos fabellarum priores quinque libros emendavi, fed alteros quinque composui: quos quidem cum aliis etiam quibusdam musæ noftræ lusibus, nunc primùm in lucem emitto. Præterea Scriptores indicavi quamplurimos, à quibus materiam eamdem, aut prope eamdem, quam mihi fumpsi, tractatam fuiffe comperi: notationesque grammaticas, aliquando etiam hiftoricas, ex Auctorum veterum selectis teftimoniis plerumque conflatas, apposui. Quæ omnia fub aspectu legentium ad imas quasque paginas, de prudenti hominum peritorum consilio, fubjeci, majorem hanc ipse ratus opportunitatem fore, quàm si ad calcem rejicerentur. Itaque munus hoc pacto fatis amplum, ni fallor, fatisque folidum, ex nimiùm tenui nimiúmque levidensi munusculo benevolis Lectoribus confeci. Opus omne duas in partes distribui : quæ tamen, quamvis utralibet singulatim totum id, quod jam antea edideram, magnitudine fuperet, facilè poterunt in unum volumen compingi. QUAS autem fabellas fuiffe jam ab aliis concinnatas significo, eas mihi plerumque more modoque meo diverso proprias feci. Nam si quasdam veteres Esopicas, Æsopi ingenio dignas; quasdam Gabrielis Jaïi; nonnullas Henrici Richerii; fatis multas Joannis Fontanæ, à quibus, quàm minimè poffem, mihi recedendum effe intelligebam, exceperis : ceteras fere omnes (ut latinè & ingenuè loquar id quod fentio) non modo figuravi, & expolivi; fed adduxi etiam ad rectum ordinem, atque interdum fub poteftatem fensûs ipsius, qui dicitur communis, redegi. Quòd porro Fontanam non ubique veftigiis ipsius persequi conatus sim; & quòd fabellas ejus tam rarò fidus interpres reddiderim : nemo id vertere mihi vitio debet. Non ita fum obdurescere folitus ad ingenuam Gratiarum feftivitatem, ut opus, quod ipsæ concinnaverint, non admirer. Fontanam ergo excellentissimum effe apologorum fcriptorem, & probè intelligo, & ultro prædico. At quemadmodùm permulti funt urbanitatis latinæ flores, qui nullis effingi accuratè poffunt coloribus gallicis; ita fæpe latini coÍores nulli fuppetunt adeò molles, ut venustates Fontana gallicas repræsentare valeant. Nimirùm varias linguas doctrina, prudentia, usus, exercitatio variis opibus facilè augent ac perficiunt has autem universas opes, id eft, vim atque copiam prope infinitam conferri simul in unam aliquam linguam, non sinit ipsa, sive providentia divina, sive humanæ naturæ infirmitas. » OPERÆ pretium me facturum effe credidi, » si pauca de fabellarum fcriptoribus, qui passim in hoc volumine citantur, commemora» rem; ac recensionem quamdam instituerem. » Quidquid id eft, accipi in optimam partem » cupio. ESOPUS, natione Phryx, conditione fervus, in libertatem ab Idmone quodam vindicatus eft. Dicitur in Eusebii chronico interemptus anno primo olympiadis quinquagesimæ quartæ. Sed hanc notationem temporis evertunt, quæ à Plutarcho memorantur in libro de ferâ Ñuminis vindictâ, miffum Æsopum fuiffe Delphos à Croeso Rege, apud quem florebat : Croesus enim anno tantùm quarto olympiadis quinquagesimæ quintæ, annis fere ante Chriftum natum 557 regnare cœpit. Fabulæ fub ejus nomine exftant hodie 297, quarum 136 primùm anno 1610 è Bibliothecâ Palatinâ prodierunt. Plura autem de ipso vide à nobis commemorata Fab. Prol. Lib. VII. & VIII. LOCMANUS Thomæ Erpenio, qui fabellas ejus edidit, videtur eodem fere, ac Esopus tempore vixiffe. Imò eruditi viri complures, quibuscum ipse Erpenius non multùm diffentit, eumdem, qui Græcis Esopus fuit, Persis habitum effe Locmanum existimârunt. Dicuntur |